PROOEMIUM BEATI LUCAE IN EVANGELIUM SUUM.
Ecce opportunitas ex opere. Et sequitur, ponens opportunitatem ex tempore dicens :
Sequitur de loci opportunitate, cum dicit :
Sequitur congratulationis modus, cum dicit :
Sequitur de sanctitatis istius Praecursoris progressu.
Sequitur de effectu cum dicit:
Et ideo sequitur signum duplex, naturae, et gratiae.
Sequitur de missi obedientia :
His igitur de causis baptizari voluit Dominus. Sequitur :
Sequitur de auctoritate, cum dicit : Evangelizare, etc.
Dicit igitur tangendo tria : discubitum, ordinem discumbentium, et numerum satiatorum.
Dicit igitur de primo : Sint lumbi vestri praecincti.
Et hoc est quod sequitur tertium :
Dicit igitur : Et ait illi dominus ejus, benigne suscipiens eum :
Dicit igitur : Ducebantur autem, cum amara necessitate tracti. Thren. v,
Dicit igitur de primo : Jesus autem, omnia haec mala et vituperia perpessus, dicebat,
Sequitur:
" Turbata est. "
Ista turbatio (sicut audivimus) nihil aliud est, nisi quod perstricta gloria luminis superioris et caelestis visionis, et auditus in se, ut humilis recidit, et mixtionem quamdam luminis rationis sensit : sed aliter quam Zacharias, et aliter quam Daniel . Est enim turbatio, propassio, et est turbatio passio, ut dicit Augustinus. Turbatio quidem propassio est, quae tangit et rationem non abducit: turbatio autem passio est quae tangit, et cordis affectum suis tenebris cingit, et abducit, et attonitum aliquando prosternit. In Christo igitur fuit turbatio tangens tantum, Joan. xii, 27: Nunc anima mea turbata est. Turbatio autem tangens et cingens, ita scilicet quae de modo impletionis nubilum et admirationem inducit, in beata Virgine fuit. Turbatio autem tangens, et cingens, et abducens in incredulitatem fuit in Zacharia. Turbatio tangens, et cingens, et attonitum prosternens fuit in Daniele. Et ideo Zacharias arguitur de incredulitate, Daniel erigitur a casu, et instruitur de ignoratis, et beata Virgo de modo impletionis expeditur.
Quatuor autem sunt, quae hujusmodi turbationem in ipsa occasionabant: subita videlicet Angeli apparitio : verecundia quae debetur pudori virginali ex adspectu viri : hoc etiam debetur inauditae omnibus saeculis salutationi : et tandem eliam debetur magnitudini promissae rei.
Quod autem hoc consueverit facere subita incogniti et insperati apparitio, patet, Luc. XXIV, 37, ubi apparente subito Domino, dicitur de Apostolis: Conturbati vero et conterriti, existimabant se spiritum videre. Idem cum appareret ambulans supra mare, clamabant conterriti et turbati: Quia phantasma est . Job, IV, 14 : Pavor tenuit me, et tremor, etc.
Quod etiam hoc debeatur pudori virginali, cui in conclavi in silentio orationis positae contraria nimis est species viri, Tob. m, 16, ubi in figura istius Virginis dicitur : Tu scis, Domine, quia numquam concupivi virum. Ambrosius: " Castae virginis est ad omnem viri paci vere adspectum. " Unde, sicut dicitur de beato Job, XXXI, 1, quod pepigit foedus cum oculis suis, ut non cogitaret quidem de virgine: quod non videret quod illicite concupisceret. Ita et ista pepigerat foedus cum oculis suis, ut de viro numquam cogitaret. Psal. CXVIII, 37 : Averte oculos meos, ne videant vanitatem.
Haec etiam fecit inaudita omnibus saeculis salutatio, quae continebat omnis mali amotionem, et omnis boni in se, ad Deum, et ad proximum adeptionem, quasi numquam fuit ante audita. Ruth, II, 10: Unde mihi hoc, ut invenirem gratiam ante oculos tuos, et nosse me dignareris peregrinam mulierem ?
Hoc etiam fecit promissae rei magnitudo. Magna enim promisit in plenitudine gratiae, in Domini susceptione, in sui super omnes benedictione : et ipsa in se non sensit nisi humilia, et ideo turbata. Ruth, II, 13: Domine mi, consolatus es me, et locutus es ad cor ancillae tuae, quae non sum similis unius puellarum tuarum.