2. In Festo Inventionis pueri Jesu.
7. In Illatione Sanguinis Domini,
17. De beata Maria V. Lectio I.
71. In Translatione ss. Eleutherii, Pontiani et Anastasii.
74. In Translatione ss. Fortunati, Caii et Anthes.
85. In Translatione s. Matthaei.
86. De ss. Maximo, Juliano, Felicitate et Innocentio.
In 1. Vesperis.
Ad Magnificat.
A. Stella solem paritura
Declaratur hodie
Ab angelo nascitura
Virgo plena gratiae,
Ex qua Christus orietur,
Coelestis rex gloriae,
Per quem mundus redimetur
A lacu miseriae.
Ad Matutinum.
Inuitatoriam.
Auctori vitae
Domino jubilare venite,
Nam genitrix virgo
laudatur et ejus origo.
In 1. Nocturno.
Antiphonae.
1. Angelus ignaro
Joachim cum lumine claro
Adstitit, huic soli
missus ab arce poli.
2. Est pavidus multum
Gabrielis cernere vultum,
Cujus erat species
ut duplicata dies.
3. Non time, pax tibi sit,
Deus inquit, me modo misit,
Grata, quae dico tibi,
sunt tua vota sibi.
Respoasoria.
1. Cum genus humanum
vetus hostis suppeditaret,
Cum pietate manum
Deus intulit, ut relevaret,
Verus homo fieri
populique volens misereri;
V. Ut faceret salvum,
non virginis horruit alvum.
2. De radice David
Joachim fuit ortus et Anna
Prole tribuque Levi,
fuit ex his orta Maria,
V. Virgo sacerdotis
summique puerpera regis.
3. Ante Deum justi
populis pietate venusti
Partibus in trinis
templo simul et peregrinis.
V. Propria tradentes,
solam partem retinentes.
In 2. Nocturno.
Antiphonae.
1. Cordis in occulto
tristaris tempore multo,
Quod prole careas,
amodo non timeas.
2. Anna maris stellam
pariet tibi laeta puellam,
Stella Maria maris
dicta carensque paris.
3. Ut cadit in vellus
imber, quasi rore novellus
Condescendet ei
spiritus ipse Dei.
Resiponsoria.
1. Caste vivebant,
sed ob hoc, quod prole care
bant,
Pontificis verbis
Joachim reprobatur acerbis;
Sed Deus hunc humilem
confortat per Gabrielem,
V. Quod nascetur ei
virgo parensque Dei.
2. Cum fuerit nata,
sit virgo Maria vocata,
Sanctior exemplo
sit oblata juvencula templo,
V. Serviet haec Domino
soli cum corde benigno.
3. Omne, quod immundum,
nunquam bibet atque cibabit,
Qui redimet mundum,
pia virgo Deum generabit,
V. Non concepta viro,
conceptu florida miro,
Non erit ipsa parens
virginitate carens.
In 3. Nocturno.
Autiphonae.
1. Haec incarnatum
de se nunquamque creatum
Virgo concipiet,
virgo Deum pariet.
2. Hoium praedicta
generatio fit benedicta,
Exiet inde mera
virgo salutifera.
3. Christus ab arce patris
intrabit viscera matris,
Ex qua corporeus
exiet ipse Deus.
Responsoria.
1. Ad Dei nutum
de semine virgula Jesse
Regis virtutum
se matrem noverit esse,
V. Nobilis et munda,
pia virgo Deoque jucunda.
2. Laetilia magna
Joachim repletur et Anna,
Vota Deo pura
reddunt pro prole futura,
V. Spe sobolis certi,
justi sine fraude reperti.
3. Radicem Jesse
fuerat florere necesse,
Virgaque signa daret,
quod virgo Deum generaret,
Annaque fit laeta
promissa prole repleta ;
V. Talibus egregia
signis fuit orta Maria.
Ad Laud es.
Antiphonae.
1. Misit Deus Gabrielem
cum splendore luminis,
Nuntiare Christi matris
ortum sanctae virginis.
2. Ad Joachim et ad Annam
facta est promissio,
Quod ab ipsis orietur
virgo plena gaudio.
3. Ipsa Deum generabit
sine viri semine,
Semper virgo plena erit
sancto Dei flamine.
4. Benedicta benedictum
generabit filium,
Dei verbum, regem regum,
salvatorem omnium.
5. Oriente Christi matre
gaudeat ecclesia,
Ex qua mundo lux est orta
Dei providentia.
Ad Benedictus.
A. Stella fulgens orietur
de Jacob familia,
De Juda non auferetur
Virga sceptri regia,
Donec ille, qui mittetur,
Veniet cum gloria,
De virgine qui nascetur
Plena Dei gratia.
In 2. Vesperis.
Ad Magnificat.
A. Stella maris, vitae portus,
Virgo plena gratiae,
Fons hortorum, florens hortus,
Vas misericordiae,
Ex te verus sol est ortus,
Lux coelestis gloriae,
Ab angelo cujus ortus
Declatur hodie.