MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
sig. XI.
Item, Videtur quod omnes tres primi ordines debebant mitti.
Primus enim ordo nomen habet a charitate, secundus a cognitione, tertius a potestate: sed haec omnia hic in summo monstrantur: ergo debebat fieri per omnes tres. Minor patet per Joannem Damascenum, qui dicit : " Magnum circa ipsum patefacit clementiae pelagus. Nam et ipse opifex, conditor et Dominus, pro suo plasmato plasmationem suscepit, opere praeceptor effectus est. Et quia spe divinitatis, inimicus seduxerat hominem, carnis praetextu decipitur. Et demonstratur simul et bonitas et sapientia ei justitia et potentia Dei. Bonitas quidem : quoniam non despexit proprii plasmatis factu neque propriae infirmitatem, sed miseratus cadentem, ei marium porrexit. Justitia: quia homine victo, non alio quam homine, fecit vinci tyrannum. Neque violentia a morte diripuit hominem : sed quem olim per peccatum in servitutem redegerat mors, hunc bonus et justus rursus effecit victorem, et simile simili reparavit, quod opus erat. Sapientia: quia rei admodum dubiae ac difficilis invenit solutionem quamdecentissimam 2." Ergo cum hic annuntietur, in quo omnium istorum trium ordinum demonstratur proprietas, videtur quod omnes tres
xi, 1 ordines debebant mitti.