Liber de sacramento Eucharistiae.
DISTINCTIO III. QUOMODO HOC SACRAMENTUM SIT IN GENERE
De doni hujus sacramentalis utilitate.
Est autem hoc donum etiam utile, omnem in se habens utilitatem. Sic enim sicut dicitur, ad Hebr.xu, 9 : Multo magis obtemperabimus Patri spirituum. Et post pauca, v. 10 : Hic autem erudit nos ad id quod utile est in recipiendo sanctificationem ejus. Quantae putas utilitatis est donum hujus sacramenti, quod omnem in se exhibet ad corpus et animam utilitatem? Isa. xlviii, 17, dicit, quod ego Dominus docens te utilia, et gubernans in via qua ambulas. Hoc enim quamvis in omnibus faciat, in hoc tamen sacramento praecipue hoc facit, in quo homo ad omnia quae utilia sibi sunt, accipit eruditionem. De hoc enim loquens, Eccli. XX, 10, dicit: Est datum quod non est utile, et est datum cujus retributio duplex. Datum enim mundi fallit, et non est utile. Datum autem Christi praecipue
quod dedit in dono corporis sui, utile est in duplicem remunerationem : quia proficit in vitae spiritualis deperditae restaurationem, et proficit in redemptionem : et sic valde utile hoc donum invenitur. Unde de eodem dono ibidem post pauca, v. 12, subinfertur : Est qui multa redimat modico pretio, et restituens ea in septuplum. Modicum autem pretium dicitur corpus Christi, non ideo quod modicum sit, sed est magnae humilitatis, quod revera multa redemit : quia omnia nostra redemit et restituit in septuplum. Affert enim ex corpore Christi dulcissimam participationem, ex sanguine autem sanctificationem, ex anima vero reconciliationem, et ex spiritu vitae spiritualis in nobis restaurationem, et ex divinitate omnis virtutis perfectionem, et ex ipso sacramento Christi recordationem, et ex modo percipiendi sacramentum affert aeternae beatitudinis imaginem, et sic omnia restituit in septulum. Haec est ergo utilitas istius sacramenti.