SERMONES DE SANCTIS.

 SERMO I.

 SERMO II.

 SERMO III.

 SERMO IV.

 SERMO V.

 SERMO VI.

 SERMO VII.

 SERMO VIII.

 SERMO IX.

 SERMO X.

 SERMO XI.

 SERMO XII.

 SERMO XIII.

 SERMO XIV.

 SERMO XV.

 SERMO XVI.

 SERMO XVII.

 SERMO XVIII.

 SERMO XIX.

 SERMO XX.

 SERMO XXI.

 SERMO XXII.

 SERMO XXIII.

 SERMO XXIV.

 SERMO XXV.

 SERMO XXVI.

 SERMO XXVII.

 SERMO XXVI]].

 SERMO XXIX.

 SERMO XXX.

 SERMO XXXI.

 SERMO XXXII.

 SERMO XXXIII.

 SERMO XXXIV.

 SERMO XXXV.

 SERMO XXXVI.

 SERMO XXXVII.

 SERMO XXXVIII.

 SERMO XXXIX.

 SERMO XL.

 SERMO XLI.

 SERMO XLII.

 SERMO XLIII.

 SERMO XLIV.

 SERMO XLV.

 SERMO XLVI.

 SERMO XLVII

 SERMO XLVIII.

 SERMO XLIX.

 SERMO L.

 SERMO LI.

 SERMO LII.

 SERMO LIII.

 SERMO LIV.

 SERMO LV.

 SERMO LVI.

 SERMO LVII.

 SERMO LVIII.

 SERMO LIX.

 SERMO LX.

SERMO XVIII.

IN FESTO S. MARCI

EVANGELISTAE.

Animal primum simile leoni... Et quatuor animalia singula eorum habebant alas senas, et in circuitu, et intus plena sunt oculis. Apoc. IV, 7 et 8.

Nota, quod quatuor Evangelistae per illa quatuor animalia figurantur, que vidit Joannes in Apoc. IV, 6 et 7 : In circuitu sedis Dei, quorum primum simile fuit leoni. Secundum simile vitulo. Terlium erat quasi faciem habens hominis. Et quartum simile erat aequilx volanti.

Tria igitur sunt hic notanda :

I . Quare per leonem S. Marcus significetur? II. Quid per senas animalium alas intelligi detur ? III. Quidper oculos quos in circuitu et intus habebat, figuretur ?

I. De primo nota, quod natura leonis haec est, quod rugitu suo tertia die resuscitat catulos suos, quos lebena profuderat mortuos : et propter hoc Beatus Marcus per leonem accipitur, quia plenius quam alii Evangelistae, scribit de resuscitatione seu resurrectione Filii Dei.

Nota etiam, quod quemlibet Christianum oportet assimilari illis quatuor animalibus, quae stant ante thronum Dei. Oportet igitur et nos quamdam naturam leonis imitari : leo enim cum se senserit agitari, delet cauda sua vestigia pedum suorum, ut sic cautius persecutiones venatoris evadat. Sic et nos facere debemus : necesse siquidem nobis est, ut vestigia malorum operum, quae fecimus ad infernum, cauda boni finis, videlicet per contritionem, confessionem, et satisfactionem mature. deleamus, ne in manus diaboli, qui est animarum venator acerrimus, incidamus. De isto venatore dicitur in Gen. x, 8 et 9 : Nemrod capit esse potens in terra, et erat robustus venator, scilicet, hominum coram Domino. Nemrod interpretatur tyrannus, vel apostatant signat diabolum, qui tyrannidem crudelitatis exercet super animas damnatorum : qui etiam ad hoc laborat, ut apostatare faciat a Deo fideles, qui ad consortium pertinent electorum.

II.

De secundo nota, quod per sex alas animalium, sex intelliguntur virtutes, quas si non habuerit anima, non poterit volare ante speciosissimum Dei vultum, sed quasi plumbum demergetur in profundum.

Prima ala est veritas, de qua dicit Dominus, Matth. v, 37 : Sit sermo vester, est, est: non, non. Glossa : " Ideo dicit " bis, Est est, non non : ut quod dicis, " operibus comprobes : quod verbis ne-" gas, factis non comprobes, vel confir-" mes. " Sed,heu ! pauci hanc alam vere possident, quod deploratur Jerem, IX, 1, 3, 5 : Quis, inquit, dabit capiti meo aquam, et oculis meis fontem lacrymarum ? Et infra : Extenderunt linguam suam quasi arcum mendacii, et non ve-

ritatis... Docuerunt enim linguam suam loqui mendacium.

Secunda ala est sequi tas sive justitia. De hac dicitur Sapient, I, 1 : Diligite justitiam, qui judicatis terram. Sequitur, v, 16, 17 : Justi in perpetuum vivent, et apud Dominum est merces eorum, et cogitatio illorum apud Altissimum... Ideo accipiunt regnum decoris, et diadema specei de manu Domini.

