DE SANCTO GEORGIO
MARTYRE, Militia est vita hominis super terram. Job, vii, 1.
Notate, quod hodie festum agitur illustrissimi ac victoriosissimi militis beati Georgii, qui triplicem hostem,videlicet mundum, carnem, ac daemones gloriosissime debellavit. Ipse enim bona hujus mundi contempsit, ipse concupiscentias carnis sibi subegit, ipse etiam contra hostes fidei, hoc est, daemones et eorum ministros decertans pro fide, quam plurima tormenta sustinuit et devicit. Haec autem erant tormenta Beati Georgii. Primo in equuleum fuit extensus. Secundo ungulis fuit laceratus. Tertio lampadibus fuit adustus. Quarto verberibus ac diversis plagis fuit cruentatus. Quinto sal missum fuit in vulnera ejus. Sexto retrusus est in carcerem tenebrosum. Septimo bibit calicem veneno ac maleficio plenum. Octavo positus fuit in rotam feneam gladiis acutissimis undique circumseptam, et sic de alto fuit demissus. Nono missus fuit in sartaginem aeneam plumbo repletam bullientem. Decimo prostratus in faciem distractus fuit per vicos et plateas. Undecimo gladio percussus fuit et occisus.
Nos igitur, charissimi, ad imitationem triumphatoris istius, Christi milites esse debemus : Militia enim est vita hominis super terram.
Unde tria sunt hic notanda :
I. Qui sint hostes, contra quos dimicamus ?II. Quibus armis uti debeamus ?
III. Quae sit merces, quam, si vicerimus, exspectamus ?
I.
De primo nota, quod triplex est hostis noster, videlicet mundus, caro, et dia- bolus. De istis tribus hostibus cantatur in quadam Sequentia :
Mundus, caro, daemonia, Diversa movent praelia, In cursu tot phantasmatum Turbatur cordis sabbatum.
Mundus impugnat nos telis avaritias et acediae : mundus enim facit hominem avarum, quia bona temporalia prasponit aeternis. Facit etiam hominem acediosum et pigrum ad Dei servitium : non enim sapiunt ea quae Dei sunt. Caro impugnat nos telis gulae et luxuria : curam enim ventris Deo praeponit, et semetipsam per turpem luxuriam polluit. Diabolus impugnat nos telis superbias, et iras. Ipse enim per superbiam cecidit, et ut cadamus, eamdem nobis suggerit. ''Invidia autem diaboli mors intravit in orbem terrarum '. Unde et ipsam seminat in corda nostra, ut morte moriamur aeterna. Diabolus, ut dicitur in Apoc. XII, 12 : Iram magnam habens, sciens quod modicum tempus habet. ''Unde et nos inflammat ad iram, ut dissipet in nobis vultum Dei.
Et nota, quod isti tres hostes valde concordes sunt in impugnatione nostra. Quilibet enim istorum exacuit tela alterius, et commodat alteri tela sua.
De primo hoste, videlicet de mundo,dicitur I Joan. v,19 : Scimus quoniam mundus totus in maligno positus est. In maligno id est, in malignitate. Significatus etiam est mundus per Cain, qui occidit fratrem suum.
De secundo hoste, scilicet carne, dicit Apost. ad Galat. v, 17 : Caro concupiscit adversus spiritum : spiritus autem adversus carnem. Propter quod ait I Pet. II, 11 : Charissimi, obsecro vos abstinere a carnalibus desideriis, quae militant adversus animam.
De tertio hoste, videlicet diabolo, dicit Apostolus ad Ephes. VI, 12 et 13 : Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, subauditur, tantum, sed adversus principes et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiis, in coe testibus, id est, pro coelestibus. Propterea accipite armaturam Dei, ut possitis resistere in die malo, et in omnibus perfecti stare. Quia igitur monet nos Apostolus accipere armaturam Dei, propterea videre debemus, quibus armis uti nos oporteat.
II.
De secundo nota, quod Paulus ad Ephes. VI, 14 et seq. hortatur nos armari senaria armatura.
Primo monet, ut lumbos nostros castitatis balteo prascingamus, ibi: State ergo succincti lumbos vestros in veritate. Seminarium siquidem luxurias dicitur in lumbis esse, et propter hoc admonet, ut vera, et non tantum apparenti continentia praecinganlur.
Secundo monet, ut loricam justitia? induamus, ibi : Et induti loricam justitia. Job, XXIX, 14 : Justitia indutus sum. Haec lorica debet undique nos munire, ut nec corde, nec opere, nec ore proximo noceamus. Et si eum in aliquo laesimus, ita plene ei satisfaciamus, sicut nobis satisfieri vellemus, si laesi essemus.
Tertio monet, ut pedes affectuum nostrorum pacis calceis muniamus, ibi, Et calceati pedes in praeparatione Evangelica pacis. Necesse enim nobis est, ut pedes animas nostras, ne spinis iras laedantur, vel ab invidias serpente mordeantur : ne etiam ad aliquem extrinsecas perturbationis lapidem offendantur, pace quam Dominus tradidit in Evangelio, muniamus. Dicit enim Joan. XIV, 27 : Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis.
Quarto monet, ut scutum fidei deferamus, ibi: In omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi, id est, diaboli, ignea exstinguere. In hoc scuto esse debet sculpta vel depicta crux Dominica, et sic fidem crucis Dominicas humero patientiae deferentes, contra omnium hostium jacula muniemur.
Quinto monet, ut capiti spei galeam imponamus. Unde sequitur quinto : Et galeam salutis assumite. Galea salutis est spes, quas extendit nos, et animat ad apprehendendam salutem aeternam. Et certe hac spe semper caput rationis nostrae debet armari pariter et ornari.
Sexto monet, ut nos charitatis gladio defendamus : Et gladium spiritus assumite quodest verbum Dei, id est, charitas, quae? verbo Dei specialiter injungitur, Matth: XXII, 37, 39 et 40 : ubi Dominus dicit: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et in tota anima tua, et in tota mente tua. Et diliges proximum tuum, sicut teipsum. In his duobus mandatis universa lex pendet, et Prophetas.
Quia vero et equus necessarius est militi, septimo monet, ut in equo sancti Spiritus contra hostes procedamus. Unde ad Galat, v, 23 : Si spiritu vivimus, spiritu et ambulemus. Ibi dicit Glossa, quod c Spiritus sanctus est dux et auctor liber-" talis nostra?. "Iste est equus, qui etiam ipsum Dominum duxit in desertum a Spiritu, ut tentaretur a diabolo.
Octavo necessaria est lancea conversionis ac confessionis. Vix enim ita strenue pugnare possumus*, nisi ab hostibus anima? solo tenus nutare cogamur : sed nos mox ut casum nostrum advertimus, per contritionem et confessionem resurgentes, vires nostras recuperare debemus.
III.
Tertio videndum est, qua? sit merces, quam Christi victores exspectant ? Et certe ha?c corona gloria?. Unde scribit Paulus,II ad Timoth, II, 3, 5: Labora sicut bonus miles Christi Jesu... nam et qui certat in agone, non coronatur nisi legitime certaverit. Igitur a contrariis qui legitime certaverit, coronabitur, maxime corona ornata omni lapide pretioso.
Quam coronam nobis dare dignetur, etc.