Patrologiae Cursus Completus
Contenta In Quarto Tomo.
Enarrationes In Psalmos. Seq.
1. (( vers. 1.)) Psalmi hujus titulus est, Canticum Psalmi Asaph.
In Psalmum LXXXVII Enarratio .
In Psalmum LXXXVIII Enarratio.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II . De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Titulus Psalmi habet, Psalmus cantici in diem sabbati. Spe gaudentes
4. (( vers. 4.)) Quia ergo viderunt, Jubilate Deo, universa terra.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II. De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Ergo dicamus omnes: Benedic, anima mea, Dominum. Benedic, anima mea, Dominum.
31. (( vers. 40.)) Petierunt et venit coturnix. Et pane coeli saturavit eos,
In Psalmum CVII. Quare hoc loco non subjicitur Enarratio.
Sermo I. De prima parte Psalmi.
7. Jordanis autem quemadmodum retrorsum conversus
Sermo II. De altera parte Psalmi.
18. (( vers. 23.)) A Domino factus est ei Et est mirabilis in oculis nostris:
3. (( vers. 6.)) Tunc non confundar, dum inspicio in omnia mandata tua. auditor factor.
6. (( vers. 110.)) Posuerunt, inquit, peccatores laqueum mihi, et a mandatis tuis non erravi.
Sermo XXV. Psalmus cum Apostolo conciliandus.
5. (( vers. 165.)) Pax multa, inquit, diligentibus legem tuam, et non est eis scandalum.
6. (( vers. 166.)) Exspectabam, inquit, salutare tuum Domine, et mandata tua dilexi.
3. (( vers. 171.)) Eructabunt, inquit, labia mea hymnum, cum docueris me justificationes tuas.
6. Ergo, fratres, Felix martyr et vere felix et nomine et corona, cujus hodie dies est
9. ((vers 5.)) Et requiem, inquit, temporibus meis.
In Psalmum CXXXVIII Enarratio.
8. Sanat ergo contritos corde, Sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum.
15. (( vers. 14.)) Benedixit filios tuos in te. Quis? Qui posuit fines tuos pacem.
14. Multi ergo haeretici cum Paganis alios et alios deos sibi ipsi fecerunt, alios et alios deos sibi finxerunt; et eos etiamsi non in templis, tamen quod est pejus in suo corde posuerunt, et falsorum ridendorumque simulacrorum templa ipsi facti sunt. Magnum opus est, intus haec idola frangere; et locum Deo viventi, non recenti mundare. Omnes enim isti aliud atque aliud sentientes, alios atque alios deos sibi facientes, ipsamque fidem falsitate variantes, videntur dissentire; sed omnes a terrenis cogitationibus non recedunt, in terrenis cogitationibus consentiunt sibi: opinio diversa est, vanitas una est. De illis in alio psalmo dicitur, Ipsi de vanitate in unum (Psal. LXI, 10) : quamvis opinionum varietate discordent, simili tamen vanitate colligantur. Et nostis quia vanitas retro est, posterior est: ideo ille quae retro oblitus, id est vanitatem oblitus, in ea quae ante sunt, id est in veritatem extentus, sequitur ad palmam supernae vocationis Dei in Christo Jesu (Philipp. III, 13, 14) . Ergo in pejus sibi isti consentiunt, quamvis dissentire a se invicem videantur. Ideo Samson caudas vulpium colligavit (Judic. XV, 4) . Vulpes insidiosos, maximeque haereticos significant; dolosos, fraudulentos, cavernosis anfractibus latentes et decipientes, odore etiam tetro putentes. Contra quem odorem dicit Apostolus: Christi bonus odor sumus in omni loco (II Cor. II, 15) . Istae vulpes significantur in Canticis canticorum, ubi dicitur: Capite nobis vulpes pusillas, exterminantes vineas, latentes in cavernis tortuosis (Cant. II, 15) . Capite nobis, convincite nobis; capis enim eum quem de falsitate convincis. Contradicentibus denique vulpeculis Domino, et dicentibus, In qua potestate ista facis? Respondete mihi et vos, inquit, unum sermonem: Baptismus Joannis unde est de coelo, an ex hominibus? Vulpes autem solent habere tales foveas, ut ex una parte intrent, et ex alia parte exeant: ad utrumque foramen captor vulpium retia posuit. Dicite mihi, de coelo est, an ex