Hic duplex est quaestio. Prima de his quae pertinent ad fidei commendationem.
Secunda de his quae pertinent ad causam pluralitatis.
Circa primum quaeruntur quattuor.
Primo. Utrum humano generi sit fides necessaria.
Secundo. Quomodo se habet fides ad religionem.
Tertio. Utrum convenienter vera fides catholica vel universalis nominetur
Quarto. Utrum haec sit verae fidei confessio quod pater et filius et spiritus sanctus singulus est deus, et tres sunt unus deus absque omni inaequalitatis distantia.