Postquam philosophus determinavit de augmento ex parte eius quod augetur, hic inquirit de eo quo aliquid augetur. Et primo proponit de quo est intentio. Et dicit quod, cum de ratione augmenti sit quod sit additamentum magnitudinis, hoc magis videtur esse suscipiendum ad praesentem considerationem, sicut difficilius, quasi aliquod principium quaestionis facientes, quale sit id quod aliquid augetur vel deminuitur; ut sic augmenti et deminutionis causas convenientes inquiramus.
Secundo ibi: videtur itaque eius etc., exequitur propositum. Et primo proponit dubitationem principaliter intentam; secundo inquirendo interponit aliam quaestionem, ibi: quaeret autem aliquis etc.; tertio solvit quaestionem principalem, ibi: quoniam autem de his quaesitum est etc..
Circa primum tria facit: primo proponit duas suppositiones; secundo movet dubitationem, ibi: necesse autem augmentari etc.; tertio excludit quandam obviationem, ibi: sed nec sic contingit etc..
Prima ergo suppositio, quam primo proponit, est haec: scilicet quod eius quod augetur, quaelibet pars videtur esse augmentata; et similiter de deminutione, quaelibet pars eius quod deminuitur, videtur esse facta minor. Cuius ratio apparet ex eo quod dicitur in V physic.. Illud enim cuius aliqua pars movetur, dicitur moveri secundum partem, et non simpliciter; sicut homo dicitur vulnerari secundum partem, cuius manus est vulnerata. Ad hoc ergo quod aliquid per se et simpliciter moveatur, requiritur quod quaelibet pars eius moveatur. Quod quidem etiam in augmento, et in omnibus aliis motibus, observari oportet.
Secunda suppositio est, quod omne quod augetur, augetur adveniente aliquo: et similiter deminuitur aliquo recedente. Cuius ratio est, quia oportet aliquid in actum reduci per id quod est actu: unde illud quod est in potentia ad maiorem quantitatem, reducitur in actum illius quantitatis per aliquid quod habet actu quantitatem illam; et hoc est quod adiicitur ei quod augetur.
Deinde cum dicitur: necesse autem augmentari etc., proponit dubitationem, quae sequitur ex duabus praemissis suppositionibus. Si enim eius quod augetur oportet quamlibet partem augeri, et omne augmentum fit per alicuius additionem, consequens est quod cuilibet parti eius quod augetur, oporteat aliquid addi. Necesse est ergo illud quod additur, quo dicitur aliquid augeri, aut esse incorporeum aut corporeum. Et si dicitur quod sit incorporeum, sequitur quod commune omnium generabilium et corruptibilium, scilicet materia prima, sit separatum ab omni quantitate corporali. Sed sicut supra ostensum est, impossibile est quod materia sit separata a magnitudine: unde patet quod illud quo aliquid augetur, non potest esse incorporeum.
Et iterum, si esset incorporeum, non esset quantum in actu: unde sui appositione non faceret maius secundum quantitatem. Si autem dicatur illud quod addito aliquid augetur, esse corporeum, sequeretur duo corpora simul esse in eodem loco, scilicet corpus quod augetur, et corpus additum quod auget. Non enim potest dici quod seorsum collocetur corpus quod augetur et corpus quod auget: quia oportet additamentum fieri cuilibet parti eius quod augetur, quod ex supra dictis suppositionibus sequitur. Et hoc etiam est impossibile, scilicet quod duo corpora sint simul in eodem loco: et sic sequitur inconveniens ad utramque partem quaestionis.
Deinde cum dicit: sed nec sic contingit etc., excludit quandam obviationem. Posset enim aliquis dicere quod augmentum fit nullo alio apposito; sicut quando ex aqua generatur aer, videtur esse quoddam augmentum, quia fit maior quantitas.
Sed per hunc modum non contingit fieri augmentum seu deminutio. Talis enim transmutatio non est augmentum, sed est generatio eius in quod transmutatur, scilicet aeris, et corruptio eius quod transmutatur, scilicet aquae, quae contrariatur aeri, scilicet contrarietate frigidi et calidi: non autem potest dici augmentatio neque aeris neque aquae. Sed nec ullius est augmentatio, vel erit augmentatio illius quod est commune utrique (si tamen aliquid sit tale), sicut corpus videtur commune esse aeri et aquae: ut dicatur quod aqua non est augmentata neque aer, quia aqua corrupta est, et aer generatus est; sed corpus est quod augetur, si aliquid ibi augmentatum est. Sed hoc est impossibile. Oportet enim, ad hoc quod aliquid dicatur augeri, quod salventur ea quae sunt de ratione eius quod augetur et deminuitur. Quae quidem sunt tria. Quorum primum est, quod etiam supra positum est, scilicet quod quaelibet pars magnitudinis quae augetur, fiat maior; puta, si caro augetur, quod quaelibet pars carnis fit maior. Secundum etiam supra positum est, scilicet quod aliquo adveniente aliquid augetur. Tertium autem est quod nunc ponit de novo, ut scilicet illud quod augetur, salvetur et permaneat in suo esse. Quia enim generatio et corruptio sunt transmutationes circa substantiam, cum simpliciter aliquid generatur vel corrumpitur, non permanet eius substantia. Sed aliae mutationes non sunt circa substantiam, sed circa ea quae adveniunt substantiae, puta circa quantitatem aut qualitatem: et ideo, cum aliquid alteratur, seu augetur vel deminuitur, manet idem numero secundum substantiam quod augetur et alteratur, sed hic quidem, scilicet in alteratione, non manet eadem passio, hic autem, scilicet in augmento et deminutione, non manet eadem magnitudo, sed fit maior vel minor. Si ergo praedicta transmutatio, qua ex aqua fit aer, esset augmentatio, sequerentur duo contraria praedictis positionibus. Quorum unum est quod aliquid augetur nullo adveniente, et deminuitur nullo recedente.