hominibus? Sentiunt illi eum ex utraque parte tetendisse unde caperet; et aiunt apud se: Si dixerimus, in 1041 quiunt, De coelo; dicturus est nobis, Quare ergo non credidistis? ille enim testimonium Christo perhibuit. Si dixerimus, De terra; lapidat nos populus, quia ut prophetam eum habent. Sentientes ergo hac atque hac esse unde caperentur, responderunt, Nescimus. Et Dominus: Nec ego vobis dico in qua potestate ista facio (Matth. XXI, 23-27) . Vos dicitis vos nescire quod scitis; ego vobis non dico quod quaeritis: quia ex nulla parte exire ausi estis, in vestris tenebris remansistis. Obtemperemus ergo et nos, si possumus, dicenti verbo Dei Capite nobis vulpes pusillas, exterminantes vineas: videamus si et nos quasdam vulpeculas capere possumus; proponamus ad foramen utrumque, ut unde vulpes exire voluerit, capiatur. Verbi gratia, manichaeo facienti sibi deum recentem, et in corde suo ponenti quod non est, dicamus et interrogemus eum: Substantia Dei corruptibilis est, an incorruptibilis? Elige quod vis, et exi qua vis, sed non effugies. Si dixeris, Corruptibilis; non a populo, sed a teipso lapidaberis: si autem dixeris incorruptibilem Deum; incorruptibilis quomodo timuit gentem tenebrarum? quid factura erat incorruptibili gens corruptionis? Quid restat nisi ut dicatur, Nescimus? Sed tamen si hoc non dolo, sed ignorantia dicitur, non remaneat in tenebris: ex vulpe fiat ovis, credat invisibili, incorruptibili soli Deo, non recenti; soli, ab eo quod est solus, non ab eo quod est sol, ne nos ipsi vulpi fugienti aliam cavernam aperuisse videamur. Quanquam nec nomen solis formidabimus. Est enim in Scripturis nostris: Sol justitiae, et sanitas in pennis ejus (Malach. IV, 2) . Ab aestu solis hujus umbra appetitur: sub alas autem solis hujus ab aestu fugitur; sanitas enim in pennis ejus. Iste est sol de quo dicturi sunt impii: Ergo erravimus a via veritatis, et justitiae lumen non luxit nobis, et sol non est ortus nobis (Sap. V, 6) . Dicturi sunt adoratores solis, Sol non ortus est nobis; quia cum adorent solem quem facit oriri super bonos et malos (Matth. V, 45) , non est eis ortus sol qui solos illuminat bonos. Faciunt sibi ergo deos recentes quique quales volunt: quid enim impedit officinam decepti cordis fabricare phantasma quale voluerit? Sed omnes hi in posterioribus consentiunt, id est, simili vanitate detinentur. Unde Samson noster, qui etiam interpretatur Sol ipsorum, eorum scilicet quibus lucet; non omnium, sicuti est oriens super bonos et malos, sed sol quorumdam, sol justitiae (figuram enim habebat Christi), colligavit, ut dicere coeperam, caudas vulpium, et ibi ignem alligavit; ignem ad incendendum, sed messes alienigenarum. Proinde tales consentientes in posterioribus, tanquam caudis colligati, trahunt ignem corrumpentem; sed non incendunt nostrorum segetes. «Novit» enim «Dominus qui sunt ejus; et recedat ab iniquitate omnis qui invocat nomen Domini. In magna autem domo non solum sunt vasa aurea et argentea, sed et lignea et fictilia: et alia quidem sunt in honorem, alia vero in contumeliam. Si quis autem mundaverit se ab hujusmodi, erit vas in honorem, utile Domino, ad omne opus bonum paratum» (II Tim. II, 19-21) ; et ideo 1042 nec caudas vulpium, nec faces vulpium pertimescet. Sed videamus de populo isto: Si me audieris, inquit, non erit in te deus recens. Movet me, quod dixi, in te: non enim dixit, A te, quasi simulacrum forinsecus adhibitum; sed, in te, in corde tuo, in imagine phantasmatis tui, in deceptione erroris tui tecum portabis deum tuum recentem, remanens vetustus. Si ergo me audieris; me, inquit, quia ego sum qui sum (Exod. III, 14) ; non erit in te deus recens, nec adorabis deum alienum. Si enim in te non sit, non adorabis deum alienum: Si tu non cogites deum falsum, non adorabis deum fabricatum; non enim erit in te deus recens.