REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Scholium.
Circa argumenta de infinitate animarum et hominum, si poneretur mundus eternus, adducit varias aliorum solutiones, ut sustineant Philosophum, quas solide rejicit, concludens juxta ea quae ex sensibus patent, ponendum esse potius novitatem munli quam aeternitatem, quia nulla creatura potest eas: infinita.
Alii arguunt contra primam opinionem. Primo, ex infinitate multitudinis, quia ex sensibus est notum, licet non sit sensibile, quod si mundus esset aeternus, infiniti homines praecessissent, et anima intellectiva est incorruptibilis, et notum fuit Philosophis quod infinita non possunt esse simul in actu.
Item, in continuis arguitur, quolibet die posset Deus creasse unum lapidem, ipsum conservasse, et ex his posset esse unum quantum in actu.
Ad primum horum, dicitur primo quod illa non est demonstratio, quia non cogit omnem intellectum, et demonstratio debet omnem intellectum cogere. Sed illud non valet, quia tunc sequitur quod nulla esset demonstratio in Geometria ; nulla enim est, quae cogit omnem intellectum. Unde potest esse demonstratio specialis, et potissima, licet non statim assentiat intellectus notis terminis confuse. Nulla enim causa talis demonstratio est, quae cogit intellectum, nisi praemissae sint communes animi conceptiones, vel propositiones sint per se notae ex conceptu terminorum, ut termini sunt. Unde statim quicumque novit quod totum est majus sua parte notis terminis confusissime. Unde licet vetula ignoret in quo genere sit linea, si sciat quod haec est pars, et alia totum, statim novit quod est major sua parte.
Praeterea, ex hoc sequeretur quod Aristoteles non fecisset demonstrationes in libro Physicorum, nam multae sunt, quae non cogunt pravum intellectum, imo videtur multis quod valde bene sciunt respondere.
Similiter Euclides, cum demonstravit de angulo contingentiae, quod est omnium angulorum acutissimus, quibusdam videtur quod conclusio est impossibilis, et tamen ex intentione demonstrat conclusionem.
Aliter dicitur, quod illud quod infertur, non est impossibile, quia non est inconveniens in accidentaliter ordinatis ponere infinitatem, sic sunt ordinatae infinitae animae.
Contra, illae causae dicuntur accidentaliter ordinatae, quae per accidens requiruntur ad actionem, sicut causae per se ordinatae sunt, quando quaelibet per se habet causalitatem aliam et aliam, et simul requiruntur ad actionem, ita quod deficiente una, non potest effectus esse, quia tunc non esset essentialis ordo, si illae causae non sunt alterius ordinis. Causae vero accidentaliter ordinatae sunt ejusdem ordinis, et non requiruntur simul, sed sufficit una per se, nam accidit Socrati inquantum generat Platonem, quod fuit a Cicerone, quia si fuisset primus homo, aequaliter posset generasse. Philosophus igitur negat infinitatem in causis per se, et non in causis per accidens, quia illae sunt successivae, et nunquam infinitae simpliciter. Unde etsi fuissent simul aequaliter, fuisset Philosopho inconveniens ponere infinitas causas per accidens ordinatas, sicut per se, quia sicut habet ut impossibile, infinitum numerum esse in actu, aequaliter hoc repugnabit de numero immaterialium, sicut materialium, et accidentaliter ordinatorum sicut per se. Unde, ut prius dictum est, per universaliora principia, quae tenuit Aristoteles, debuit ponere intellecti-
vam corruptibilem potius quam incorruptibilem. Nec hujus contrarium vult Avicenna, nec Algazel.
Tertio dicitur quod etsi mundus sit aeternus, non sequitur infinitos homines praecessisse, quia Deus posset aliter creasse homines, quam per generationem, et tunc non oporteret quod ante istum esset alius in infinitum.
Sed ista responsio magis est contra Philosophos, et contra sensibilia, quia si ratio naturalis magis necessario concludit non sempiternitatem mundi quam sempiternitatem, igitur Philosophi nitentes rationi naturali, magis deberent hoc ponere, si ex sensibilibus magis potest concludi sempiternitas ; igitur magis debet poni secundum sensibilia quae videntur ; igitur magis debent poni. Sed ponunt Philosophi quod homo non possit esse nisi per generationem, quia aequale inconveniens fuit Philosopho Deum creasse primum hominem, sicut secundum, vel tertium. Ideo ponit universaliter quod generatio unius est corruptio alterius, et quod homo tantum producebatur per propagationem.