Tertia ala est tranquillitas, sive mansuetudo. De hac dicit Dominus, Matth. v, 4 : Beati mites : quoniam ipsi possidebunt terram, subaudi,viventium. Item, de hac dicitur in Psal. XXXVI, 11 : Mansueti autem haereditabunt terram, et delectabuntur in multitudine pacis.

Quarta ala est largitas sive misericordia. De hac dicitur in Jacob, ii, 13 : Judicium sine misericordia illi, qui non fecit misericordiam : superexaltat autem misericordia judicium, hoc est, misericordia et largitas tenet manum judicis, ne per sententiam feriat misericordem. Monet autem Jacobus, ut pauperum misereamur : quia ipsi judices divitum erunt: unde dicitur, v, 9 : Ecce judex ante januam assistit.

Quinta ala est castitas,sive continentia. De hac dicitur,II ad Corinth. VI, 17,18 et VII, 1 : Immundum ne tetigeritis : et ego recipiam vos : et ero vobis in patrem, et vos eritis mihi in filios, et filias, dicit Dominus omnipotens. Has ergo habentes promissiones, charissimi, mundemus nos ab omni inquinamento carnis, et spiritus, perficientes sanctificationem in timore Dei.

Sexta ala est sobrietas. Et nota, quod diffinitio sobrietatis haec est : Sobrietas est virtus, qua excessum cibi et potus cohibemus. Sobrietas vero ita necessaria est, ut et Episcopis et presbyteris, senibus et juvenibus, viduis et conjugatis ab Apostolo praecipiatur. De primo, I ad Tim. iii, 2 : Oportet Episcopum sobrium esse. De secundo, ad Titum, I, 8 : Oportet presbyterum sobrium esse. De lerlio, ad Tit. ii, 1 : Tu loquere quae decent sa-nam doctrinam: senes ut sobrii sint. De quarto, ad Tit. ii, 2 : Juvenes similiter hortare, ut sobrii sint. De quinto, 1 ad Timoth, III, 11 : Oportet mulieres similiter sobrias esse, et fideles in omnibus. De sexto, ad Tit. ii, 4 et 5 : Adolescentulas hortare sobrias esse..., domus curam habentes.

1TI.

De tertio nota, quod sicut animalia pennata, oculos in circuitu debemus habere. Oportet ergo oculatos nos esse retrorsum, antrorsum, dextrorsum, et sinistrorsum.

Primo igitur oculos habere debemus retrorsum, ut mundum, qui retro abjiciendus est, respiciamus, et contemnamus. Unde Nahum, iii, 1, 7 : Vae civitas sanguinum, universa mendacii... Omnis, qui viderit te, resiliet a te. Per civitatem sanguinum intelligitur mundus iste, qui contemnendus est propter tria. Est enim instabilis. Unde I Joan. II, 17 : Mundus transit, et concupiscentia ejus. Est etiam immundus : unde sicut pix inquinat inhaerentes sibi. Qui enim tetigerit picem, inquinabitur ab ea . Est etiam infidelis : quia quos inquinavit immundis osculis, et amplexibus, tradit aeternae damnationi, dicens cum impio Juda : Quemcumque osculatus fuero, ipse est, tenete eum *.

Secundo, oculos antrorsum habere debemus, ut videlicet judicium Dei videamus et paveamus. Unde Nahum, I, 1 :

Deus aemulator, et ulciscens Dominus : ulciscens Dominus, et habens furorem : ulciscens Dominus in hostes suos, et irascens ipse inimicis suis. Ter ponit ulciscens. Ulciscetur enim Dominus in die judicii foedas et pravas cordium machinationes. Ulciscetur etiam turpes et nocivas oris locutiones. Ulciscetur nihilominus immundas et iniquas manuum et totius corporis operationes.

Tertio, sinistrorsum oculos habere debemus, ut gehennam, in quam stantes ad sinistram mittendi sunt, videamus. Fugiamus quae merito fugienda sunt propter poenarum diversitatem, atrocitatem, et interminabilitatem. Unde Angelus clamat, Zachar. II, 6 : 0, o fugite de terra Aquilonis.

Quarto, dextrorsum oculos habere debemus, ut regnum Dei, in quod ad dexteram statuendi introducentur, intueamur, et concupiscamus : quod dignum est concupisci propter tria : propter Regis illius, qui illi regno praejerit, bonitatem : propter proprii corporis et animae felicitatem : propter inperturbabilem charissimorum societatem.

Nota etiam, quod intus oculos habere debemus per jugem nostri ipsius discussionem et correctionem, ut defectus nostros quotidie discutiamus et corrigamus, et ad virtutum profectus jugiter ascendamus.

Rogate ergo Dominum, ut sic per praedicta sanctis Evangelistis similes esse laboremus, ut throno Dei cum laudibus adstare mereamur. Quod, etc