Quod necesse est dicere deum esse unum.
Hinc etiam apparet quod necesse est unum deum solum esse. Nam si sint multi dii, aut aequivoce aut univoce dicuntur.
Si aequivoce, hoc non est ad propositum: nihil enim prohibet quod nos appellamus lapidem, alios appellare deum.
Si autem univoce, oportet quod conveniant vel in genere vel in specie. Ostensum est autem, quod deus non potest esse genus neque species plura sub se continens.
Impossibile est igitur esse plures deos.
Item. Illud quo essentia communis individuatur, impossibile est pluribus convenire: unde licet possint esse plures homines, impossibile tamen est hunc hominem esse nisi unum tantum. Si igitur essentia per se ipsam individuatur, et non per aliquid aliud, impossibile est quod pluribus conveniat. Sed essentia divina per se ipsam individuatur, quia in deo non est aliud essentia et quod est, cum ostensum sit quod deus sit sua essentia: impossibile est ergo quod sit deus nisi unus tantum.
Item. Duplex est modus quo aliqua forma potest multiplicari: unus per differentias, sicut forma generalis, ut color in diversas species coloris; alius per subiectum, sicut albedo. Omnis ergo forma quae non potest multiplicari per differentias, si non sit forma in subiecto existens, impossibile est quod multiplicetur, sicut albedo, si subsisteret sine subiecto, non esset nisi una tantum. Essentia autem divina est ipsum esse, cuius non est accipere differentias, ut ostensum est.
Cum igitur ipsum esse divinum sit quasi forma per se subsistens, eo quod deus est suum esse, impossibile est quod essentia divina sit nisi una tantum. Impossibile est igitur esse plures deos.