CAPUT II. Quod coelum non est finitum.
LIBER III DE MOBILIUM RECTORUM PRINCIPIIS ET NUMERO.
TRACTATUS II. IN QUO AGITUR UTRUM NUMERUS ELEMENTORUM SIT DETERMINATUS VEL NON.
Quod corpora componentia mundum non sunt infinitarum formarum, neque infinitorum ultimorum, neque utroque modo sunt infinita.
Oportet autem de praedictis alio modo inquirere : licet enim in Physicis ostensum est, quod partes hujus mundi sint finitae numero et quantitate, et per consequens mundus iste sit finitus totus : tamen posset aliquis dicere, quod mundus iste est compositarum partium et non simplicium : et diceret forte quod est compositus ex partibus infinitis sine forma et sine magnitudine : et ideo oportet nos inquirere de isto : et forte aliquis posset dicere quod multi sunt mundi, et omnes habent partes simul infinitas secundum speciem vel magnitudinem vel altero modo, sicut dixit Anaxagoras, quod mundus componitur ex infinitis similibus partibus : et tunc non valent prius inductae rationes : oportet ergo nos iterum redire ad quaestionem prius inductam, et inquirere an mundus sit unus, an plures : et per illum modum quo aliquis diceret, quod hoc quod componitur ex bis quae quidem infinita sunt specie, finita autem secundum ultima, est infinitum. Dico autem primum de hoc, quod si nos probaverimus quod corpus universi mundi est finitum, et quod impossibile est ut sit infinitum : tunc sequeretur ex illo, quod impossibile est ut sint multi coeli : quoniam si multi essent coeli, cum non esset ratio finitatis numeri eorum, impossibile esset quod mundi corpus esset finitum : et sic ista quaestio de finitate mundi multum proficit ad quaestionem de unitate mundi et multitudine. Quaestio enim de unitate mundi et multitudine est quaestio quae desideratur sciri per se, et ideo a quibusdam investigatione ultima investigatur. Et dicunt multi vulgariter loquentes, quod licet iste mundus qui nos continet, sit fixus et permanens et linitus, tamen non est inconveniens propter hoc quod sint mundi plures isto etiam permanentes sicut iste, etsi non sunt infiniti secundum magnitudinem : et hi mundi poterunt esse infiniti secundum componentia quae sunt infinita in specie. Hujus autem inquisitio licet sit quantum ad extrinsecus secundum rationem et non veritatem, tamen forte posset movere alios : quia sicut nos videmus quod homo unus est in specie, tamen habet multa individua : ita forte videtur alicui quod mondus est unus, et habet multa individua, sicut nos inducemus in sequen tibus : oportet ergo inquirere de unitate mundi et multitudine.
Sed quia dependet haec quaestio a quaestione de finitate mundi et infinitate, ideo prius quaeremus, an mundus finitus sit, an infinitus? Incipiam ergo ab his quae sunt praemittenda in quaestione ista, et dicam quod omne corpus aut est finitum secundum actum, aut infinitum. Si autem est infinitum, aut est infinitarum similium partium per totum in forma et figura et specie, aut dissimilium partium per totum. Si autem est dissimilium par-
tium, aut finitarum dissimilium, aut infinitarum dissimilium. Et non oportet nos disputare ad hoc utrum sit ex partibus finitis, aut ex partibus infinitis : quoniam sufficienter habitum est in Physicis quod mundus constat ex omnibus partibus finitis secundum ultima. Eadem autem ratione constat, quod non oportet nos disputare utrum sit similium partium per totum : quia nos jam supra ostendimus quod non est unus motus omnium partium mundi, et per hoc constat quod non componitur ex partibus similibus per totum. De hoc igitur solo inquiremus hic investigando, utrum mundus sit infinitus hoc modo quo infinitum est compositum ex infinitis secundum ultima quae sunt linita secundum speciem et figuram, vel infinitus sit eo quod compositus sit ex infinitis secundum speciem et figuram, finitis autem secundum ultima, aut secundum utrumque sit infinitus, licet compositus exilis quae utroque modorum sunt infinita.
Dico igitur quod est impossibile ut sit compositus ex his quae sunt infinita secundum formas, sive sint secundum ultima infinita, sive finita : et hoc quidem jam notum est ei qui recipit et confitetur ea quae in ante praehabitis exposita sunt secundum principia motus localis inducta secundum demonstrationes quae conveniunt principiis illis. Nos enim diximus in praehabitis, quod motus corporum sunt secundum formam eorum inclinantes ad motum : et hoc praecipue verum in simplicibus corporibus componentibus mundum : motus enim corporum simplicium sunt simplices secundum simplicitatem formarum ipsorum : motus autem simplicium sunt infiniti : et ideo habitum est quod in genere non sunt nisi tres, hoc est circularis, et levis, et gravis. Cum ergo omni corpori naturali sit motus secundum modum formae suae, oportet quod formae in genere non sint nisi tres, hoc est, circularis, et levis, et gravis, secundum tria in genere motus, qui sunt circa medium, a medio, et ad medium : ergo non ex formis infinitis. Si autem propter hoc dicatur, quod formae quidem sunt finitae secundum partes componentes quae subsistunt illis formis infinitae secundum ultima : tunc oportet quod sub forma aquae sit aqua infinita, et sub forma ignis sit ignis infinitus, et sic de aliis elementis componentibus mundum : sed si hoc est verum sub forma terrae, tunc infinitum erit gravitatis infinitae, et infinitum sub forma ignis erit levitatis infinitae : et utrumque istorum movebitur secundum distantiam infinitam : et hoc constat esse impossibile in praehabitis, ubi ostensum est quod nulla gravitas vel levitas est infinita.
