Verba Ecclesiastae, filii David, regis Jerusalem .
Imperatrix Virgo Maria commendatur a Salomone, a suae nativitatis utilitate, et assumptionis suae sig. loriositate. Ecclesiastae, I, 5 : Oritur sol, et occidit, etad locum suum revertitur. Sol iste est Virgo Maria, qui ortus est toti Ecclesiae, quando nata fuit. Sciendum autem, quod in genealogia nata fuisse narratur a bonis, et a malis.
Quod a bonis nata fuit, triplex potest
esse ratio. Prima, ut nobilitatis antiquitas ipsam nobilitaret: quia unaquaeque arbor de fructu suo agnoscitur. Tale enim magis tale in natura per virtutem perficitur, quod ad ipsam ex naturae origine inclinatur: virtutes enim per se innatae sunt nobis, perficiuntur autem per consuetudinem. Secunda ratio est, ut sanctitas eam undique circumdaret: retro per nobilitatem, ante per utilitatem, supra per dignitatem, infra per potestatem, a dextris per virtutum summitatem, a sinistris per peccati immunitatem, intra per charitatem, foris per conversationem perfectam. Tertia ratio est, ut ejus humilitas humilior appareret: quia, ut dicit Bernardus: " Nempe in alto non altum sapere, sed humilibus consentire, nil Deo charius, nil rarius apud homines . "
Triplici etiam ratione orta fuit a malis. Prima est, ut comparatione alterius extremorum extolleretur, juxta illud Philosophi, " Opposita juxta se posita, magis elucescunt . " Cantic. II, 2 : Sicut Ulium inter spinas, etc.
Sicut spina rosam, genuit Judaea Mariam, canit Ecclesia. Secunda ratio est, ut sapientia, misericordior appareret. Est enim exitus de bono ad bonum. Unde, Genes. I, 31 : Vidit Deus cuncta quae fecerat : et erant valde bona. Est exitus de malo ad malum. Eccli. X, 15 : Initium omnis peccati est superbia. Est etiam exitus de bono ad malum, ut, Eccli. XXV, muliere factum est initium peccati. Est etiam exitus de malo .ad bonum. Et hoc solius Dei est proprium, cujus sapientiam vincit malitia, quia attingit, etc. . Tertia ratio est, ut confidentiam peccatoribus generaret, per hoc quod, ut mediatrix eorum, eadem propinquitate utramque extremitatem attingeret. Unde sicut soror Dei est, et mater, et filia: sic etiam Ecclesia mater, soror, et filia Dei: et sic etiam a natura inclinaretur ad miserendum peccatori. Hic est arcus positus in nubibus caeli, in
signum foederis inter coelum et terram . Non enim potuit Deus cum peccatoribus stabilius et, efficacius firmare pacem, quam quod filiam peccatorum, Filio suo accepit in sponsam et in matrem. Nec aliquis inter Deum et hominem pacem fecit, quam quae mater utriusque exstitit. Sequitur: Et occidit: quia vitam suam per mortem solvit. Et ad locum suum revertitur, id est, ad coelum, a Deo aeternaliter praeparatum.
Commendatur quoque beatissima Domina ab omni gratiarum redundantia, et immensitate. Eccle. I, 7 : Omnia flumina intrant in mare, et mare non redundat, scilicet per superbiam. Maria interpretatur Domina, vel illuminatrix, vel illuminata, vel stella maris, vel amarum mare, quae interpretationes optime illi conveniunt. Ipsa est Domina : quia omnium quorum ipse Deus est Dominus, et ipsa est Domina. Et in hoc notatur singularis excellentia. Ipsa etiam est stella veri solis, sine corruptione, vel diminutione integritatis generativa, et in hoc exponitur suae conceptionis puritas. Ipsa est etiam omnium bonitatum universalis distributrix. Et ideo dicitur stella. Dicitur etiam mare: quia omnibus gratiis plenissima est. Quia sicut in mari est omnium aquarum congregatio, ita in ipsa est omnium gratiarum adunatio. Genes. I, 10 : Congregationes aquarum appellavit maria. Ipsa etiam in suiipsius conversatione in hoc mundo per totam amara, sed in Filii passione amarissima : insuper omnibus de amaritudine exeuntibus causa, et exemplum.