IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(k) Contra istam opinionem arguitur sic, etc. Adducit rationem D. Thomae 1. p. q. 45. art. 5. resp. ad 1. quae ratio in hoc versatur, quod participans aliquam naturam, non producit sibi simile secundum illam, nisi applicando illam ad aliud, alias seipsum produceret, quod repugnat: omne creatum participat naturam essendi, quia solus Deus est suum esse, ergo nullum creatum potest producere aliquod ens, nisi praeintelligatur aliquid actioni suae, per quod productum sit hoc. Illud praesuppositum in materialibus est materia, per quam sit hoc ; in immaterialibus nequit esse aliquod praesuppositum, quia per suam formam sunt hoc, per quam habent esse, ergo substantia immaterialis nequit producere aliam immaterialem quantum ad simpliciter esse ejus.
(1) Ista ratio aliqualiter improbata alibi, etc. nempe hic in responsione ad primam ad impugnationem primae rationis D. Thomae in locis supra citatis, et in 2. d. 3. quaest. 9. quantum ad illa, quae supponit de principio individuationis. Supponit ratio controversa, nempe materiam esse principium individuationis in materialibus, et Angelos non posse multiplicari intra eamdem speciem, quia per naturam specificam etiam constituitur quilibet in esse singulari, quae alibi disputantur, et negat Doctor utrumque.
Majorem etiam destruit per probationem hic, quia sic Deus non posset creare Angelum, quia Angelus participat esse; oporteret ergo aliquid praesupponi, cui communicaretur esse, et per quod Angelus esset singularis, quod repugnat subsumpto et termino creationis, ergo non est vera illa major. Quantum ad participationem intellectam ex parte termini, si intelligatur quod ipsum agens creatum participet naturam, improbatur, quia est terminus creationis, verbi gratia, Intelligentia secunda, de qua Avicenna: ergo nihil ejus praesupponitur, cui communicatum fuit esse, et consequenter non participat esse hoc modo tanquam applicatum alicui praesupposito, tanquam principio individuandi et determinandi naturam essendi ad hoc esse; ergo similiter neque est necessarium aliquid praesupponi in tertia Intelligentia, quae produceretur tanquam simile in esse per secundam.
Respondet Cajetanus, quod major in ipsa littera probatur per reductionem ad impossibile, quia si participans aliquam naturam, produceret eam absolute, et non in hac, sequeretur quod causaret illam in seipso, quia causa alicujus naturae absolute, causat eam universaliter, et consequenter in quocumque est participata, et sic in seipso, quia est de numero participantium illam naturam.
Ad objectionem ergo ex eo quod unus Angelus causaret alium, sequerentur duo contradictoria, scilicet quod Angelus producendus habet aliquid praesuppositum, et quod non habeat: in eo quod sit similis producenti, non habet; ex eo vero quod producens est ens per participationem, sequitur quod aliquid ejus praeexistat, quia ejus actio non potest esse, nisi factio esse in hoc; neque est mirum hoc, quia antecedens implicat. Ex sequela autem unius contradictorii male infert Scotus non sequelam alterius, ex impossibili autem utrumque sequitur.
Contra majorem non probat ratio praelensa ejus in littera, quia datur medium inter haec duo : causare simile sibi applicando naturam alicui praesupposito, et causare naturam absolute in quibuscumque fit per participationem illam, qua dicitur natura esse in individuo, quae est participatio ejus formalis per modum essentiae et definitionis seu definiti, ex qua causatione tantum sequitur inconveniens allatum, nempe sic causando naturam universaliter in omnibus sequi causam participantem naturam causare seipsum.
Medium autem est causare naturam in aliquo individuo per creationem, nihil praesupposito, alioquin repugnaret Deum posse creare nunc individuum alicujus speciei praeexistentis, ut ignis vel hominis, quod Theologus non admittit: ergo si secunda Intelligentia sic produceret tertiam ut vult Avicenna, non sequitur quod se ipsum produceret, quamvis non ageret aliquo praesupposito, quia non sequitur quod produceret naturam in omnibus universaliter, a quibus participari posset, aut participetur, sicut non sequitur, si Deus crearet nunc Angelum, quod hac creatione crearet Angelos praeexistentes aut possibiles, quibus hic esset similis in essendo , et qui participatione esse immaterialis et creati sunt: ex quo sequitur malam esse deductionem illam utriusque contradictoriae praemissae, quia secunda non sequitur, quia si participatio intelligatur in eo, quod Angelus producens ratione alicujus praesuppositi ad sui productionem a Deo (ut secunda Intelligentia ex mente Avicennae producitur a Deo) participaret naturam essendi, ut applicatam tali praesupposito, sic Angelus producens non esset participatum, sicut neque secunda Intelligentia est sic participata, quia creatur ; talis autem participatio ex forma et materia discursus infert impotentiam creandi.
