PROOEMIUM BEATI LUCAE IN EVANGELIUM SUUM.
Ecce opportunitas ex opere. Et sequitur, ponens opportunitatem ex tempore dicens :
Sequitur de loci opportunitate, cum dicit :
Sequitur congratulationis modus, cum dicit :
Sequitur de sanctitatis istius Praecursoris progressu.
Sequitur de effectu cum dicit:
Et ideo sequitur signum duplex, naturae, et gratiae.
Sequitur de missi obedientia :
His igitur de causis baptizari voluit Dominus. Sequitur :
Sequitur de auctoritate, cum dicit : Evangelizare, etc.
Dicit igitur tangendo tria : discubitum, ordinem discumbentium, et numerum satiatorum.
Dicit igitur de primo : Sint lumbi vestri praecincti.
Et hoc est quod sequitur tertium :
Dicit igitur : Et ait illi dominus ejus, benigne suscipiens eum :
Dicit igitur : Ducebantur autem, cum amara necessitate tracti. Thren. v,
Dicit igitur de primo : Jesus autem, omnia haec mala et vituperia perpessus, dicebat,
Sequitur :
" In sermone ejus, "
Ecce causa turbationis. Turbatur enim in sermone, non de sermone : quia ea quae sermo dixit, ipsa in oratione petivit. Sed quia in sermone, sermonem ad eam tam humilem convertit, ideo turbata est. Fuit enim sermo terribilis in auditu, profundus in sensu, et admirabilis in dictis.
Locutio enim Angeli ad Moysen terribilis fuit: quod dicit Apostolus, ad Hebr. XII, 21 : Ita terribile erat quod videbatur, quod ipse Moyses qui primus inter homines fuit, dicit : Exterritus sum, ettremebundus. Et ideo dicitur in Psalmo lxxvi, 19 : Vox tonitrui tui, Deus, in rota, hoc est, sonus terribilis Angeli in Galilaea. Job, XXVI, 14 : Cum vix parvam stillam sermonis ejus audierimus, quis poterit tonitruum magnitudinis illius intueri ? Propter quod etiam dicitur, Joan. XII, 29, cum blande de clarificatione Pater loqueretur ad Filium, turbae adstantes existimabant tonitruum factum esse. Et similiter, Act. IX, 4-7, cum de caelo Christus loqueretur Paulo, ipse Paulus corruit : et caeteri qui comitabantur cum eo stabant stupefacti. Ista autem Virgo omnibus constantior et fortior non cecidit, nec confusionem passa est: sed in sermone humanum et puellare aliquid passa, est turbata.
Fuit etiam iste sermo profundus sensu. Quia sicut dicit Salomon, Proverb. XVIII, 4 : Aqua profunda ex ore viri : quanto magis ex ore Angeli ? Ad. Hebr. V, 11 : De quo nobis grandis sermo, et ininter-pretabilis ad dicendum, quoniam imbecilles facti estis ad audiendum.
Iste sermo in dictis fuit mirabilis. Est enim omnibus mirabilibus mirabilius (quod cum dicat, Eccle. VII, 27, quod mulierem bonam ex omnibus non invenit : quin potius invenit amariorem mota te mulierem) quod mulier sit aquaeductus gratiae, vas dulcedinis divinae, et propagatio benedictionis in omnes : et ideo poterat dicere beata Virgo illud. Sapientiae, XVII, 1 : Magna sunt judicia tua, Domine, et inenarrabilia verba tua.