Index Tomorum

 TOMO I haec insunt :

 TOMUS II.

 TOMUS III.

 TOMUS IV.

 TOMUS V.

 TOMUS VI.

 TOMUS VII.

 TOMUS VIII.

 TOMUS IX.

 TOMUS XI.

 TOMUS XII.

 TOMUS XIII.

 TOMUS XIV.

 TOMUS XV.

 TOMUS XVI.

 TOMUS XVIII.

 TOMUS XIX.

 TOMUS XX.

 TOMUS XXI.

 Miscellanea.

 MORALIA.

 LOGICALIA.

 GRAMMATICALIA.

TOMUS XX.

1. Super Evangelium Missus est quaestiones CCXXX. Pr. Clara est, et quae nunquam marcescit sapientia. Sap. 6.

2. De laudibus B. Virginis libri duodecim. Pr. Universis Christi fidelibus, etc.

3. Biblia Mariana. Pr. In principio creavit Deus caelum et terram.

Primum opus laudant Pignon et Valleoletanus sub titulo. De laudibus B. Virginis, cum hoc princ. Nunquam marcescit, etc.

1. Mediolani, 1489 ex fide Beughemii.

2. Hoc titulo : Summula de laudibus Christiferae virginis magistri Alberti. Coloniae. Henrici Quentell. 1302, VI Kal. Sept. in 4 chart. Gothic. Quae editio Paris. in Navarr. Romae vero in Barber. Extat alia Venetiis. 1504, in-8.

codices MS.

Catal. Anglic. T. 1, P. 1, cod. 1288. Albertus Magnus de laudibus B. V.

Apud Sanderum, P. II, Amstelodami, p. 71. Albertus de laudibus B. M. Pr. Nunquam marcescit. Traject. ad Rhenum, p. 1 : De Mariae Virginis laudibus Albertus magnus, in fol. Idem codex est p. 83 recensitus. Et in Tongren. p. 188. Albertini magnus super missus est. Et in valle S. Martini, p. 209. De laude B. M. V.

Claravall. Super missus est. Lipsien. S. Pauli apud Fellerum, p. 97, idem et p. 140. Alberti magni tractatus tripartitus super missus est.

Parisiis in Victor. cod. 373 fol. mag. mcmb. saec. ut videtur xiv hoc principio : Nunquam marcescit sapientia. Ad finem sic legitur : Explicit liber de Laude B. Virginis Alberti magni.

Alterum opus libris duodecim constans certo non est Alberti magni, neque inter ejus opera ullus veterum meminit nec Pignon nec Valleoletanus : ex catalogo itaque operum Alberti expungendum. Methodum tamen nostram in recensendis editionibus et codd. MS sequemur, et quid de vero auctore sentiant quidam addemus, ille enim ex industria nomen suum celavit, ne ut habet in fine secundi prologi cognito tractatore tractatus forte vilesceret.

EDITIONES ANTIQUAE.

1. Sub hoc titulo. Opus insigne de laudibus B. mariae virginis, alias mariale appellatum. Argentinae, Martini Simi, 1493 fol. Quae editio extat in Bibl. Caesar. Vindob. teste Lambecio, lib. 2, p. 777.

Altera Coloniae absque anno fol. mag. laudatur ab Alva (Sol. Ver. Rad. 151) penes quem fides..

Alia item Coloniae, 1309 fol. refertur a Lipenio, Bibl. Theol. P. II, p. 237, b.

Tandem saeculo ultimum elapso idem opus typis prodiit hoc titulo : Richardi a Sancto Laurentio qui ante CCCC annos floruit de laudibus B. Mariae Virginis libri XII. Duaci, Joan. Bogardi, 1G23-4 mag. Lipenius loco mox citato laudat editionem ejusdem anni Antvcrpiae, sed forte eadem est, quae ut solemne in his duabus civitatibus prostabat.

Editor ut Richardo de S. Laurentio assereret, hoc momento persuasus est : quod auctor quibusdam locis remittat ad alios tractatus a se antea editos. Sic (lib. II, col. 132) citat tractatum suum de confessione et fructu ejus : (lib. IV, col. 233) citat tra- clatum suum de munditia cordis : (lib. VII, col. 442) tractatum suum de contritione, tit. de exprobratione peccati : (lib. X, col. 632) tractatum de scala Jacob seu de scala religionis,quosquatuor etplures alios adnumerumXXIdicliRichardi nomine insignitos ejusdem rationis ac styli editor prae manibus se habere affirmabat, et in fronte codicis sui ms quo continentur, titulum illum poenitentiarii Rotomagensis Ecclesiae insigniri.

