IN JOB

 Prologus

 Capitulus 1

 Capitulus 2

 Capitulus 3

 Capitulus 4

 Capitulus 5

 Capitulus 6

 Capitulus 7

 Capitulus 8

 Capitulus 9

 Capitulus 10

 Capitulus 11

 Capitulus 12

 Capitulus 13

 Capitulus 14

 Capitulus 15

 Capitulus 16

 Capitulus 17

 Capitulus 18

 Capitulus 19

 Capitulus 20

 Capitulus 21

 Capitulus 22

 Capitulus 23

 Capitulus 24

 Capitulus 25

 Capitulus 26

 Capitulus 27

 Capitulus 28

 Capitulus 29

 Capitulus 30

 Capitulus 31

 Capitulus 32

 Capitulus 33

 Capitulus 34

 Capitulus 35

 Capitulus 36

 Capitulus 37

 Capitulus 38

 Capitulus 39

 Capitulus 40

 Capitulus 41

 Capitulus 42

Capitulus 17

Spiritus meus attenuabitur etc.. Ostenderat superius iob multiplicitatem suae afflictionis et mentis humilitatem et innocentiam et vitae irrevertibilis brevitatem ex qua verbositas amicorum eius convincebatur, et ideo in hoc capitulo intendit manifestare praemissa et finaliter eorum ignorantiam concludere. Primo autem incipit manifestare quod dixerat de processu vitae humanae, et praemittit causam brevitatis vitae, cum dicit spiritus meus attenuabitur: vita enim corporis est per vitales spiritus qui a corde ad omnia membra diffunduntur, qui quandiu in corpore durant corpus vivit; sed quando virtus caloris naturalis incipit debilitari in corde, huiusmodi spiritus minuuntur, quam quidem diminutionem et debilitationem per spiritus attenuationem designat. Et huius causae subiungit effectum dicens dies mei breviabuntur: debilitas enim vitalis spiritus abbreviat dies vitae. Et ne aliquis crederet quod attenuatus spiritus iterum roborandus esset secundum speciem huius vitae mortalis, ad hoc excludendum subdit et solum mihi superest sepulcrum, quasi dicat: finitis huius brevibus vitae diebus, nihil de praesenti vita mihi relinquitur nisi sepulcrum et ea quae sepulcro conveniunt.

Deinde alio modo consolationis eorum vanum ostendit: consolabantur enim eum dicentes huiusmodi adversitates propter peccata ei provenisse, de quibus si paeniteret ad prosperitatem rediret; sed ipse hoc excludens dicit non peccavi, quia scilicet non habebat conscientiam remordentem de aliquo gravi peccato propter quod tantas adversitates incurrisset, unde et infra XXVII 6 dicit neque enim reprehendit me cor meum in omni vita mea et ideo non est contra id quod dicitur I ioh. I 8 si dixerimus quia peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et per hoc exprimit quod supra dixerat de sua innocentia haec passus sum absque iniquitate manus meae. Subdit autem et in amaritudinibus moratur oculus meus; pluraliter autem dicit amaritudinibus, propter multiplices adversitates quas supra enumeravit; dicit autem moratur, quia quamvis inter amaritudines se humiliaverit saccum consuens super cutem suam, adhuc tamen amaritudines perseverant; attribuit autem amaritudines oculo propter fletum, de quo supra dixerat facies mea intumuit a fletu, et iterum ad deum stillat oculus meus, quia sic oculus eius flebat inter amaritudines quod ad solum divinum auxilium intendebat, et ideo hic subditur libera me: intelligebat enim se ab eo solo liberari posse qui eum apud iniquum concluserat.

Non autem sic se liberari ab adversitate petebat sicut qui post adversitatem prosperitatem terrenam assequuntur, sed petit ut ad celsitudinem spiritualem perducatur, unde subdit et pone me iuxta te: quia enim deus est ipsa essentia bonitatis, necesse est ut qui iuxta deum ponitur a malo liberetur.

