Cap. IV. De istius fidei expressione catholica.
PARS SECUNDA. De creatura mundi.
Cap. I. De productione mundi totalis.
PARS TERTIA. De corruptela peccati.
Cap. I. De origine mali in communi.
Cap. IV. De primorum parentum punitione.
Cap. VII. De originalis peccati curatione.
PARS QUARTA. De incarnatione Verbi.
PARS SEXTA. De medicina sacramentali.
Cap. I. De Sacramentorum origine.
Cap. III. De Sacramentorum numero et distinctione.
PARS SEPTIMA. De statu finalis iudicii.
De productione supernorum spirituum.
Consequenter vero agendum est de natura spirituali et incorporea, cuiusmodi est angelica, de qua considerari oportet quantum ad conditionem supernorum spirituum, quantum ad ruinam daemonum et quantum ad confirmationem bonorum Angelorum.
Sciendum est igitur, quod Angelis a primordio suae conditionis quatuor sunt attributa, scilicet simplicitas essentiae, personalis discretio, propter rationem insitam memoria, intelligentia et voluntas, et libertas arbitrii ad eligenda bona et respuenda mala .-- Haec autem quatuor attributa principalia alia quatuor comitantur, scilicet vultuositas in operando, officiositas in ministrando, perspicacitas in cognoscendo et immutabilitas post electionem sive in bono, sive in malo.
Ratio autem ad intelligentiam praedictorum haec est: quia primum principium, hoc ipso quod primum, omnia de nihilo produxit: ideo non tantum prope nihil, sed etiam prope se ; non tantum substantiam a se longinquam, scilicet naturam corpoream, producere debuit, verum etiam propinquam: et haec est substantia intellectualis et incorporea, quae hoc ipso, quod Deo simillima est, simplicitatem habet naturae et discretionem personalem, ut Deo assimiletur ex parte substantiae sive communis, sive individuae .
Habet etiam in mente imaginem Trinitatis secundum memoriam, intelligentiam et voluntatem; habet etiam Ubertatem voluntatis, ut assimiletur Deo ex parte potentiae sive naturalis, sive electivae, ut sicpotentia naturalis insignita sit Dei imagine, electiva vero arbitrii libertate. Nequaquam enim perveniret meritorie ad praemium gloriosum, quod facit quemque beatum, nisi haberet liberum voluntatis arbitrium ; hoc autem esse non potest nisi in substantia rationali, quam comitatu memoria, intelligentia et voluntas. Ubi autem est ratio, oportet, quod sit "rationalis naturae substantia individua "; necesse est etiam, quod sit substantia spiritualis et incorporea, ac per hoc simplex, omni carens dimensione quantitativa.
Talis autem substantia hoc ipso, quod simplex est virtuosa in operando ; hoc ipso, quod virtuosa et personaliter distincta, competit ei distinctio officii in ministrando: hoc ipso, quod simplex et virtuosa, competit ei perspicacitas in discernendo; hoc ipso, quod simplex et perspicax, habens intellectum deiformem ; ideo stabilitatem habet post electionem in electo sive in bono, sive in malo. - Et hae conditiones ipsam generalem conditionem supernorum spirituum generaliter comitantur.