QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Resolvit, hominem naturaliter desiderare scientiam, et probatum est supra in prologo, quod sequitur, (secundum Mauritium est additio) continet nos habere infallibilem cognitionem de actibus nostris, quod bene tractat Doctor 1. d. 3. q. sig. . De tertiis cognoscibilibus num. 10. Vide ipsum quaest. 3. prolog. num. 13. et 1. d. 8. quaest, ult. num. 24. quibus locis docet esse per se notum, seu verum immediatum, quod habeamus istos actus, quia etsi possit esse illusio in medio, vel organo, semper notum est operanti se habere actum. Unde rationes, quas hic adducit Doctor in contrarium, facile solvi possunt. Ad primam patet de contingenti, esse certitudinem non ex vi terminorum, sed ex eorum et unionis intuitione. Ad secundam, constat nobis in vigilia no; habuisse actus in somno, et quod illi actus sunt falsi ; qui enim somniat se aliquid obtenturum vigilans non prosequitur illud, quia judicat notitiam somnii falsam. Ad tertium ab intellectu. Ad quartum si cognoscatur intuitive, per suas entitates fit, si abstractive per species, de quo 1. d. 3. quaestion. 6. et 7. et 2. d. 3. q. 10. et 11. de quibus locis et aliis intelligit, dum hic ait, contra hoc quaere in quaestionibus de intellectu. Ad quintum conceditur illatum, si potentia non est separata. Vide eum 1. d. 3. quaest. 4. ad 3. pro Henr. num. 14.
Respondeo ad quaestionem, veritas primae propositionis patet ex dictis in introductione.
Notandum circa ordinem investigandi veritatem circa scibilia, quod antequam quaeratur de scibilibus, oportet quaerere de
modo sciendi, ex 2. Metaph, text. com. 14. et 15. et ante hoc impossibile sit illa scibilia scire, de quibus determinabitur, et an necessarium? et ante hoc an contingit nos aliquid scire, et an omnia? et quomodo ? et ante hoc, an possit sciri aliquid nos scire, vel posse aliquid scire? Nam si non possit illud sciri, frustra quaeritur, an contingit nos scire ? quia quaestio ista non est scibilis, contra 2. Poster. et ante illud generalius, an possumus scire, id est, certam et infallibilem cognitionem habere de actibus nostris, et de quibus? an de nostro esse ? an de vivere ? an de vigilare ? an de simplici intelligere? an de scire? an de credere ? an de dubitare et opinari ? et de caeteris actibus intellectus ? an de velle et nolle 1 et caeteris ipsius voluntatis ? an de sentire et phanlasiari, etc. ? an de actibus motivae et vegetativae, etc. ?
Quod non communiter de omnibus videtur, quia contingentes sunt;igitur non est certitudo de eis, quod insunt. Item quidquid ponatur, per quid erimus certi de eis, praeter vivere? simile inest nobis, quando non insunt, sicut in somnio. Item, a quo cognoscuntur ? non ab intellectu, quia singularia sunt, nec a sensu, ut patet de multis. Item, quomodo cognoscerentur? aut per essentiam, contra hoc quaere in quaestionibus de intellectu, aut per speciem ? quomodo venient species multorum ad intellectum, quorum nunquam fuerit species in sensu ? Si dicas, cognoscuntur per experientiam, aut igitur, ut prius, per essentiam aut per speciem. Item, si certum esset actus inesse, pari ratione et quales essent: et ita semper esset certum, quae intellectio et quae sensatio esset vera, et quae falsa. Contra de vivere Aug. 15. de Trin. cap. 12. de vigilare. Arist. 4. hujus t. c. 26- Sunt autem quidam qui dubitant, etc. irrationabiles sunt tales dubitationes, ut utrum nunc dormimus vel vigilamus, quaerunt enim rationem principii demonstrationis. Contra, Petrus vigilans existimabat se visum videre. De credere Aug. 13. de Trin. cap. 1. et 2. De dubitatione 15. de Trin. cap. 12. Videtur quod oportet ponere certitudinem de multis istorum, et hoc sicut de per se notis et primis indemonstrabilibus;sunt enim aliquae propositiones contingentes primae in genere suo, sicut necessariae in suo, et hoc videtur Aristoteles velle 4 hujus ut allegatum est, ubi comparat hoc principiis demonstrationis.