Theophylactus. Postquam dominus infirmos curavit, seorsum recedit; unde dicitur et diluculo valde surgens, egressus abiit in desertum locum: in quo docuit nos non facere aliquid ad apparentiam, sed, et si boni aliquid operamur, non propalare.
Sequitur ibique orabat. Chrysostomus.
Non quia oratione indigeret: ipse enim erat qui hominum orationes suscipiebat: sed haec quidem dispensative agens, forma bonae operationis nobis est factus. Theophylactus.
Ostendit enim nobis quod deo debet attribui, si aliquid boni facimus, et ei debemus dicere: quoniam omne datum optimum desuper est descendens a te.
Sequitur et prosecutus est illum simon, et qui cum illo erant. Chrysostomus.
Lucas autem dicit turbas accessisse ad christum, et dixisse quod marcus hic dicit dixisse apostolos, subdens et cum venissent ad eum dixerunt ei: quia omnes quaerunt te. Non autem invicem contradicunt: suscepit enim christus et post apostolos turbam coniungi christi pedibus anhelantem. Gaudens autem eos suscipiebat, sed volebat eos dimittere, ut et reliqui doctrinae eius participes essent, tamquam non multo tempore in mundo moraturus; et ideo sequitur et ait: eamus in proximos vicos et civitates, ut et ibi praedicem.
Theophylactus. Transit enim ad illos magis indigentes, quia doctrinam concludere non convenit in uno loco, sed ubique radios eius extendere.
Sequitur ad hoc enim veni. Chrysostomus.
In quo manifestat exinanitionis, idest incarnationis mysterium et divinitatis suae dominium, cum scilicet asserit sponte in mundum venisse. Lucas vero dicit: ad hoc missus sum, denuntians dispensationem, et dei patris bonam voluntatem de filii incarnatione.
Sequitur et erat praedicans in synagogis eorum in omni Galilaea. Augustinus de cons. Evang.. In hac autem praedicatione quam dicit eum habuisse in omni Galilaea, intelligitur etiam sermo domini habitus in monte, cuius commemorationem facit matthaeus; quem marcus omnino non commemoravit, nec aliquid simile ei dixit, nisi quasdam sententias non contextim, sed sparsim repetivit, quas dominus aliis locis dixit. Theophylactus.
Doctrinae autem operationem immiscuit: praedicans enim postmodum fugavit Daemonia: sequitur enim et Daemonia eiciens: nisi enim ostenderet christus miracula, eius sermoni non crederetur; sic et tu post doctrinam, operare ut non sit in te vacuus tuus sermo. Beda. Mystice autem si occasu solis mors exprimitur salvatoris, quare non diluculo redeunte resurrectio eius indicetur? cuius manifestata luce abiit in desertum gentium, ibique in suis fidelibus orabat, quia corda eorum per gratiam sancti spiritus ad virtutem orationis excitabat.