IN LIBROS ELENCHORUM QUAESTIONES
QUAESTIO XXXVII Utrum figura dictionis sit locus in dictione
Utrum unitas vocis complexae sit sufficiens principium distinguendi Amphibologiam ab aequivocatione
Albertus de Saxon. tract. 6. cap. 3.
Quod non videtur ; quia complexum, et incomplexum solum differunt materialiter,
sed diversitas in materia non concludit diversitatem in forma.Sed loci Sophistici distinguuntur secundum speciem ; ergo per complexum, et incomplexum solum, non distinguuntur.
Item, complexum, et incomplexum differunt sicut pars, et totum; sed pars, et totum non distinguuntur specie, quia quae distinguuntur specie totaliter sunt diversa ; sed pars, et lotum totaliter non sunt diversa ; ergo, etc.
Ad oppositum. Aequivocatio, et Amphibologia differunt, sicut dictio, et oratio : sed dictio,et oratio differunt per complexum et incomplexum ; ergo, etc.