IN LIBROS ELENCHORUM QUAESTIONES
QUAESTIO XXXVII Utrum figura dictionis sit locus in dictione
Utrum tertius modus aequivocationis resultet ex hoc solum, quod aliqua dictio significat unum de se,el aliud ex adjuncto
Vide Auctores citandos infra quae! 27. Hem Oceani 3. p. Logicae, cap. 4.
Hoc est quaerere, utrum haec sit distinguenda, Laborans sanus est? Videtur quod non; nam per Aristotelem tres sunt modi communes aequivocationis, et amphibologiae. Et tertius modus est, quando dictio significat unum de se, et reliquum ex adjuncto.Cum ergo in ista oratione, Laborans sanus est, non sit aliquid quod possit conferre huic, quod dico Laborans, multitudinem aliquam, sequitur quod haec non sit dislinguenda,Laborans sanus est.
Item, Priscianus in magno volumine dicit in princ. cap. Tempora quoque Parti.ipiis accidunt,quod nodis deficiunt duo Participia, praesens passivi, et praeteritum activi, concludens ex hoc, quod Participium desinens in ens, vel in ans, non significat tempus praeteritum. Et nihil ponitur in hac oratione, Laborans sanus est, quod possit conferre huic quod dico laborans, aliquam multiplicitatem; ergo, etc.
Item, multiplicitas consignificatorum determinari potest per adjunctum : licet ergo laborans de se significet duo tempora, tamen in ista oratione,Laborans sanus est, ad unum tempus determinatur. Assumptum patet per Boetium, qui dicit, quod si dicatur : Canna Romanorum sanguinem sorbuit plenus, jam contrahitur Canna per mediate adjunctum.
Item, in multiplicibus utraque pars contractionis potest esse vera secundum vocem, sed haec secundum Aristotelem in littera est determinate vera, Sonus est non laborans, et haec apparet determinate falsa, Laborans sanus, est; ergo, etc.
Ad oppositum. Illa oppositio est distinguenda ut mulliplex,quae potest habere secundum vocem utramque partem contradictionis veram : sed istae duae possunt esse verae, .Non laborans sanus est, et Laborans sanus est, ut patet in littera. Dicit enim Aristoteles, rerum quidem sanabatur laborans, et non laborans, sanus est autem non laborans. Sed laborans non nunc, sed prius.
Item, in aequivocatione multiplicitas latet sub unitate vocis incomplexae : sed si huic quob dico laborans, confertur tempus ex adjuncto, sequitur quod tota multiplicitas aequivocationis esset in complexo et non in incomplexo.
Circa istam quaestionem duplex est opinio. Quidam dicunt, quod haec non est distinguenda, Laborans sanus est , et quidam, quod sic. Et ratio primorum est illa, quae tacta est, scilicet quod tres sunt modi communes, etc. Haec autem est distinguenda secundum ipsos, Laborans sanabitur. Et hujus rationem ponunt ipsi, quia praeteritum imperfectum, sicut est imperfecte factum, sic est imperfecte praesens. Unde verbum talis temporis consignificat actum inchoatum, sed tamen non totaliter determinatum, unde de eo qui complevit totaliter actum scribendi versum non possum dicere, quod scribebat versum; propter igitur convenientiam praeteriti imperfecti ad praesens, volunt ipsi quod sanabatur conferat tempus imperfectum huic quod dico, laborans, et cum laborans de se non consignificet nisi tempus praesens, haec non erit distinguenda, Laborans sanus est. Et sic dicentes de levi respondent ad argumenta in contrarium.
Ad primum dicunt, quando dicitur, istae sunt verae, Laborans sanus est, et non laborans sanus est, ipsi negant. Ad aliud dicunt, quod nihil prohibet, quod aliquid alteri conferat multiplicitatem, et tamen quod ista multiplicitas solum sit in dictione una : verbi gratia, haec propositio B convenit esse A, habet duas acceptiones ab hoc verbo convenit, et tamen tota multiplicitas est in hoc quod dico B. Similiter dicerent in proposito, quod nihil prohibet, quod tempus conferatur ab hoc verbo sanabatur huic quod dico laborans, et tamen quod tota multiplicitas sit in hoc, quod dico, laborans.