Ponitur autem homo iuxta deum inquantum ei mente appropinquat per cognitionem et amorem, sed hoc quidem imperfecte contingit in statu viae in quo homo impugnationes patitur, et quia est iuxta deum positus ab eis non superatur; perfecte autem homo mente iuxta deum ponitur in statu ultimae felicitatis in quo impugnationes iam pati non potest, et hoc est quod desiderare se ostendit dicens et cuiusvis manus pugnet contra me, quia scilicet quantumcumque aliqui me velint impugnare, si iuxta te perfecte positus fuero nullius impugnatio me molestabit: hoc est ergo in quo iob inter amaritudines consolationem habebat, sperans se iuxta deum ponendum ubi impugnationes timere non posset.

Hanc autem spiritualem consolationem ipsius iob amici eius verbosi non intelligebant, et ideo subdit cor eorum longe fecisti a disciplina, scilicet tua spirituali, per quam doces spiritualia bona contemptis temporalibus sperare; et quia in solis temporalibus et infimis rebus spem ponunt, ad spiritualem altitudinem pervenire non possunt ut iuxta deum ponantur, et hoc est quod subdit propterea non exaltabuntur.

Et ex hoc quod longe facti sunt a disciplina spirituali, procedit quod sola temporalia eliphaz iob in consolationem promittebat, et hoc est quod subdit praedam pollicetur sociis, idest temporalium adeptionem quae uni advenire non possunt nisi alio amittente, unde temporalium acquisitio depraedationi assimulatur. Non est autem hoc universaliter verum ut post poenitentiam homines temporalem prosperitatem recuperent, quia nec boni semper temporali prosperitate florent, unde subdit et oculi filiorum eius deficient; filios eius dicit illos qui eius promissioni credentes ex bonis quae agunt temporalia sperant, sed dum ea non assequuntur oculi eorum deficiunt, quasi a spe sua decidentes. Sicut autem bene agentibus temporalia eliphaz promittebat, ita etiam omnes adversitates temporales propter peccata eius qui patitur asserebat provenire; et quia iob multas adversitates passus erat, eum in exemplum apud vulgus ponebat, et hoc est quod subdit posuit me quasi in proverbium vulgi et exemplum suum coram eis, quia scilicet ad suam sententiam asserendam de causa adversitatum iob in exemplum ponebat, ac si esset pro peccato punitus.

Pertinet autem ad iustorum zelum ut videntes per falsam doctrinam rectitudinem divinorum iudiciorum perverti indignentur, et ideo iob consequenter magnitudinem sui zeli ostendit dupliciter: primo quidem per quandam mentis turbationem - ira enim per vitium oculum caecat, sed ira per zelum oculum turbat, ut Gregorius dicit -, et ideo subdit caligavit ad indignationem oculus meus, scilicet rationis, cuius acies est per iram zeli turbata; secundo per hoc quod ira per zelum etiam in corpore ex dolore quandam commotionem facit - unde dicitur I Mach. II 24 quod mathathias videns Iudaeum idolis sacrificantem doluit et contremuerunt renes eius -, et ideo hic subditur et membra mea quasi in nihilum sunt redacta, inquantum scilicet per dolorem corpus hominis tabescere videtur. Posset autem aliquis credere quod ista oculi caligatio contra iustitiam esset et indignatio contra innocentiam, et ideo ad hoc excludendum subdit stupebunt iusti super hoc, quasi diceret: etiam ad iustos pertinet ut videntes malorum doctrinam obstupescant, et hunc stuporem supra caligationem dixit. Sequitur autem et innocens contra hypocritam suscitabitur, quasi dicat: non est contra innocentiam si aliquis contra hypocritam perversorem verae doctrinae per zelum iustitiae indignatus concitetur. Et quia, ut dictum est, ira per zelum animum turbat sed non caecat, sic vir iustus stupet vel caligat ex zelo quod tamen a iustitia non recedit, et hoc est quod subdit et tenebit iustus viam suam, quia scilicet non deseret eam propter iram zeli: talis enim ira non praecedit rationem sed sequitur, et ideo non potest hominem a iustitia separare; utilis enim est ira per zelum quia facit hominem cum maiore animi fortitudine insurgere contra mala, et hoc est quod subdit et mundis manibus addet fortitudinem, concitatus scilicet per zelum, unde et philosophus dicit in III ethicorum quod ira fortitudinem iuvat.

