XXXV. P SALTERIA RHYTHMICA. SERIES PRIOR.
II. Psalterium de Passione Domini, dictum Granum passionis.
IV. Psalterium de D. N. Iesu Christo.
V. Psalterium de D. N. Iesu Christo
VI. Psalterium de D. N. Iesu Christo
VII. Psalterium D. N. Iesu Christi.
VIII. Psalterium D. N. Iesu Christi.
IX. Psalterium beatae Mariae V.
X. Psalterium beatae Mariae V.
1. Ave, Iesu, qui temporis
In fine nostri corporis
Assumptam imaginem
Transtulisti ad sidera,
Supernis monstrans vulnera
Assumpta propter hominem.
2. Ave, supremum gaudium,
Qui nostrum desiderium
Sanas in hominibus,
Tu, Deus, es refugium
Ministrans adiutorium
In te confidentibus.
3. Ave, Iesu, qui spiritum
De sublimi paraclitum
Transmittis hominibus,
Olim linguas divisisti,
Has in unam collegisti
Ultimis temporibus.
4. Ave, petra, de qua manat
Medicamen, quod nos sanat
In oboedientia,
Super petram hanc fundata
Nostra mater benedicta
Noscitur ecclesia.
5. Ave, Iesu, dux omnium,
Flos et decus regnantium,
Quo reguntur omnia,
Te victimam obtulisti
Patri mundam, quod fecisti
Per crucis supplicia.
6. Ave, qui sitientibus
Potum, esurientibus
Escam das et avibus,
Summae Sion civitatem
Tuis confer, claritatem
Eius dona fratribus.
7. Ave, Iesu, meum para
Cor et renes, ut in ara
Crucis Dei filium
Te cognoscam cum amore,
Tuo mercer et honore
Cursus tui bravium.
8. Ave, cuius ieiunium
Nostrum fuit remedium
Nostraque refectio,
Nos pupilli sine patre
Degimus, non sine matre
Sub tuo dominio.
9. Ave, praesul et victima,
Peccati per quem anima
Solvitur a maculis,
Ad dextram patris resides,
Cunctos excellens praesides
Auri cinctus cingulis.
10. Ave, patris prudentia,
Contra quem sapientia
Humana nihil proficit,
Duc nos regens ad gaudia,
Ducat, ubi spurcitia
Foeda nullum pellicit.
11. Ave, lumen de lumine,
De patre, sed non homine,
Natum ante saecula,
Demum in fine temporis
In forma nostri corporis
De matre virguncula.
12. Ave, nomen benedictum,
Quod abolet maledictum
Primis datum patribus,
Illud nomen mutat mores,
Ornat suos amatores
Optimis virtutibus.
13. Ave, Iesu, lator legis,
Qui superna potens regis,
Salva nos a barbaris.
Educ nos de miseria,
Qua tenemur, et copia
Tui reple nectaris.
14. Ave, bonus Samarita,
Mundi custos, mundi vita,
Mundi reparatio,
Fac parvulos sine dolo
Nos degentes in hoc solo
Gratos tuo solio.
15. Ave, qui culpae silicem
Per passionis calicem
Ad nihilum redigis,
Ego mendax et impius,
Sed tu verax et serius,
Corrige, quae diligis.
16. Ave, dignus omni laude,
Mitis, clemens sine fraude,
Qui fracta consolidas,
Nos caelestis custodia
Protegat, ne inertia
Mentes reddat sordidas.
17. Ave, Iesu, lapis fortis,
Qui conteris portas mortis
Et magias Simonis,
Hoc lapide liberamur,
Qui Christus est, et armamur
Contra vires daemonis.
18. Ave, qui rex omnium,
Finis es et principium,
Divina substantia,
Qui quaerunt te, benedicti,
E diverso maledicti,
Qui sectantur noxia.
19. Ave, per quem erigimur,
Per quem stantes eripimur
Gehennae incendio,
Carbone sancti spiritus
Accende nos divinitus
Purgans nos a vitio.
20. Ave, Iesu, qui non dormis,
Licet nobis sis conformis
Pro salute Israel,
Nostrum servet introitum,
Praestoletur et exitum
Missus a te Michael.
21. Ave, pax indeficiens,
Turris, qui tuos muniens
Contra carnis vitia,
Hanc da nobis sine mora,
Ut proxima mortis hora
Sis muneris gloria.
22. Ave, qui caelos habitas,
Humilis et humilitas
Et virtutum Domine,
Ad te levamus oculos
Hymnos reddimus sedulos,
Ut ancillae dominae.
23. Ave, Iesu, nos intende
Nostro curam et impende
Medicando vulneri,
Tu laqueos mortiferos
Evasistique inferos
Comparatus passeri.
