De tribus modis divisionis.
Secundum divisionem vero sive fallaciam divisionis dabimus tres paralogismos juxta tres modos compositionis secundum eumdem ordinem. Primus ergo modus erit, quando aliquid dividitur ab aliquo in oratione posito, et cum nullo componitur in eadem oratione posito : et de hoc duo sunt exempla sic, quinque sunt duo, et tria : et formatur sic : quaecumque sunt duo et tria, sunt quinque : duo et tria sunt duo et tria : ergo duo sunt quinque, et tria sunt quinque, quod falsum est. Adhuc alia oratio : quaecumque sunt duo et tria, sunt paria et imparia : quinque sunt tria et duo : ergo quinque sunt paria et imparia. Adhuc autem penes eumdem modurn accipitur et haec oratio, quae est majus esse aequale et formatur sic : quod est majus, est tantum- dem et amplius : sed quod est tantumdem, est aequale : et quod est amplius, est inaequale : ergo quod est tantumdem, est aequale et inaequale.
Cum autem in his orationibus sit multiplicitas in hoc quod eadem oratio secundum materiam in omnibus bis divisa et composita non eadem significat, sed aliud, in omnibus bis significat divisa et composita. Exemplum autem quod est quando aliquid in eadem oratione componitur cum aliquo, et divisum ab isto componitur cum aliquo in eadem oratione posito, ut ego te posui servum entem liberum : et est in bac oratione multiplicitas, ex eo quod boc participium, entem, potest componi cum hoc nomine,servum, et sic est oratio composita et vera : vel dividi ab illo et componi cum hoc nomine, liberum, et sic est divisa et falsa : et hoc juxta secundum modum compositionis.
Exemplum autem ejus quod est tertius modus compositionis (scilicet quod divisum ab aliquo in oratione posito componitur cum aliquo non in eadem oratione posito, sed sub subjecto intellecto) est hoc : quadraginta virorum, centum reliquit divus Achilles : et est haec multiplicitas ex eo quod haec dictio, centum, potest componi cum isto termino, virorum, et tunc est adjectivum ejus et est casus genitivi : et sic oratio est composita et vera sub hoc sensu, centum virorum reliquit divus Achilles quadraginta. Vel iste terminus, centum, potest addi ad hunc terminum, reliquit: et tunc componitur cum hoc termino subintellecto quod est virorum : et sic est divisa et falsa sub hoc sensu, quod de numero quadraginta virorum, centum reliquit divus Achilles, quod est impossibile. Isti ergo sunt modi compositionis et divisionis.