LIBER DE PASSIONIBUS AERIS, SIVE DE VAPORUM IMPRESSIONIBUS.
1. De materia passionum aeris.
2. De quatuor locis generationis impressionum.
3. De causa efficiente vaporum,
6. De his quae generantur ex vapore sicco.
7. De his quae generantur ex vapore humido.
11. De granulis cadentibus in Martio vel Aprili.
15. De quodam inflammabili attrahente quod subito et tempestuose descendit, et quandoque suaviter.
16. De ventis, et primo de materiali causa ipsorum.
17. De causis impressionum compositi vaporis.
18. De tonitruo et materia ejus, et de signo et loco ejus.
19. De terraemotu, et de ejus causa materiali et efficiente, et de loco ejus.
20. De turbine qui eradicat arbores, levat pulverem, et facit girgillum.
21. De iride et unde causatur?
22. De circulis solis et aliarum stellarum apparentibus circumquaque unde causantur ?
23. Quare sol plus minusve rubet ?
24. De cometis, id est, stellis quae videntur habere comas.
25. De coloribus nubium, unde causantur, et primo de colore albo.
Deinceps erit nostra intentio tangere primo causas impressionum compositi vaporis sicci et humidi, vel sicci cum sicco, vel humidi cum lumine solis, et sicci cum lumine stellarum : quia tunc habebimus quae generantur ex vapore in alto.
Prima autem compositio est vaporis sicci cum frigido non commixtis vaporibus, sed distinctis, quae compositio causat tonitrua et coruscationes.
Secundo dabimus causam super terraemotum, qui causatur ex vapore sicco non commixto cum sicco, sed concluso in elemento sicco solido quod est terra.
Tertio dabimus causam de vento turbinis qui causatur a vento sicco objici ente alio vento opposito.
Et in fine curabimus videre colores nubium et nebularum, et cometam, et galaxiarn : et tunc perveniemus ad omnia quae generantur ex vapore in alto.