MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
sig. xii.
Videtur autem, quod omnes Angeli debebant mitti: quia sicut se habet nuntians ad nuntiantem, et recipiens ad recipientem, et negotium ad negotiationem, ita debet se habere nuntius ad. nuntium : sed omnia alia hic fuerunt in summo : ergo et ratio nuntii debuit hic esse in summo. MlNor patet: non enim major potuit esse nuntians Deo nuntiante, nec major recipiens illa recipiente, quae fuit suprema in Ecclesia militante, et negotium non potuit esse majus et magis arduum nec utilitate nec dignitate nec novitate : ergo si omnia alia fuerunt hic in summo, et ratio nuntii debuit hic esse in summo : sed rationem nuntii augmentat pluralitas : solemnius enim est multos mittere et magnos, quam unum quemlibet : quanto ergo plures nuntii sunt magni et solemnes, tanto pius solemnizatur annuntiatio : ergo si totum debet esse in summo, oportebat quod omnes mitterentur.