Sed contra : et primo contra hoc quod dicitur, quod hoc quod dico laborans, non significat duplex tempus. Priscianus in magno volumine dicit, quod Participium desinens in ans, vel in ens, consignificat duplex tempus, scilicet praesens, et praeteritum imperfectum, et idem dicit in minori ; ergo, etc.
Item, modi significandi absoluti, et respectivi praecedunt ordinationem dictionis in oratione ; cum sint principia ordinandi dictionem cum dictione in oratione. Et hujus signum est, nam Priscianus in magno volumine, primo determinat de modo significandi, antequam determinet in minori de oratione ; non videtur ergo rationabile , quod aliquis modus significandi conferatur dictioni ex ordinatione ejus in oratione.
Item, licet aliqua dictio alteri posset conferre aliquem modum significandi respectivum, cum secundum modos significandi respectivos ad invicem dependeant, non tamen videtur, quod aliqua dictio posset alteri conferre aliquem modum significandi absolutum : cum ergo tempus sit modus significandi absolutus, non videtur, quod aliqua dictio possit tempus conferre alteri.
Ad illud, quod dicitur de illa convenientia inter praesens, et praeteritum imperfectum, veritatem habere posset, si caderent ex una parte orationis.
Quid autem sit tenendum, non potest bene probari per rationes demonstrativas. Nam ista materia propinqua est impositionibus nominum, in quibus non est ratio quaerenda. Verumtamen potest dici ad praesens,quod haec est distinguenda, Laborans sanus est, ex eo quod laborans potest accipi pro laborante nunc, et prius. Et ad hoc multum facit quod dicit Prisciamus,scilicet quod Participium consignificat duo tempora. Propter hoc dico, quod tertius modus aequivocationis est ex hoc, quod dictio de se consignificat plura, et non ex adjuncto.
Ad primum argumentum dicendum, quod tantum duo sunt modi communes, et tertius modus non est communis, sed amphibologiae appropriatur. Et isto modo loquendi utitur Aristoteles in lib. 2. de Anima, ubi distinguit sensibilia propria, et communia.Et dicit, quinque sunt sensibilia communia, scilicet motus, quies, numerus, magnitudo, et figura.Et tamen ista non sunt communia cuilibet sensui, sed quaedam sic, et quaedam non. Numerus enim odoratui non convenit.
Ad aliud dicendum, quod duo Participia nobis deficiunt, scilicet praesens passivi, et praeteritum activi, quod circumloquimur sic dicendo, Sum qui legi, sed hoc non intelligit de praeterito imperfecto.
Ad tertium dicendum, quod illud argumentum est commune utrique parti. Nam quidam sunt modi significandi respectivi,et quidam absoluti, modo multiplex in modis significandi respectivis, potest determinari per mediate adjunctum, et hoc intelligit Boetius. Sed tempus est modus significandi absolutus, et ideo non oportet quod per mediatum determinetur.
Ad quartum dicendum, quod istae duae propositiones verae sunt, Non laborans sanus est. Et adjungo sicut Philosophus,la6o-rans non nunc, sed prius.
Item, ad principale ; quod non sit distinguenda, probatio ; quia quandocumque est multiplicitas in termino absolute. Aristoteles in manifestando exempla semper manifestat, ubi est multiplicitas, absolute esse distinguendum. Dicit enim, quod expedire est duplex. Sed in manifestando exempla juila tertium modum aequivocationis, non manifestat multiplicitatem in aliquo termino absolute. Dicit enim laborantem quemlibet facere, vel pati, non tantum unum significat : videtur ergo quod multiplicitas fuerit in toto, et non in ista particula laborans.
Dico, quod Aristoteles hanc multiplicitatem manifestans tertii modi aequivocationis dicit, hoc totum, Laborantem quemlibet facere, vel pati, multa significare, ut designet hunc modum accipi penes consignificata dictionum : quae quidem sunt modi significandi, qui modi significendi dictioni insunt, ut in oratione ordinatur. Quilibet enim modus significandi inest dictioni, ut ordinationem habet, cum licet modi respectivi sint principia ordinandi dictionem cum alia. Et licet tempus non sit principium ordinandi dictionem cum dictione, scilicet appositum cum supposito,est tamen mensura actus qui ab eo egreditur.
Secundum amphibologiam tales velle me accipere pugnantes. Et putat, quod quis scit, hoc sit, etc. Cap. 2. primi hujus.