Revera D. Franciscus de la Pommeraye asceta Sammaureus (Histoire de la calhedrale de Rouen, Rotomagi, 1686 in-4 edita) ubi de visitatione ab Odone Clement archiepiscopo facta pro reformatione capituli Andeliacensis anno MCCXLV, in actis refert dici praesentes plures canonicos Ecclesiae Rotomagensis, et in his Richardum a S. Laurentio, qui forte sic dictus fuerit ab originis suae loco castro nempe ejusdem dioecesis in Caletibus, vel etiam ab ejusdem castri dominorum familia etiamnum illustri, vulgo de Saint Laurens. Ut ut sit ex fide Editoris Richardum a S. Laurentio operis hujus auctorem ultro annuunt Theophilus Raynaudus (Dypt. mar.) et Philippus Labbeus (Dissert. de script. Eccl. T. I, p. 31).

Emendandus autem hic venit Casimirus Oudin in suo Supplem. de script. Eccl. p. 506, ubi dubitans de fide Labbei citantis editionem Duacensem anni 1625, opinatur legendum esse 1525 et ejus esse antiquitatis, quae, inquit, inventa fuit in coenobio Franciscanorum de Bernaio in Normania : in quo insigniter allucinatur, cum titulus exempli Bernaiani sit idem editionis Duacenae 1625 a Labheo laudatae, quaeque non apud Bernaianos quaerenda fuit, ceu quae ubique prostat, et cujus etiam exemplum apud nostros Parisienses ad S. Honorati habetur. Imo secum ipso pugnat, nam cum asserat in titulo exempli Bernaiani auctorem dici ante 400 annos floruisse, si editio esset anni 1525, Richardum remitteret ad saeculum xii, et ad annum circiter 1125, quem tamen ipse collocat ad annum circiter 1230 vel 1245, quo revera auctorem circiter floruisse constabit ex sequentibus.

CODICES MS.

Paris. in Victor. cod. 811 fol. mag. memb. Titulus litteris alternatim rubris et caeruleis : Incipit novum Mariale. Liber de laudibus Ii. Mariae. Bibliothecae quidam ante 100 annos praefectus sua manu adjeeit opus esse nostri Jacobi de Voragine, cujus erroris praefectum hujus aetatis monui. Ibidem cod. 823 fol. pellibus vitulinis elegantibus rursus extat idem opus a fol. 1 ad 81 : fol. autem 82 sequuntur sermones de evangeliis et epistolis dominicanarum totius anni absque nomine auctoris, sed qui ex cod. insigni Sorbon. sunt nostri Hugonis a S. Charo : quod non sine causa annotatam constabit ex mox dicendis.

In Sorbon. et Navarr. sunt codices insignes et ejusdem rationis ac Victorini, et hi omnes mihi videntur saec XII.

In Regia cod. 3683 fol. mag. pellibus vitulinis chart. eleganti, in tabubis ligneis panno bombycino villoso coloris violacei coopertis ligato extat idem opus De laudibus B. Virginis. Pag. 2 sic legitur : Hoc volumen est conventus Fratrum Praedicatorum lugdunensium, quod fuit D. Hugonis tit. S. Sabinae presbyteri cardinalis, cui missum fuerat de Picardia ab auctore ejus mediantibus aliquibus. Quod scriptum manu codici fere aequali et ejusdem saeculi. Manu vero longe recentiori ad-

(litum : Mariale Hugonis Minoritae. Ex quibus haec habentur codicem hunc alias fuisse nostrorum Lugdunensium, quibus obvenerat ex haereditate F. Hugonis de S. Charo Ord. Praed. cardinalis anno MCCXLIV exeunte creati et anno MCCLXII mortui: praeterea ab ipso auctore tum in Picardia agente inter annos notatos, quibus proinde florebat, praefato cardinali missum fuisse : quod sano convenit cum aetate indicata Richardi a S. Laurentio canonici Rotomagensis. Nullius vero ponderis esf inscriptio addita Mariale Hugonis Minoritae, utpote quae recentior, praesertim cum apud nomenclatores ordinis Minorum iste Hugo sit omnino incognitus.

In Bibl. Caesar. Vindob. extat etiam hujus operis exemplum chartaceum fol. sed recentius anno MCCCCXXXVIII scriptum teste Lambecio cit. p. 776. Notandum quod habet auctor ad finem prologi : Et quia rogatus sum ab amicis meis tam monachis quam monialibus de ordine Cisterciensium, qui speciali affectu famulari solent Virgini gloriosae, non prout debui, sed prout potui, prosecutus sum laudes ejus, etc. Opus itaque in gratiam Cisterciensium concinnatum fuit.

Tertium hujus tomi opus Biblia Mariana non recensetur inter Albert iopera nec a Laurentio Pignon nec a Valleoletano, nec quantum mihi sapit, stylum redolet A1berti, eique abjciendum etiam videretur : peritiorum tamen esto judicium.

Prodiisse ferunt alias Coloniae, Boetzeri, 1625-8. Quae editio Romae in Barber.

Apud Fellerum de Bibl. Paul. Lipsien. p. 148, n. 20 recensetur Biblia B. Virginis, sed absque nomine auctoris.