MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
sig. X.
Videtur etiam, quod per Seraphim : 1. Per proprietates positas a beato Bernardo qui dicit : " Putemus Seraphim spiritus totos divino igne succensos succendere universa . " Beata autem Virgo igne Sancti Spiritus ita totaliter fuit succensa, ut flamma ignis omnem etiam fomitem libidinis exstingueret, et ipsum Solem justitiae intra se continens, totum mundum illuminaret et ad. Dei. amorem accenderet. Cum ergo ista fuit proprietas Seraphim, videtur quod ista annuntiatio pertineat ad Seraphin.
2. Item, Hoc videtur per proprietates assignatas a beato Dionysio, qui dicit: " Prima igitur caelestium hierarchiarum ab excellentissimis essentiis sanctificatur, ordinem habens omnibus altiorem, hoc est, circa Deum immediate collocatur : et primo operantes theophaniae et perfectiones in eam tamquam in proximam principalius deferuntur. Et ita mobile eorum semper circa divina, et incessa- bile, et calidum, et acutum, et superfervidum, intentae et forsan intimae et inflexibilis semper motionis, et suppositorum reductive et active exemplativum tamquam recalificans illa et resuscitans illa in similem caliditatem, et igneum caelitus, et holocausto purgativum, et incircumvelatum, et inexstinguibile, habentemque se sic semper luciformem et illuminativam proprietatem, omnis tenebrosae obscurationis persecutricem et manifestatricem . " illa autem summa perfectio charitatis quae luc describitur, ad Deum ascendendo, et ad proximum descendendo, completa fuit in beatissima Virgine in hac annuntiatione. Ergo manifestum est, quod debuit fieri per Seraphim.