Si intelligatur autem participatio eo modo, quo omnis effectus est participatio suae causae, vel creatura Creatoris, non facit ad propositum, quia haec perinde manet, sive creetur secundus, sive non producatur ex aliquo praesupposito per primum. Si denique intelligatur participatio formalis eo modo quo natura communis essendi participatur ab omnibus, non sequitur illa consequentia, quia ad hanc participationem modus producendi nihil facit. Adde quod ipse Deus sic participat esse commune in ratione praedicati, quod non derogat virtuti creativae ejus ; bene ergo infert Scotus non ex sequela unius contradictorii non sequelam alterius in materia praesupposita.
Secundo urget Doctor : esse, quod participatur, est actus diversus ab essentia, atque ipsa posterior, vel idem ipsi essentiae, tanquam primus actus rei. Primum non tollit creationem, quia praesupponeret esse, et secundum hoc non crearetur, tamen posset creari secundum essentiam, quae non praesupponitur. Secundum vero minus probat, quia unum individuum participans naturam speciei potest esse terminus primo productionis secundum naturam in ipso ; in alio vero eadem potest esse principium producendi. Si autem ibi praesupponatur aliquid, ut materia, non est propter naturam illam participatam, sed quia forma producta, quae est pars naturae participatae, est forma materialis, etc.
Primum membrum supponit modum philosophandi de essentia et existentia in schola D. Thomae, quo asseritur inter haec distinctio realis, adeo ut natura humana assumpta a Verbo, dicatur existere existentia Verbi, et non propria, sicut subsistit subsistentia Verbi, quod supponit eamdem naturam in esse naturae singularis produci vera generatione, quamvis existentia, qua existat, non producatur, sed mediante unione communicetur naturae extrinsece. Idem modus philosophandi accommodari potest Angelo, ut dicatur creari secundum naturam singularis aut eam, quae est prior existentia, tanquam subjectum reale ejus, quamvis esse adveniens, aut praesuppositum, non creetur.
Argumentum ergo hac in parte, est ex principiis adversae scholae, quam impugnat, ad quod aliter non respondet
Cajetanus, quam ad prius. Carpit tamen illam ultimam partem, quae praeoccupationis locum tenet ; impugnatione enim praevenit Doctor responsionem, quae afferri potest, nempe materiam semper supponi in actionibus materialibus, tanquam principium individuationis, cui applicatur natura. Quod arguens subdit, inquit Cajetanus, quod apud nos subjectum non supponitur propter naturam agentis participatam, sed quia forma, quae est pars naturae participatae, est materialis, ipsae rerum actiones, et ratio in littera ad probandam majorem, allata ostendunt rude esse, etc.
Levis censura, unde habet Doctorem interpretem agere, qui in principio contradictorio versatur, et supponit responsionem ex fundamento opposito, quam destruit? Dicit enim D. Thomas quod materia in actionibus materialibus praesupponitur, ut principium individuationis, cui applicatur natura agentis creati participata. Hoc impugnat ex professo noster Doctor, asserens non praesupponi in eum finem, seu ob eam causam, materiam in actione causae educentis formam, scilicet ad participationem naturae communis ab hoc individuo producto; sed quia forma, quae est altera pars naturae, est materialis et exigens materiam ex qua educitur: hoc dicerent Peripatetici, ut patet 1. et 2. Physicorum, et ex 3. ex libris de Generatione.
Respondet ergo pro Philosophis, et responsio vera est, et tam facilis probationis, ut ei insistendum non sit. Quod enim materia sit principium individuationis, particularis opinio est: quod vero exigatur ad formam materialem, ut potentia praesupposita, est communis sententia omnium Philosophorum ; illa ergo participatio sic asserta committit non causam ut causam, et quidquid haberet apparentiae in univocis, nihil refert ad effectum causae aequivocae, cujus natura non participatur formaliter ab effectu, sicut individuum per individuandi principium (sit materia, sit aliud participat speciem ; ergo non solum committeretur fallacia non causae ut causae in illa responsione, sed adaequatam causam non reddit.
Quamvis autem juxta sententiam communem Theologorum, exigatur subjectum praesuppositum actioni causae creatae ex modo agendi, et dependentia ipsius agentis a materia in agendo, hanc omittit Doctor, quia in quaestione versatur, et eam assignando peteretur principium ; assignavit itaque sufficientem ab omnibus admissum, et non interpretatur mentem aliorum, nec secundum asserta eorum disserit, sed ex principiis communibus et admissis.