Quarto dicitur quod posset Deus creasse unum hominem ab aeterno, et ille posset nunc de novo generasse, quantum placuit, et sic non sequitur infinita esse formaliter.
Contra illud est intentio Philosophi expresse, quam tamen isti volunt sustinere, quia si virtus illi homini sit, ut supersit, igitur habet virtutem, ut supermaneat ; igitur habet virtutem ut sit sempiternus ; igitur est incorruptibilis. Cum igitur postea generat, producit hominem corruptibilem ; ita non erit generatio univoca, quia ille homo generatus est natura corruptibilis, et prior naturaliter incorruptibilis ; igitur differunt specie ; igitur non est generatio univoca.
Item, isti dicunt quod caelum potuit produci sine motu, et dicunt etiam quod non sunt infinitae circulationes, nisi in potentia tantum, et non in actu, quia tantum est unus motus totius.
Sed contra illa est intentio Philosophi expresse, quia Philosophus habet pro impossibili quod movens sit sempiternum et mobile similiter, et tamen quod motus incepit.
Item, esto quod non essent infinitae revolutiones, nisi in potentia tantum, et unus motus totius infinitus, tantum inconveniens esset, sicut si infinitae essent revolutiones, quia sicut impossibile est ultimum infinitorum secundum numerum esse acceptum, et per consequens hanc revolutionem ultimam, si essent infinitae, ita impossibile est ultimum unius infiniti esse acceptum.
Item, quod non tantum sint revolutiones in potentia, et secundum imaginationem. Probatio, quia illud, quod non circulatur, nisi in comparatione ad A, si pluries sic circulatur, simpliciter pluries circulatur ; sed caelum non circulatur, nisi in comparatione ad certum punctum (quia non secundum totum mutat locum simpliciter, non enim mutat locum in contineri aliter et aliter, sed magis in continere, hoc est, non eodem modo se habet in continere active) ; igitur non circulatur simpliciter, nisi quia pars ejus aliter se habet in comparatione ad idem immobile, ut centrum, non quod locetur per centrum secundum fictionem communem ; nihil enim locatur in continere active; igitur tantum circulatur, quia ille punctus in caelo non redit ad eumdem, sed tantum in comparatione ad terminatum punctum in centro. Sed ponunt Theologi punctum in caelo Empyreo, quod est immobile secundum totum, et partes correspondere puncto eidem in caelo mobili, cum multoties redit ad idem punctum ; et tertio ipsi ponunt circulationem ejus redeundo ad idem punctum caeli immobiliter, quod continet ipsum. Item, ponunt Philosophi ex alia parte caelum circulari in redeundo ad idem punctum respectu illius, quod continet active.
Item, quod impossibile est factum esse, impossibile est fieri, 6. Physic. 7. et I . de Caelo, et ratio propositionis est satis generalis, quod potentia non est ad impossibile ; igitur nisi essent multae circulationes actu, una post aliam, impossibile esset; caelum moveri.
Et si dicas quod propositio intelligitur de motu recto, ratio propositionis aequaliter se extendit ad omnem motum, unde bene potest esse continuitas unius circulationis ad aliam, licet sint duae. Bene enim continuantur alia duo, quae non sunt unum continuum summa continuitate, sicut patet de duabus lineis facientibus angulum, et sicut declarabitur alibi, quomodo motus reflexus aliqua continuitate potest esse unus, licet non simpliciter.
Item, secundum Philosophum, 3. Physicorum : Infinitum est, cujus
quantitatem accipientibus semper aliquid est extra ; igitur si motus ex parte ante est infinitus, ex quo terminatur ad hoc mutatum esse, aequale inconveniens est ipsum esse acceptum, vel per transitum, sicut si essent infiniti, quia ex ea parte, qua infinitum, nunquam potest esse per transitum. Cum igitur non est nisi duplex infinitum, vel in virtute, vel in quantitate, et primo modo nihil potest esse infinitum nisi Deus, nec secundo modo aliqua creatura, igitur quantum ex sensibus possumus habere, magis necessaria est novitas mundi quam sempiternitas.