REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Scholium.
Solvit argumenta probantia creationem aeternam esse possibilem, et sic in hac quaestione problematicae est ; latius de his agit in Oxon. quaestione tertia, a numero 9.
Dico igitur ad primum quod prima opinione, quod non concludit, nec ex parte mundi, nec ex parte Dei. Unde unus Doctor dicit quod quod quid non est medium demonstrandi mundum esse, sed existentia, tamen quia existentia abstrahit, dico aliter quod per quod quid est, potest aliquando concludi quod aliquid repugnat alicui, et quod aliud sibi non repugnat, quia si anima haberet quod quid, per hoc posset cognosci quod sibi repugnat albedo, quia nunquam sibi posset inesse, non tamen concludi quod sapientia sibi repugnat, imo quod sibi potest competere. Dico, per quod quid est mundi, vel essentiae creatae, potest concludi quod esse sempiternaliter repugnat essentiae creatae, sed nunc esse non repugnat creaturae. Similiter ex parte voluntatis divinae, quamquam contingenter velit alia a se, possumus cognoscere necessario Deum non velle simpliciter impossibile, nec impossibile ex suppositione ; igitur si mundum fuisse ab aeterno claudit contradictionem, sicut potest, secundum hunc Doctorem, per rationem naturalem possumus hoc cognoscere quod voluntas Dei non est ad hoc. . Et cum dicitur postea, quod utile est quod sola fide teneamus mundum incepisse, ne simpliciores haberent occasionem errandi, dico, quod tunc frustra laborarent Sancti, quia in multis laborant, ut intelligant quae prius crediderunt, et utile est quod ad hoc habeant aliqualem rationem naturalem, quando potest haberi, ut credentes magis firmentur, non solum tenendo hoc propter illam rationem, sed magis adhaerendo, cum vident possibilitatem, et non credentes videant Sophisticas rationes suas hoc improbantes posse prohiberi, et sint minus efficaciter protervi, nec propter hoc evacuatur fides. Sed si esset simpliciter ratio necessaria, tunc non staret fides pro tanto, quia non inclinaret intellectum ad illud verum, quia causa fortior praeveniret magis inclinans, ut ratio simpliciter necessaria, quia non solum contraria causa fortior exterminat contrariam, sed fortior ejusdem rationis, sicut patet de lumine majori et minori.
Ad aliud, dictum est prius, quod neque propter hoc quod agens agit per motum, neque per mutationem, est causa quare non potest habere terminum coaevum ; igitur, quia si Deus possit habere ad extra aliquem effectum aeternum, ita bene posset habere illum per motum, sicut non per motum.
Et cum ponuntur exempla Sanctorum, dictum est prius , quia non inducunt ista ad declarandum solum possibilitatem simul existentiae effectus cum causa, sed necessitatem, quia si ignis nunc primo esset, nunc haberet splendorem necessario ; si prius esset, prius haberet ; nulla talis potest esse necessitas primae causae ad aliquid extra. Et cum dicitur quod Augustinus dicit quod pes est causa vestigii, dico quod hoc non dicit ex propria intentione, sed recitat ibi opiniones Philosophorum, et dicit sic : Dicunt enim, etc. Unde quod pes sit causa vestigii ab aeterno, claudit contradictionem, quia impossibile est quod ?pes faceret vestigium in pulvere, nisi per motum localem, et quod sic causet, et tamen ab aeterno, plane claudit contradictionem, et illud exemplum decipit multos philosophantes.
Ad aliud de modo intelligendi, cum dicit Augustinus quod ille modus est vix intelligibilis, potest dici quod est vix intelligibilis intellectui inferiori ; vel si ponamus quod mundum fuisse ab aeterno claudit contradictionem, potest dici quod ibi est contradictio latens, et tunc potest dici quod ille modus est vix intelligibilis, quia ab illo intellectu, qui non videt contradictionem, est intelligibilis ; ab illo vero, qui videt, non est intelligibilis.
Ad aliud dicitur, Philosophi non viderunt istam contradictionem, verum est, imo plura dixerunt sine demonstratione quam cum demonstratione. Unde secundum intentionem Philosophi, non est sustinendum illud, quia dixerunt hoc. Ratio illa est, quia . 2. de Caelo loquens de illis quaestionibus difficillimis dicit quod oportet minimis rationibus esse contentum in difficillimis ; unde in arduo aliquando ratio adducta non esset sufficienter persuasiva Rhetori.
Ad aliud, cum dicitur, efficiens abstrahit a mutatione, et ratio causationis a ratione mutationis, verum est, quia potest concipi hoc, non concepto illo, non tamen sic abstrahuntur Metaphysicalia, quin sint in Physicis. Ideo licet possit concipi dans esse sine mutatione et novitate, non tamen potest esse in re dans esse, nisi dat esse novum.
Ad primum principale dico, quod
ratio concludit de agente naturali,
non autem de movente voluntarie.
Tale enim potest de novo movere,
licet non aliter se habeat.
Ad aliud dico, quod quilibet punctus in magnitudine circulari est principium et finis, et ideo tale nunquam potest esse finis simpliciter ; non sic est de tempore, quia non redit idem instans. Ideo dico quod tempus est in aliquo instanti, ut in principio, et in alio ut in fine, licet sic non posset esse de magnitudine circulari.
Ad aliud dico, quod id quod habet virtulem activam vel formalem, qua semper sit, est sempiternum, et sic posuit Philosophus quod caelum haberet virtutem formalem, sicut illud quod habet virtutem, qua semper sit, hoc est, potentiam receptivam, quia semper potest recipere esse, non necesse est quod semper sit, sed potest semper esse, et potest non semper esse, et tunc non fit contingens necessarium, quia semper remanet contingens ex parte sui formaliter.
Ad aliud dico, quod ingenitum non incipit esse per generationem, sed alio modo, ideo non oportet quod sit simpliciter sempiternum.
Ad aliud, concedo quod generatio unius est corruptio alterius, proprie loquendo, et e contra ; sed non quaecumque productio unius est corruptio alterius, quia totalis productio non est alicujus praeexistentis, nec totalis destructio aliquid post se relinquit, ideo, proprie loquendo, non est dare primam generationem, quin praesupponat partem generati.