REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Scholium.
Solvit argumenta secundae sententiae, tenentis repugnare creationem esse aeternam, quae sunt fere omnia Henrici. In eorum solutione habetur optima doctrina, ut notatur in margine, de quo latius Doclor in Oxon. hic quaestione tertia, anum. 16.
Dico tamen quod istae rationes non concludunt quia cum dicitur primo, omne factum aliqua factione fit, conceditur ; aut igitur semper est factio mundi, quando est esse mundi, aut non. Dico, loquendo de caelo, vel de aliquo, quod semper manet factio, quia caelo semper manente, aequaliter fit in comparatione ad causam primam. Nam sicut ponit Augustinus 8. super Genes. ad litteram : Aer non est factus lucidus, sed semper fit lucidus, ita continue conservatur res a Deo, et gratia in anima, sicut conservatur lumen in aere a corpore luminoso ; sic secundum Augustinum, tota creatura continue fit a Deo, hoc est, semper dependet a Deo. Et cum dicitur, si semper fit, igitur est successivum, non sequitur, quia in successivo pars una succedit alteri, et in permanente idem conservatur prius et posterius, sicut si similiter staret idem lumen, conservaretur in medio non novum et novum ; sic Deus eamdem gratiam in anima.
Et cum dicitur postea, quod tunc conservare et creare essent idem, vel fieri et conservari, posset concedi uno modo ; alio tamen modo differunt, quia conservatio est datio esse post idem esse, in comparatione ad tempus, non tamen in comparatione ad aeternitatem, cum in tali mensura non sit prius. Sed creatio est datio esse post non esse, quod non esse praecedit esse natura vel duratione. Et sic patet qualiter fieri non solum est respectu habendi,
sed respectu habiti conservandi, etc.
Et cum dicitur postea, quod illa distinguuntur in causa particulari producere et conservare ; igitur et in causa superiore. Dico quod non sequitur, quia causa particularis non eodem modo producit et conservat rem, imo solum requiritur ad fieri, et non ad conservari rei. Causa vero universalis eodem modo producit et conservat rem, et ideo ab ista vere potest res conlinue fieri, et tamen vere permanere, quia Filius Dei est in gigni, et tamen verissime permanet. Unde infinities gignitur in comparatione ad tempus, quia in quolibet instanti, et tamen verissime esse continuatur in comparatione ad tempus, quod est totum simul in comparatione ad aeternitatem.
Ad secundam rationem dico, quod ista minus valet, quia haec propositio falsa est, nihil contingenter se habet ad A, nisi praecedat A, duratione. Probo, nam causa prior duratione effectu non causat effectum, nec ut posterior effectu posito in esse, quia jam effectus causatus est ; igitur causa solum causat effectum, ut simul duratione, et prius natura ; igitur si ut sic non contingenter causat effectum, et ut prius duratione non causat, nec ut posterius duratione, igitur quaelibet causa, ut causa, esset necessaria. Si igitur causa quando causat, non contingenter causaret, nunquam contingenter causaret, quia quando non causat, igitur nec necessario, nec contingenter ; igitur si aliqua creatio est contingens in universo, oportet quod causa prius natura effectu, et simul duratione esset contingenter. Nec valet comparatio ad potentiam, quia etsi quod praeteritum est, non posset non fieri, ista tamen cau sa quae causavit effectum praeteritum, fuit prior natura, et simul duratione, et solum causavit contingenter, ut prius natura, quia illa contingens fuit causa respectu sessionis meae heri, sicut hodie.
Et cum dicitur : Omne quod est, quando est, etc. dictum est prius quod homo necesse erit ex parte primi, ita quod quando est determinatum esse, necesse est ut sit, et sic intelligit Philosophus. Non enim vult quod praesentia omnia sint necessaria, absoluta necessitate.
Et cum iste Doctor instat contra se, dico quod demonstrative instat, et non solvit, quia ex determinatione in effectu, ex hoc quod ponitur in esse, non concluditur major determinatio in (causa, quam si non ponitur. Unde necessarium nunquam dependet ex contingenti, ideo si sit determinatio ultima in causa respectu effectus ponendi in esse, aequaliter ponetur in esse pro illo nunc, si causa est potens, et non impedibilis, sicut si nunc poneretur in esse. Ideo aequaliter sequitur, si aliquis est praedestinatus ab aeterno, quod non potest non praedestinari, sicut si mundus esset ab aeterno, quod non potest non produci ; ideo dico quod contingentia stat simpliciter respectu effectus ponendi in esse ex hoc solo, quod causa sit prius natura, et simul duratione.
Iste Doctor alibi adducit alias duas rationes : Prima est, quaelibet species aeque est in potentia objectiva respectu Dei, tam homo quam equus. Sicut igitur ab aeterno secundum istos, Deus produxit Solem, et usque huc conservasset, sic ab aeterno posset produxisse asinum, et ille genuisse alium, et ille alium, et sic in infinitum, et tamen nunc deventum est ad istum asinum ultimo generatum, et primus asinus erat iste creatus ; igitur positis extremis, erunt media infinita: hoc autem est impossibile.
Secunda ratio ad idem, quae conveniunt eidem ordine naturae, prius duratione convenit id quod est prius natura. Sed creaturae ordine natura? prius convenit non esse quam esse ; igitur prius duratione. Major patet, quia non possent simul duratione illa duo competere, nec indifferenter unum ante aliud ; igitur prius duratione est, quod est prius natura.
Ipse instat contra se de principio et conclusione, quia prius natura est veritas in principio, non tamen prius duratione. Et respondet quod major non est vera comparando prius natura, et posterius natura ad diversa, sicut veritatem ad principia et conclusionem. Sed quando opposita conveniunt eidem ordine naturae, illud quod prius convenit ordine naturae, prius convenit eidem ordine durationis, quia opposita non possunt convenire eidem simul duratione.
Prima istarum rationum est probabilis, sed secunda valet, quia, ut prius dictum est, quando duo opposita competunt eidem, unum prius natura, aliud posterius ; si istud prius natura sit prius actu et positione, ita quod ibi sit ordo naturae positione, necessaria est major. Sed si ordo ille naturae non sit positione, sed privatione, sicut exemplificatum est quaestione praecedenti, non oportet prius natura competere prius duratione, quia si substantia prius est accidente ordine naturae, et causa effectu ; igitur possibile est quod prius duratione sit prius natura; sed non esse creaturae est prius esse secundum Philosophos, tantum privative, hoc est, de se non habet esse. Unde si ratio concluderet, impossibile esset quod Deus simul duratione causaret materiam et formam, quia esto quod sic causet, adhuc materia est prius natura forma, et per consequens prius natura privatione est materia quam forma. Si tamen necessario ex hoc sequeretur quod esset prius duratione, impossibile esset quod Deus simul duratione crearet materiam et formam ; non proprie materia ibi non mutatur, quia nec praecedit natura positione forma, ideo non est ibi proprie mutatio a privatione ad formam, quia nunquam praefuit privatio in materia, quia licet privatio inesset materiae sibi derelictae, et etiam non esse prius competeret creaturae quam esse sibi derelictae, tamen causa extrinseca potest praevenire, ne privatio habeatur in materia, et ne creatura prius duratione habeat non esse quam esse. Ista igitur ratio non concludit incompossibilitatem ponendi creaturam ab aeterno.