Quod impossibile est deum esse corpus.
Patet autem ulterius quod impossibile est ipsum deum esse corpus. Nam in omni corpore compositio aliqua invenitur: omne enim corpus est partes habens.
Id igitur quod est omnino simplex, corpus esse non potest.
Item. Nullum corpus invenitur movere nisi per hoc quod ipsum movetur, ut per omnia inducenti apparet. Si ergo primum movens est omnino immobile, impossibile est ipsum esse corpus.