Quomodo intelligitur quod deus non habitaverit per gratiam in hominibus ante christi incarnationem.
Item dubium esse videtur quod dicit Athanasius ad serapionem: impossibile erat secundum praedeterminationem divinae rationis ut ecclesia deum invisibilem formam et incorpoream immediate nudam reciperet; sed consubstantiavit se deus eidem ecclesiae, formam eius in se assumens.
Ex quo videtur quod ante christi incarnationem deus per gratiam in hominibus non habitaret. Quod etiam quidam haeretici dicere praesumpserunt occasione illius quod dicitur Ioan. VII, 11: nondum erat spiritus datus, quia nondum erat iesus glorificatus. Utrumque autem eodem modo est intelligendum. Nam sicut dicitur quod spiritus sanctus non fuerit ante datus, quia non in tanta plenitudine datus fuerat, in quanta apostoli eum post christi resurrectionem acceperunt, ita etiam ecclesia in tanta plenitudine gratiae deum accipere non potuit secundum ordinationem divinam, in quanta accepit per christi incarnationem, quia gratia et veritas per iesum christum facta est, ut habetur Ioan. I, 17.
Unde in sermone nicaeni Concilii Athanasius dicit: equidem ipsos consummari et perfici impossibile est, nisi ego perfectum suscipiam hominem.
Quod eodem modo intelligendum est sicut et quod supra dictum est. Ideo autem dicit secundum praedeterminationem divinam, quia possibile erat deo alio modo quam per christi incarnationem, perfectionem gratiae humano generi conferre, loquendo de potentia absoluta; sed non potuit humanum genus hanc plenitudinem aliter consequi, supposita dei ordinatione.