IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Impugnatio Divi Thomae contra Avicennam est, quod participans naturam, non potest secundum eam producere, nisi applicet eam ad aliud. Hanc rejicit Doctor, primo, quia supponit nihil esse hoc, nisi per materiam, q lod improbatum est 2. d. 3. q. 7. Secundo, sequeretur quod nec ipse Deus posset creare, quia participat naturam entis.
Contra istam (k) opinionem arguitur sic : Participans aliquam naturam non producit sibi simile secundum illam nisi applicando illam ad aliud; (non enim potest esse homo causa naturae humanae absolute, quiasic esset causa sui, sed est causa quod natura humana sit in hoc homine generato, et sic praesupponit materiam, per quam est hic homo): quodcumque autem creatum participat naturam essendi, quia solus Deus est suum esse ; ergo nullum creatum potest producere aliquod ens, nisi praeintelligatur aliquid actioni suae, per quod productum sit hoc; tale autem non potest intelligi in substantia immateriali, quia ipsa est hoc per formam suam, per quam habet esse; ergo substantia immaterialis non potest producere aliam substantiam immaterialem, quantum ad simpliciter esse ejus.
Ista ratio (1) aliqualiter improbata alibi, praesupponit unum, scilicet quod non sit hic homo, nisi per materiam ; aliud, quod Angelus per suam formam sit hic. Similiter quando accipit in majori.quod participans aliquam naturam, non potest producere, etc. Aut hoc est ideo, quia necesse est illam naturam participari a producto, et ex hoc quod participatur ab eo, oportet aliquid praesupponi cui applicetur, et tunc sequeretur quod Deus non posset creare Angelum, tum quia Angelus ille participaret esse, et per consequens oporteret praesupponere aliquid, cui applicaretur esse, quod est contra rationem creationis ; tum quia ( ut declarat probatio majoris ) per illud praesuppositum oporteret productum esse hoc, sed per eos Angelus non potest esse hic, per aliquid praesuppositum, quia per formam suam est hic; non ergo potest major esse vera propter hoc, quod natura illa communicanda participetur a producto. Si vero dicatur major esse vera, propter hoc quod agens communicans naturam participat eam, haec non potest esse ratio, quia in ipso agente non praesupponitur aliquid ipsi esse, tunc enim ipsum producens non posset creari; ergo nec oportet in illo, quod assimilatur producenti secundum esse, aliquod tale praesupponi.
Item, aut esse participatur tanquam actus aliquis alius, ab essentia posterior, aut tanquam idem ipsi essentiae, sive primus actus rei. Si primo modo, non probatur productum non posse creari, quia etsi esse praesupponat in quo recipiatur, tamen essentia nihil praesupponit, et ita licet participans esse non creatur secundum esse, non probatur quin posset creari secundum essentiam, quae praesupponitur. Si secundo modo, minus habetur propositum, quin esse possit creari, et ita a participante ipsum, sicut ab alio, quia in istis inferioribus, quodlibet individuum participat naturam speciei, et tamen illa natura potest esse in uno singulari primus terminus productionis et in alio singulari principium producendi. Si autem ibi praesupponatur materia, hoc non est propter naturam illam participatam, sed quia forma illa, quae est pars naturae participatae, est forma materialis.