Amplius autem si dentur formae esse infinitae elementorum componentium mundum, et dicatur quod formae sunt infinitae, et quod subjecta earum sunt infinita secundum ultima, sicut dicit Anaxagoras, quod sunt infinita elementa secundum numerum et ultima, tunc absque dubio sequentur duo impossibilia simul, scilicet quod loca ad quae est motus, sunt infinita formaliter differentia ad invicem, sicut differunt formae moventes, et quod in infinitum distant ut ad ipsa in infinito tempore moveantur elementa, ita quod grave in infinitum moveatur inferius, et leve in infinitum moveatur superius et sic de aliis : hoc autem impossibile est omni ei. qui jam imbutus est his veritatibus quas in Physicis determinavimus : quia sicut diximus in fine sexti Physicorum, impossibile est incipere, quod impossibile est finiri : et per hoc probavimus motum localem non esse infinitum, sed distantiam per quam transit id quod movetur : et hoc quidem inductum est sine instantia,et recipitur aequaliter in motu qui est in qualitate et quantitate, sicut in motu locali : quia si po-
nauius impossibile esse, quod corpus sit album vel cubitale secundum mensuram, tunc neque in aegypto, neque in aliquo quovis loco nunquam convertitur ad aliquod eorum quae diximus impossibilia sibi inesse : ergo a simili impossibile est ut eat ad locum quem impossibile est ipsum consequi, et ad terminum ad quem impossibile est ipsum pervenire : et talis est locus qui distat in infinitum.
Si autem aliquis propter omnia praehabita dicat, quod impossibile est corpus simplex continuum esse infinitum, et quod impossibile est quod mundus constet ex formis infinitis quae componunt corpus unum vel mundum : tamen est possibile quod corpus unius formae, sicut ignis, sit divisum in infinitas partes, sicut dixerunt Democritus et Leucippus, et sic erit mundus infinitus : tunc diximus contra hoc, quod infinitae partes ignis moventur ad locum unum, et sic continuantur in loco illo. Continuum autem compositum ex infinitis est in infinitum. Ergo ignis est infinitus : et sic omnia inconvenientia quae dicta sunt de corpore inlinito secundum ultima, sequentur ad positionem istam : ergo ipsa stare non potest, sicut nec aliae quae inductae sunt.
Jam ante diximus in eis quae dicta sunt, quod corpus habet tres dimensiones tantum, et secundum tres dimensiones habet tres motus, et secundum tres motus sunt corpora trium formarum disponentium ad motum et non plurium in genere, et quod nullus istorum motuum est infinitus, sed determinatus : quomodo ergo potest aliquis dicere quod corpora hujus mundi sunt multa et dissimilia in formis, et quodlibet ipsorum est infinitum ? sic ergo non potest corpus esse finitarum substantiarum formarum, et infinitorum ultimorum.
Amplius non potest esse, quod corpus infinitum sit per totum formae similis quae forma sit elementi alicujus, sive corporis sphaerici infiniti : et primum quidem per quod hoc ostenditur impossibile esse, est quod sicut superius determinatum est, non est possibile ut sit aliquis motus alius a tribus motibus superius determinatis, oportet quod aliquis illorum trium motuum conveniat corpori infinito quod similis formae esse dicitur : si ergo dicatur esse rectum corpus illud, tunc oporteret quod aut esset gravitatis infinitae, aut levitatis infinitae, et utrumque istorum jam superius improbatum est. Si autem diceretur quod est corpus circulare , vel simile sphaerico corpori quod movetur circulariter, et quod infinitum est: hoc iterum stare non potest : quia demonstratum est, quod impossibile est ut corpus infinitum moveatur circulariter. Qui ergo dicit motum circularem esse sic sempiternum, quod nunquam moveatur ab eodem in idem propter infinitatem, aliquid simile dicit ei qui. dicit coelum esse infinitum. Est autem in Physicis ostensum et sufficienter explanatum quod hoc est omnino impossibile. Insuper ostensum est superius in hoc libro, et in Physicis, quod infinitum corpus non potest omnino moveri.
Amplius si dicatur moveri corpus infinitum, aut movebitur naturaliter, aut violenter : et siquidem detur moveri violenter, cum violentia non sit nisi per comparationem naturae dicta, oportebit quod habeat alium motum naturalem qui violento opponitur : omne autem quod movetur naturaliter secundum locum, habet locum naturalem ad quem movetur, et motum innaturalem a quo recedit, et locum per quem transit : et similiter est de eo quod movetur violenter : hoc autem fingere volentibus impossibile est assignare contra motum corporis infiniti, cum ipsum omnem locum excedat, si est infinitum secundum ultima.