Igitur vos omnes convertimini etc.. Postquam iob proposuerat ea ex quibus sententia eliphaz confutatur, hic colligit praemissa et ordinat ea ad propositum ostendendum. Et primo excitat attentionem dicens igitur, ex quo scilicet praedicta sunt vera, vos omnes, qui scilicet contra me convenistis et patres vestri, convertimini a vestris erroribus, et venite ad veritatem considerandam, qua perspecta patebit quantum a vera sapientia longe sitis, et hoc est quod subdit et non inveniam in vobis ullum sapientem, et hoc dicit ad reprimendam iactantiam eliphaz, qui supra XV 9 dixerat quid nosti quod ignoremus etc., et iterum sapientes confitentur etc..

In hoc autem praecipue eorum insipientiam ostendere intendit quod ei consolationem temporalis prosperitatis promittebant, contra quod primo proponit tempus vitae suae iam in magna parte esse elapsum, et hoc est quod dicit dies mei transierunt.

Deinde proponit mala quae patitur cum subdit cogitationes meae dissipatae sunt, idest impeditae a quieta contemplatione sapientiae propter acerbitatem corporalis doloris, et hoc est quod subdit torquentes cor meum, quia videlicet eius cogitationes a suavi consideratione veritatis erant deductae in amaritudinem qua cor torquebatur. Hoc autem tormentum cordis nec nox interrumpebat quae est tempus deputatum humanae quieti, unde subdit noctem verterunt in diem, quia videlicet propter praedictas cogitationes noctem ducebat insomnem sicut diem. Est autem gravius pati somni defectum in nocte quam in die, quia in die relevatur animus hominis ex hominum societate et lucis aspectu: et ideo dum nox ei esset insomnis desiderabat eam cito finiri, et hoc est quod subdit et rursum post tenebras spero lucem, idest spero quod lux diei post tenebras noctis rursus adveniat.

Sed quia eliphaz eum inducebat ut omnia adversa patienter toleraret sub expectatione futuri, ideo consequenter ostendit quid sibi in futurum de temporalibus rebus residuum videatur, unde dicit si sustinuero, idest patienter portavero huiusmodi dolores, nihil mihi restat nisi habitatio sepulcri, et hoc est quod dicit infernus domus mea est; vocat autem infernum sepulcrum secundum opinionem eorum contra quos disputabat, qui non credebant animam hominis remanere post mortem sed solum corpus in sepulcro, quod vocabant infernum quia infra terram situatur. Homo autem in sepulcro iacens tenebras patitur tum propter defectum sensus tum etiam propter defectum exterioris lucis, et ideo subdit in tenebris stravi lectulum meum. Sicut autem homo nascens a parentibus originem sumit ex qua cum eis affinitatem contrahit, ita post mortem in sepulcro iacens in putredinem et vermes resolvitur quae ex eius corpore generantur, et ideo subdit putredini dixi: pater meus es; mater mea et soror mea, vermibus, quasi dicat: cum nulla alia re temporali remanebit mihi affinitas in sepulcro nisi cum putredine et vermibus.

Ex his ergo quasi ad inconveniens deducens concludit dicens ubi est ergo nunc praestolatio mea? quasi diceret: si propter expectationem temporalis prosperitatis consolarer, vana esset expectatio mea.

Et iterum ad maius inconveniens deducit subdens et patientiam meam quis considerat? quasi dicat: si sustinuero per patientiam, nihilominus non restat nisi sepulcrum et eius tenebrae, putredines et vermes; si ergo propter temporalia bona promerenda a deo patientiam haberem, sequeretur quod deus patientiam non consideraret, quod est abnegare providentiam.

Et ne forte aliquis diceret quod etiam in sepulcro temporalis prosperitas sibi daretur a deo, ideo hoc quasi irridens subdit in profundissimum infernum descendent omnia mea, idest quicquid meum est ad sepulcrum deducetur quod mihi solum superest; putasne saltem ibi erit requies mihi? idest numquid ibi etiam debeo expectare prosperitatem terrenam? manifestum est hoc ridiculum esse.