24. Ave, Iesu, corripiens
Virga, nefandos puniens,
Iram seda populi,
Ne relinquas peccatorum
Virgam super sortem horum,
Qui tui sunt famuli.
25. Ave, cuius auxilio,
Spirituali gaudio
Replemur et gloria,
Da, ut per quae seminamus
Te donante capiamus
Aeterna remedia.
26. Ave, custos civitatis
Summae Sion, tribulatis
Corde da laetitiam,
Ne in vanum laboremus
Vel de mane vigilemus
Te rogantes veniam.
27. Ave, Iesu, vir beate,
Castus timor nobis a te
Permanens in saeculum,
Adveniat, qui nos regat,
Ne in nobis amor degat
Mentis turbans oculum.
28. Ave, Iesu, par homini
Glorificantes nomini
Tuo benedicimus,
Tu cervices peccatorum
Caedas iustus impiorum,
Piorum piissimus.
29. Ave, misericordia,
Flagitiorum venia,
Multiplex remissio,
De profundis me clamantem
Et pro posse deprecantem
Tuo iunge solio.
30. Ave, cuius cor elatum
Non est sed humiliatum
Excelsis aspectibus,
Tuis siste me curatum,
A sordibus emundatum,
Atque patris vultibus.
31. Ave, dulcis alvi fructus,
Per quem finem sumit luctus
Humanae miseriae,
Super thronum resedisti
David, cum te induisti
Stola pudicitiae.
32. Ave, Iesu, quam bonum est
Te laudare, quam sanctum est
Fratres in te vivere,
Tu balneum, quo lavatur,
Et unguentum, quo sanatur,
Quidquid est in vulnere.
33. Ave, decus dominorum,
Qui facis velle tuorum
Te glorificantium,
Extollimus cotidie
Manus ad te meridie,
Nocte, lumen noctium.
34. Ave, vivens in aeternum,
Iesu, nomen sempiternum
A patre susciperis,
Ne iudices ut damnatos
Nos, sed nutri ut salvatos
In pace recipiens.
35. Ave, potus et pabulum,
Quod consolatur populum
Defectum inedia,
Solem, lunam tu fundasti,
Universa tu creasti
In terris viventia.
36. Ave, lumen nectareum,
Iubar fundens aethereum,
Illuminans hominem,
Praesta, ne simus silices,
Ut infecundae salices
In sanctorum ordinem.
37. Ave, Iesu, cui merito
Inclinamur ut inclito
Et factori omnium,
Cum sanctorum virtutibus
In organis et vocibus
Te laudamus filium.
38. Ave, cuius scientia
Mirabilis, potentia
Potens et terribilis,
De sepulcro surrexisti,
Quo devicta iacuisti
Morte,- victor nobilis.
39. Ave, beata pietas,
Adversum quem impietas
Linguam suam acuit,
Erue me de pedica
Malignorum inimica,
Quae fraus tuis posuit.
40. Ave, salus pacifica,
Virga mitis, thurifica
Pertransiens omnia,
Odore cuius mortui
Reviviscunt et in tui
Assistunt praesentia.
41. Ave, fidelis portio,
Defende nos in proelio
Futuri examinis,
Ne peccata respicias
Vel laesas conscientias,
Qui rector es hominis.
42. Ave, via gloriosa,
Quam despicit frontuosa
Turba malignantium,
Precor, ut spiritum meum
Ducas per spiritum sanctum
Ad caeli fastigium.
43. Ave, cuius digiti
Potestates dispositi
Debellant aereas,
Subde nobis malignantes
Atque tuos impugnantes
Turbas adversarias.
44. Ave, mitis universis,
Ut amicis sic aversis
Spondes indulgentiam,
Ex corde si paeniteant
Et a malis abstineant
Deprecantes veniam.
45. Ave, clavis carceralis,
Libera nos, ne poenalis
Tartarus absorbeat,
Qui promittit, ut avertat,
Insequitur, ut pervertat,
Instigat, ut teneat.
46. Ave, Iesu, qui numeras
Stellas solus innumeras
Divina scientia,
Harum solus cognovisti
Cursus, loca, quas fecisti,
Cum patris essentia.
47. Ave, porta deaurata,
In ascia non dolata
Nec lita bitumine,
Per te decus castitatis
Floreat integritatis
Meo flos in homine.
48. Ave, rex, qui caelcstium
Voce laudaris omnium
Nec non et terrestrium,
Nam amovisti rompheam
A porta caeli flammeam
Mittens in exsilium.
49. Ave, quem chordis, organo
Una cordis cum tympano
Collaudat ecclesia,
Tua nobis memoria
Sit ad praesens laetitia
Et merces in patria.
50. Ave, virtus eximia,
Columna portans omnia,
Caelica, terrestria,
Illustra nostras caelitus
Mentes, ut omnis spiritus
Te laudet per saecula.