Aliud autem est, quod id quod augetur non manet: quia neque aqua manet, neque corpus quod videtur esse commune, manet idem numero. Unde etiam signanter supra dixit, si aliquid est commune: quia scilicet nihil actu ens, idem numero existens secundum substantiam, est commune ei quod corrumpitur et generatur.
Oportet autem praedictas positiones salvare in omni eo quod augetur: hoc enim supponitur quasi principium, quod augmentatio sit talis transmutatio, qualis supra dicta est.
Sed videtur nihil prohibere aliquid augeri nullo adveniente. Probat enim philosophus in IV physic. Quod, sicut aliquid fit albius non superaddito alio albo, sed per intensionem albedinis praeexistentis, inquantum scilicet subiectum reducitur in actum perfectioris albedinis; ita etiam potest aliquid fieri maius, absque additione alicuius corporis magnitudinem habentis, per hoc quod materia quae prius erat subiectum parvis dimensionibus, postea fit subiectum magnis dimensionibus; nam idem est subiectum magni et parvi, sicut albi et nigri. Et hoc manifeste apparet in rarefactione: rarefactio enim contingit non solum transmutata specie, puta cum ex aqua generatur aer, de quo hic loquitur Aristoteles; sed etiam eadem specie manente, sicut si aer rarefiat vel condensetur.
Dicendum est autem quod talis transmutatio non potest proprie dici augmentum, sed alteratio.
Fit enim secundum transmutationem passibilium qualitatum, scilicet rari et densi, variatio autem quantitatis se habet ex consequenti: sicut ex motu qui est secundum locum, variatur motus secundum dextrum vel sinistrum, non tamen dicitur motus secundum situm, quia variatio situs consequenter se habet ad variationem loci.
Deinde cum dicit: quaeret autem aliquis etc., ante solutionem praedictae dubitationis movet aliam quaestionem. Et primo proponit eam; secundo solvit eam, ibi: aut quoniam huius etc..
Dicit ergo primo quod, cum augmentum fiat aliquo superaddito, remanet quaestio, quid illud est quod augetur: utrum scilicet solum illud cui aliquid apponitur, non autem illud quod apponitur; vel potius augetur utrumque. Verbi gratia, cruri alicuius animalis apponitur aliquid, scilicet cibus: utrum ergo crus augetur et fit maius, cibus autem qui apponitur vel additur, non augetur, sed auget? quare ergo ambo non augmentata sunt? utrumque enim fit maius, et illud quod apponitur et illud cui apponitur; sicut quando cum vino miscetur aqua, videtur utrumque augeri, quia utrumque fit maius eodem modo.
Deinde cum dicit: aut quoniam huius etc., solvit quaestionem per illud quod supra positum est, scilicet quod oportet id quod augetur, manere secundum substantiam. Ideo ergo unum dicitur augeri et non aliud, quoniam huius, puta cruris, cui additur, manet substantia, huius autem quod additur, puta cibi, non manet substantia: convertitur enim cibus in substantiam eius quod nutritur et augetur. Et quia in obiectione fiebat mentio de mixtione, ostendit etiam in mixtione simile esse. Nam id cuius substantia manet, dicitur esse dominans in mixtione, sicut dicitur esse vinum, quando parum de aqua admiscetur multo vino: et hoc apparet ex propria operatione, quae est evidens signum speciei; tota enim mixtura facit operationem vini, scilicet calefaciendo et confortando, non autem facit opus aquae. Et simile est de alteratione: quia si permaneat caro in sua substantia et quod quid est, idest quidditas seu species eius, aliqua autem passio de numero per se accidentium adveniat, quae prius non inerat, illud quod permanet dicitur esse alteratum. Et similiter oportet illud quod augetur, permanere.
Id autem quo aliquid alteratur, scilicet alterans, quandoque in nullo transmutatum est, neque secundum passionem neque secundum substantiam, sicut contingit in his quae agunt et non patiuntur, sicut corpora caelestia: quandoque vero et ipsum alterans patitur et transmutatur, sicut est in corporibus inferioribus, quae agunt et patiuntur adinvicem, ut infra patebit. Sed in motu augmenti, virtus alterans, et quae est principium motus, se habet ex parte augmentati: quod tamen ita alterat, quod etiam alteratur. In his enim quae augentur, est principium motus augmenti, scilicet ad alterandum et convertendum cibum qui additur. Quia si hoc non esset, cibus ingrediens corpus sic magis generaretur, et acciperet ad suam naturam illud corpus quod ingreditur: puta cum spiritus, idest ventus seu aer, ingreditur utrem et facit eum maiorem: vel spiritus, idest anima, ingreditur corpus et conformat ipsum sibi.
Sed non est ita: quinimmo cibus ingrediens corpus, patiendo a corpore animalis, corrumpitur, conversus in corpus animalis; et principium mutationis non est in hoc quod additur, sed in eo cui additur.