DE INTELLECTU ET INTELLIGIBILI

 LIBER PRIMUS

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT L

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 LIBER S E C U N D U S.

 TRACTATUS UNICUS

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XL

 CAPUT XII.

CAPUT L

Qualiter intelligibile est in intellectu ?

De comparatione autem intelligibilis ad intellectum secundum unitatem et diversitatem unius ad alterum post hoc dicendum est. Cum enim omnis intellectus fiat per assimilationem quamdam intellectus ad intelligibile, oportet unum fieri ex intellectu et intelligibili : hoc autem unum non est omnino sicut subjecti et accidentis : nec est omnino unum quod fit ex materia et forma unum, sicut con- venienter ostensum est in tertio de Anima : et ideo oportet hic clarius inquiri quale unum sit illud.

Ad hoc autem sciendum, oportet nos videre ea quae uniuntur luci ex coloribus qui abstrahuntur ex ipsa : inter omnia enim corporalia nihil est in quo tanta similitudo incorporeorum appareat, sicut est lux : propter quod etiam intellectus agens est sicut lux dictus in libro de Anima, Dicamus igitur quod in luce tria sunt, sunt quae lux, lucere, et lumen : quae si considerentur in se, differentiam nullam realem omnino vel. parvam videbuntur habere. Si autem considerentur relata ad quaedam alia, tunc magnam inter se habent differentiam : quia lux est forma luminis in corpore quod fundit lucem, et lucere est emanare formam illam in aliud, et lumen est jam recepta forma illa ab eo quod primo lucet. Color autem secundum quod abstrahitur a corpore et efficitur secundum esse spirituale in perspicuo sive diaphano est in eo non omnino sicut accidens in subjecto : quoniam accidens a subjecto non habet formam et essentiam accidentis, sed est tantummodo. Color autem a lumine habet essentiam et for-

mam coloris, sicut in primo de Sensu ei sensato determinatum est.

Adhuc autem non est in eo sicut forma in materia : quia forma educitur per alterationem de materia, et fit generatio rei compositae. Color autem non sic educitur de perspicuo pervio, sed sicut alibi dictum est, abstractione formali abstrahitur de colorato, sicut figura de sigillo.

Adhuc autem forma esse materiale habet in materia in qua est : color autem in perspicuo non. habet osse materiale, sed spirituale : propter quod eliam subita est mutatio perspicui a coloribus et lumine : haec autem omnia in aliis sunt declarata. Si autem solum intellectum diceremus lucem quae in ipso est, tunc intellectus et intelligibile et intelligibilia sua recepta ab aliquo non differrent : et intelligendo id quod reciperet suam lucem intellectualem, intelligeret suum proprium intelligere : et intelligendo quodlibet intelligibilium, et se et suam propriam actionem intelligeret.

Per omnen eumdem modum nos imaginari oportet de intellectu et intelligibili secundum actum dicto, quod in ipso est : hoc enim abstractum est a rebus : et cum est in lumine intellectus, est in eo quod dat ei formam intelligibilitatis secundum actum, et non sicut accidens est in subjecto, neque sicut forma in materia: neque hoc est inconveniens, quia talia secundum esse spirituale quod habent in suis abstrahentibus accepta, neque sunt accidens, neque substantia secundum verissimas acceptiones ipsorum, neque sunt entis differentiae vel species aliquae, nisi accipiatur ens secundum quid : sed. sunt quaedam entium intentiones secundum potestatem suorum agentium accepta : potestas enim luminis est tale esse conferre coloribus : et potestas intellectus est tale esse conferre intelligibilibus secundum actum intelligendi acceptis.

Planum autem est ex his quae dicta sunt, quod intellectus non alia operatione sive actione intelligit suum intelligere, quam intelligendo sua intelligibilia : et quod intelligit se,quodlibet intelligibilium intelligendo. Cujus causam jam diximus, quia intellectus sonat lucem incorpoream naturae intellectualis, quae sive accipiatur in natura ipsa intellectuali, sive manans ab ipsa, sive recepta, sive terminata super intelligibile, non habet in se formalem aliquam differentiam. Si autem ad alia referantur illa, tunc differunt secundum ea ad quae referuntur.