QUODLIBETA 1

 Quaestio 1

 Prologus

 Quaestio 2

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 3

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 4

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Quaestio 5

 Prologus

 Quaestio 6

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Quaestio 7

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 8

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 9

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Articulus 4

 Quaestio 10

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

Prologus

Prologus

Deinde quaerebatur de his quae pertinent ad bonum gratiae. Et primo de his quae pertinent ad ipsum bonum gratiae.

Secundo de his quae pertinent ad malum culpae, quod ei opponitur.

Circa ea vero quae ad omnes pertinent, quaerebatur de duabus partibus poenitentiae.

Prologus

Primo de contritione, utrum scilicet contritus teneatur velle magis esse in inferno quam peccare.

Prologus

Secundo de confessione.

Utrum contritus teneatur velle magis esse in inferno quam peccare.

Ad primum sic procedebatur: videtur quod contritus non debeat magis velle esse in inferno quam peccare.

Argumentum 1

Poena enim inferni est aeterna et irremediabilis.

De peccato autem potest liberari per poenitentiam. Ergo magis debet velle peccare quam in inferno esse.

Argumentum 2

Praeterea, poena inferni includit culpam; una enim de poenis inferni est vermis, id est conscientiae remorsus de culpa. Culpa autem non includit poenam inferni. Ergo magis est eligenda culpa quam poena inferni.

Sed Contra

Sed contra, est quod Anselmus dicit in Lib. De similitudinibus, quod aliquis debet magis eligere esse in inferno sine culpa quam in Paradiso cum culpa; quia innocens in inferno non sentiret poenam, et peccator in Paradiso non gauderet de gloria.

Corpus

Respondeo. Dicendum, quod contritus tenetur in generali velle pati magis quamcumque poenam quam peccare; et hoc ideo quia contritio non potest esse sine caritate, per quam omnia dimittuntur peccata.

Ex caritate enim plus homo diligit deum quam seipsum; peccare autem est facere contra deum; puniri autem est aliquid pati contra seipsum; unde caritas hoc requirit ut quamlibet poenam homo contritus praeeligat culpae.

Sed in speciali descendere ad hanc poenam vel ad illam non tenetur; quinimmo stulte faceret, si quis seipsum vel alium sollicitaret super huiusmodi particularibus poenis.

Manifestum est enim quod sicut delectabilia plus movent in particulari considerata quam in communi; ita terribilia plus terrent, si in particulari considerentur; et aliqui sunt qui minori tentatione non cadunt, qui forte maiori caderent: sicut aliquis audiens adulterium, non incitatur ad libidinem; sed si per considerationem descendit ad singulas illecebras, magis movetur.

Et similiter aliquis non refugeret pati mortem pro christo; sed si descenderet ad considerandum singulas poenas, magis retraheretur; et ideo descendere in talibus ad singula, est inducere hominem in tentationem, et praebere occasionem peccandi.

Ad 1

Ad primum ergo dicendum, quod culpa etiam mortalis de se perpetua est, sed ex sola dei misericordia remedium habet. Praeterea plus praeponderat bonum divinum, contra quod agit culpa, bono naturae creatae, cui opponitur poena, quam perpetuitas poenae temporalitati culpae.

Ad 2

Ad secundum dicendum, quod remorsus conscientiae non est culpa, sed consequens ad culpam, et posset esse sine culpa, ut in eo qui habet conscientiam errantem de praeterito commisso; sicut si aliquis credit aliquid a se prius commissum esse illicitum, quod tamen licitum erat, et ipse dum faceret licitum reputabat.