QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Resolvit locum illum Philosophi omnes humilies naturaliter, etc. etiam intelligendum de desiderio seu appetitu naturali, non de elicito, quia quodlibet naturaliter appetit suam perfectionem, ut explicuit in prolog, num. 4. Iste autem appetitus seu desiderium, non est aliquid re distinctum a desiderante, ut docet ipse 3. dist. 17. num. 3. et 4. dist. 49. quaest. 10. et alias passim, unde ad id, quod ait respondendo ad primum argumentum Henrici, si appetitus gravis est relatio, velpoteniia, circa hoc stude, dicendum est esse in re ipsam rem appetentem,velrelationem fundaniuntalem, ut habet primo loco citato, qua idem est. Quod vero hac relatio non distinguatur realiter a re, patet, quia saepius non habet terminum existentem, et ita in terminis habet Doctor 3. distinct. 18. in fine, neque separari potest ab appetente, ut hic habet ad tertium, manet enim habito desiderato, alioquin appeteret sui corruptionem.
Ad solutionem tamen hujusquaestionis, notandum quod 2. Physicor, text, comment. 62. probatur naturam agere propter finem, aliter ibi non acciderent error, nec frustra: igitur intendit finem, igitur appetit, et tamen non cognoscit: igitur est aliquis appetitus sine cognitione, et cum perfectio sit aliquo modo finis perfectibilis, 2. Physic, text. comment. 23. quia est finis motus, ideo ponitur desiderium naturale perfectibilis ad perfectionem: est igitur desiderium naturale in omnibus ordinatis ad finem alium a se, et perfectibilibus perfectione differente a sua essentia: ex hoc igitur procedunt probationes hujus propositionis superius positae in prologo, tamen omnes illae rationes Thomae ibi positae videntur ostendere quod istud desiderium sit ipsius intentio. Contra, Henricus in summa quaestione 24. ad tertium argumentum, idem actus specie et ejusdem objecti specie, videtur esse ejusdem potentiae desiderium, praecedens cognitionem, et sequens est actus idem specie et ejusdem objecti, quia boni etc. Item 24. in solutione, movens superius respicit finem universalem, et ejus est movere et inclinare moventia inferiora in suos actus et fines; igitur voluntas inclinat alias potentias ad suos fines, sed hoc non potest nisi appetat illos. Item 15. de Trin. 7. cap. voluntas vult sibi et aliis, sicut intellectus intelligit sibi et aliis. Ad hoc responsio est de velle elicito, quod est unius partis imaginis, non de velle naturali, de quo loquimur.
Contra Gandavensis, naturale desiderium consequitur omnem naturam ordinatam ad finem alium a se, et perfectibilem perfectione alia a se: igitur per aliquid commune omnibus, illud non potest poni voluntas: igitur, etc. Item intellectus si esset sine voluntate, esset perfectibilis, et ad talem finem ordinatus. Item. anima naturaliter desiderat uniri corpori, ut videtur, illud desiderium inest immediate essentiae animae, quia sic immediate unitur. Istae rationes conceduntur, quia non omne desiderium in homine est tantum vountatis; et tamen voluntas primo appetit naturaliter suam perfectionem, et ex consequenti omnium inferiorum, sine quibus sua perfectio haberi non potest. Unde homo primo naturaliter vult se intellectu, et voluntate ex consequenti. Ideo respondendum est ad rationes Henrici de Gandavo. Ad primum argumentum, minor est falsa, quod est actus. Item, non est nisi boni commodi, non ut potentia objecti, quia non est potentia, sed ut aliquid est sui finis naturalis: si igitur est appetitus gravis, numquid gravitas ( numquid relatio, quae est potentia, vel alia relatio? circa hoc stude. Ad secundum argumentum, ad majorem, non inclinat ista contra naturam, igitur secundum naturam; ergo in eis est inclinatio naturalis ad illud, ad quod a superiori movente inclinantur, et ita ipsa appetunt et non illud movens. Ulterius, cum dicitur: hoc non potest, etc. falsum est, quia tunc Deus naturaliter appeteret perfectionem creaturarum, vel si non ipse, quia non movet nisi voluntarie, tunc Sol naturaliter appeteret perfectionem particularis agentis, quod videtur falsum, quia tunc si illud agens non consequeretur illam, Sol videretur imperfectior: sic enim non consecutio desiderati desiderio elicito, sive in se, sive in alio, eo modo quo desideratur, contristat desiderantem, ita videtur quod non consecutio naturaliter desiderati in se, vel in alio, ponat aliquam imperfectionem in desiderante. Sol autem non est imperfectus, si aliquod inferius non consequatur finem: igitur finis moventis inferioris, est finis superioris indigens, non perficiens, sicut nos sumus finis creaturarum: ad talem autem finem naturale desiderium non est, sed tantum ad finem perficientem.