APPENDE PLURIUM OPUSCULORUM QUAE SUNT DUBIA
PARS PRIMA. Primo de praeparatoriis ad disciplinam .
Capitulum XIV. De disciplina circa divinum officium addiscendum .
PARS SECUNDA. Incipit secunda, quae de generali exhortatione loquitur .
Capitulum V. De differentia conversorum .
Capitulum VI. De novis professis
Capitulum XVI.
De disciplina circa divinum officium extra chorum .
1. Si quando extra chorum officium dixerint, diligentiam nihilominus et honestatem praedictam debent, in quibus poterunt, studiose servare, ut, dimissis omnibus, quaecumque in manibus fuerint, stantes cum reverentia iuxta traditionem ecclesiasticae disciplinae, praeterquam ad lectiones in Matutinis, vel quando alias ex communi ordinatione sedetur , Creatori suo debitas cum devotione laudes exsolvant, flectentes genua, vel inclinantes pro tempore cum timore Dei. Si quando eos ad sedendum debilitas evidens vel nimia lassitudo compellat, saltem ad inceptionem officii, ad invitatorum, hymnos et orationem dominicam et a capitulo in ante surgere non omittant. Si etiam in lecto aegritudinis decnmbant, reverentiam nihilominus aliquam faciant, prout possunt.
2. Sanctus Hieronymus, qui " tanta legitur lassitudine fatigatus, ut etiam, in stratu suo iacens, funiculo trabe suspenso manibus apprehenso, supinus erigeretur, ut scilicet officium Monasterii, prout poterat, exhiberet ", dum exhaustis viribus senex nec senectuti parcit nec debilitati blanditur, desidem iuniorum, quibus corporis vires utcumque sufficiunt, irreverentiam, immo dignam derisione desidiam signis arguit et confundit. Alius, pro lentarum taedio febrium Completorium in lecto exsolvere assuetus, fertur per Angelum reprehensus audiisse: " Completorium sub cotto , nec fructus nec utilitas".
Sane in officio Dei curanda ubique magnopere reverentia et honestas, cum ubique sit eadem eius cui tunc loquimur et astamus Deitas et maiestas. Tanto enim amplius reverentiae et diligentiae studium divino debetur officio, quanto id Deo immediatius exhibetur. Cura officii diligens, maxima status integritas ; neglectus officii, maxima vitae corruptio, maxima Religionis deformitas. Nemo Dei se aestimet servum, si Dei potissimam negligat servitutem, quae appropriato vocabulo Dei servitium nuncupatur.
8. Debent officium dicere distincte, continue, integre et ordinate: distincte, ne, verbum masticando, vel exiliter proferendo, vel nimium festinando, dicenda confundant.
Continue, ut interruptiones in eo non faciant aut interloquendo, nisi necessitate cogente, et hoc psalmo vel oratione vel quocumque alio, quod tunc fuerit dicendum, completis, nisi psalmus vel oratio, quem interrumpi contigerit, continuo a capite resumatur: aut inter psalmum et psalmum moram notabilem faciendo. Parisius, ut fertur, cum quidam theologus unius Horae canonicae incepisset officium, superveniente episcopo ad loquendum cum eo, caput sine locutione inclinans, Horam inceptam, episcopo exspectante, finivit: quem deinde, dilationem colloquii ne moleste ferret, admonuit, causam subinferens, quod maiori Domino loquebatur. Quidam propter interruptiones in officio factas gravissimo afflictus purgatorio memoratur.
4. Tertio integre dicant, ut de dicendis nihil omittant. Proinde, si plures fuerint, qui simul officium dicant, et unus vel duo iuxta laudabilem consuetudinem psalmos, antiphonae, hymnos et responsoria ad vitandam confusionem voce pronuntient altiori: non putent sibi sufficere quod ab aliis dicitur, sed omnia, quae ad suam pertinent partem, ac si essent in choro, sub silentio integre dicant, cum officium extra eandem quam intra integritatem requirat.
5. Ordinate denique officium in substantia, tempore, modo et omnibus exsequi studeant. Postpositiones, implicationes, variationes facile non admittant. Honeste tamen Pretiosa vel aliud extraordinarie aliquando dicitur, dum tamen id ipsum suo tempore minime negligatur . Quis autem sine grandi conscientiae scrupulo proprium officii ordinem sibique Religionis sanctione impositum pro alienis quibuslibet praetermittat, aut qualibet variatione deformet? Quis nisi vanissimus et imprudens pro certis dubia,
pro authenticis vaga, pro necessariis curiosa inducat? Sint igitur sanctorum officii conditorum devota et stabili ordinatione contenti, nihil eorum vel communi Ordinis Institutioni praeponant, quantumlibet serium et devotum, nec desipientium more stultorum Graecas glorias aemulentnr . Seneca: " Nisi sapienti sua non placent ; omnis stultitia laborat fastidio sui".
6. Tempus quoque congruum servent nec facile praeter necessitatem diurnas Horas, sive Primam sive Completorium saltem canonicum sive alias, in nocturnas convertant. Fuerunt qui hoc quarundam obtentu traditionum defenderent, ordinationem ecclesiasticam officii confusione temporis irritam facientes. - Quando fuerint duo vel plures, quasi chorum sibi constituant et psalmos atque hymnos incipiant alternatim, ut est consuetudinis in conventu.
Congruus ordo est in omnibus ubique provide disciplinato servandus. Ordinatum animum ordinis decor et condecet et condelectat. Inordinati vero est animi etiam in exterioribus ordinem non curare ; tamen ordinationis exterioris religio attentionem excitat et affectum.