Beda. Postquam lingua serpentina Daemonum occlusa est, et femina, quae primo seducta est, a febre curata, tertio vir, qui male suadentis dicta coniugis audivit, ab erroris suis lepra mundatur, ut ipse esset ordo restaurationis in domino, qui erat ordo casus in protoplastis; unde sequitur et venit ad eum leprosus deprecans eum.
Augustinus de cons. Evang.. De hoc leproso mundato talia marcus connectit ut ipse intelligatur quem matthaeus commemorat tunc esse mundatum quando dominus post sermonem de monte descendit.
Et quia dominus ait: non veni solvere legem, sed adimplere, ille qui excludebatur a lege, purgari se domini potestate praesumens, non ex lege, sed supra legem esse gratiam indicavit quae leprosi maculam posset abluere. Verum sicut in domino potestatis auctoritas, ita in illo fidei constantia declaratur; sequitur enim et genuflexo dixit: domine, si vis, potes me mundare. In faciem procidit, quod humilitatis est et pudoris, ut unusquisque de vitae suae maculis erubescat; sed confessionem verecundia non repressit: ostendit vulnus, et remedium postulavit; et ipsa confessio religionis et fidei plena est: in voluntate enim domini tribuit potestatem. Theophylactus. Non enim dixit: si deum deprecatus fueris, sed si vis, quasi ipsum credens deum. Beda.
De voluntate autem domini non quasi pietatis incredulus dubitavit, sed quasi colluvionis suae conscius non praesumpsit.
Sequitur iesus autem misertus eius, extendit manum suam, et tangens eum ait illi: volo: mundare. Non, ut plerique Latinorum putant, iniungendum est, et legendum: volo mundare; sed separatim, ut primum dicat volo, deinde imperet: mundare. Chrysostomus super Matth..
Propter hoc autem leprosum tangit, et non solo verbo contulit sanitatem, quia in lege a Moyse dictum est: qui leprosum tetigerit, immundus erit usque ad vesperum. Ut enim ostendat quod secundum naturam est haec immunditia, et quod lex non erat propter eum posita, sed propter homines puros, et quod ipse est proprie dominus legis, et quia non sicut servus infert, sed sicut dominus, sanitatem, leprosum tetigit congruenter, non tamen existente necessario tactu ad curationis operationem. Beda.
Ideo etiam tetigit ut probaret quia contaminari non poterat qui alios liberabat.
Simulque illud mirabile quod eo sanavit genere quo fuerat obsecratus. Si vis, inquit leprosus, potes me mundare. Volo, inquit; ecce habes voluntatem; mundare, iam habes pietatis effectum. Chrysostomus. Per hoc autem non solum opinionem leprosi non destruxit, sed magis confirmavit: verbo enim morbum fugat et quod leprosus verbo dixerat, hoc opere adimplevit; unde sequitur et cum hoc dixisset, statim discessit ab eo lepra, et mundatus est. Beda.
Nihil enim medium inter opus dei atque praeceptum, quia in praecepto est opus: dixit enim, et facta sunt.
Sequitur et comminatus est illi, statimque eiecit eum, et dixit ei: vide nemini dixeris. Chrysostomus. Quasi diceret: tempus nondum est mea opera praedicari; tua non indigeo praedicatione. Per hoc autem docet nos ex nostris operibus honorem apud homines pro retributione non quaerere.
Sequitur sed vade, ostende te principi sacerdotum. Propter hoc autem hunc ad sacerdotem mittit salvator, ad probationem medelae, et ne extra templum fieret, sed in oratione cum populo computetur.
Mittit etiam, quae sunt legis adimplens, ut Iudaeorum linguam maliloquam obturaret. Opus quidem ipse complevit, probationem operis illis dimittens. Beda. Ut scilicet intelligeret sacerdos eum non legis ordine, sed gratia dei supra legem esse curatum.
Sequitur et offer pro emundatione tua quod praecepit Moyses, in testimonium illis. Theophylactus. Praecepit quidem munus offerre quod habebant in consuetudine qui mundabantur offerre, tamquam in huiusmodi testimonium quod non erat contra legem, sed magis legem confirmabat, intantum quod ipse legis operaretur praecepta. Beda. Si quem vero movet quomodo dominus Iudaicum videtur approbare sacrificium, cum id non recipiat ecclesia, meminerit, quod nondum obtulerat in passione holocaustum suum. Non autem oportebat auferri significantia sacrificia priusquam illud quod significabatur, confirmatum esset contestatione apostolorum praedicantium, et fide credentium populorum. Theophylactus. Leprosus autem, quamvis dominus prohibuerit, beneficium patefecit; unde sequitur at ille egressus coepit praedicare, et diffamare sermonem. Oportet enim beneficiatum gratum esse, et gratias reddere, etiam si benefaciens non indigeat. Gregorius Moralium.
Merito autem quaeritur quidnam sit quod dominus quae gessit, abscondi iussit, et nec ad horam potuerunt abscondi? sed notandum. Miraculum faciens taceri iussit, et tamen taceri non potuit, ut videlicet electi eius exempla doctrinae illius sequentes, in magnis quae faciunt latere quidem in voluntate habeant, sed ut prosint aliis, prodantur inviti. Non ergo voluit quicquam fieri, et minime potuit; sed quid velle eius membra debeant, quidve de eis etiam nolentibus fiat, doctrinae magisterio exemplum dedit. Beda. Unius autem perfecta salvatio multas ad dominum cogit turbas; unde subditur ita ut iam non posset manifeste introire in civitatem, sed foris in desertis locis esset.
Chrysostomus. Leprosus enim ubique praedicabat mirabilem curationem, ita ut omnes currerent ad visum, et fidem curantis: ut propter hoc dominus in civitatibus evangelizare non posset, sed in eremis conversaretur; unde sequitur et conveniebant ad eum undique.
Hieronymus. Mystice lepra nostra peccatum primi hominis est, quae a capite coepit quando regna mundi desideravit: radix enim omnium malorum est cupiditas; unde Giezi avaritiam secutus lepra suffunditur. Beda.
Extenta vero manu salvatoris, hoc est incarnato dei verbo, humanamque contingente naturam, ab erroris prisci varietate mundatur. Hieronymus. Quae quidem lepra vero sacerdoti secundum ordinem melchisedech ostensa, oblatione mundatur, eo dicente nobis: date eleemosynam, et omnia munda sunt vobis. Quod autem non poterat iesus manifeste in civitatem introire, etc., significatur quod non omnibus manifestatus est iesus, qui latis, atque plataneis serviunt laudibus, et propriis voluntatibus; sed his qui foras cum Petro exeunt, et in desertis locis sunt, quae elegit dominus ad orandum et reficiendum populum, qui scilicet deserunt delectationes mundi, et omnia quae possident, ut dicant: portio mea dominus. Gloria vero domini manifestatur his qui conveniunt undique, idest per plana, et ardua, quos nihil potest separare a caritate christi.
Beda. Post factum etiam in civitate miraculum secedit dominus in desertum, ut ostendat se magis quietam, et a saeculi curis remotam diligere vitam, atque ob huius appetitum se sanandis curam adhibere corporibus.