QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
In solutione ad primum definit delectationem, de qua agit 3. d. 15. g. Aliter potest dici num. 8. et g. Ulterius de tristitia. Vide sobolium nostrum ad utrumque locum, ubi quaedam de delectatione ejusque causisa notavi, de quo fusius egi in commentario ad quaest, ii. Scoti de anima, Annot. 4. Ad secundum clarius respondetur, actum sequi amoto impedimento, quando inclinatum habet in se principium effectivum completum, ut in exemplo de igne, tale non semper est in homine, saltem respectu omnium scibilium. Vel aliter, actus sequitur desiderium cessante impedimento, quando desiderans est in potentia accidentali ad illum, secus, si est in essentiali, utraque solutio in re eadem est cum solutione Doctoris. De duplici hac potentia vide Scot. 2. distinct. 2. quaest. 10. num. 3. Ad quartum, dum ait voluntatem non posse velle ignorantiam, nisi ratione alicujus adjuncti convenientis, supponit bonum esse objectum voluntatis, quod etiam tenet 3. dist. 33. num. 6. et 4 d. 49. q. 20. g. sed est hic unum, numero 8. et 2. distinct. 23. q. un. g. Ad quaest, num. 4. mansit tamen aliis locis dubius an posset velle malum sub ratione mali, quod tenent Nominales, de quo dixi disput. 2. de Anim. sect. 3. et disput. 3. sect. 12.
Ad primum argumentum principale in contrarium dicendum, quod consequentia teneret, si illud desiderium sciendi, esset ipsius voluntatis actus elicitus, modo non est: sed illud desiderium sciendi est quaedam inclinatio naturalis ipsius intellectus ad sciendum, cujus est etiam naturaliter delectari in scientia, cum habetur, sicut quaelibet potentia habet naturalem inclinationem ad suam perfectionem, et delectatur in ipsa cum habetur. Hoc tamen quod praedicitur de delectatione dubium est, licet illud dicat Avicenna 8. Metaphysic. cap. ult. Scias quod delectatio cujuslibet virtutis plena est acquisitio suae perfectionis. Item, delectatio perficit operationem ut accidens inseparabile: igitur ejusdem subjecti est. Responsio, omnis delectatio est virtutis appetitivae, passio ex placenti percepta. Contra, quomodo tunc cori rupta violenter delectabitur? Respondetur, non delectabitur secundum voluntatem, sed secundum propriam potentiam appetitivam consequentem actum: omni enim potentiae apprehensivae correspondet propria appetitiva elicitiva actus appetendi, non solum appetitus naturalis, nec illius est delectari , lapis enim non delectatur deorsum. Unde delectatio tantum videtur esse ejus, cujus est desiderium elicitum: unde non tantum est dubium illud de delectatione, sed etiam impertinens ad propositum de naturali desiderio. Et cum accipitur, nihil desideratur nisi cognitum, verum est de desiderio voluntatis elicito ab ipsa, non autem de desiderio, quod est solum inclinatio naturalis : tale enim velle naturale unius rationis, est in voluntate et in lapide, nec enim voluntas damnati aliquem actum amoris elicit in Deum, quem naturaliter amat, nec voluntas parvuli circa beatitudinem: tamen aliquod velle elicitum a voluntate praesupposita cognitione potest dici naturale, quia est secundum inclinationem naturae, sicut velle dicitur virtuosum, quia est secundum inclinationem virtutis: sed ille non est propriissimus modus desiderii naturalis voluntatis.
Ad secundum argumentum, illud verum est de desiderio consequente formam et perfectionem primam, non autem de desiderio praecedente formam. Et nota de aequivocatione potentiae, et desiderii superius in lectione. Ad tertium, est dicendum quod propositio intelligitur de omni homine secundum se considerato, sicut anima de se semper est nuda ab omni cognitione, et sic consequens est verum, quia non omnes homines sciunt secundum se considerari. Vel aliter, quod desiderium est respectu habiti, ne generetur fastidium, sicut dicit glossa Petri prima c. 1. In quem desiderant Angeli prospicere: illa glossa loquitur de desiderio, quod est actus elicitus a voluntate, et illud forte non manet cum desiderato, nono de Trin. ult. Appetitus inhiantis fit amor tenentis, an sicut imperfectum fit perfectum idem manens in substantia; an quod desiderium corrumpitur, quia est sicut actualis motio, quae corrumpitur adveniente termino, dubium est? Sed desiderium naturale non corrumpitur, habito ipso volito, quia tunc ipsum esset principium appetendi suam corruptionem, sicut arguitur de privatione primo Physic, t. c. 81. Unde idem omnino videtur desiderium naturale et dilectio naturalis, quod ex hoc patet, quia Philosophus probat primam propositionem per dilectionem naturalem sensuum, quos non appetimus tantum non habitos, sed habitos amamus.
Au quartum, dicendum quod stant simul quod homo naturaliter desiderat scire , et tamen actualiter et voluntarie velit contrarium : In nobis enim voluntas ex libertate potest contra inclinationem naturalem moveri, nunquam tamen per se vult non scire, sed per accidens, quia aliquid aliud vult magis actu elicito, ut pigritiam vel ut remorsum conscientiae, quam scire aliquid ad quod est inclinatio naturalis.