Hic prosequitur miseriam servitutis per partes: et primo quantum ad primam captivitatem sub joakim nepote josiae, de quo 4 regum penult.. Secundo de ultima quae fuit sub Sedecia, de qua 4 Reg. Ult. Et jer. Ult. Ibi, expandit sion manus suas. Circa primum duo facit. Quia primo plangit hominum captivationem; secundo consolationis subtractionem, ibi, idcirco ergo plorans, et oculus meus deducens aquas. Circa primum tria facit. Primo ponit captivitatem eorum qui erant eminentes dignitate, magnificos, principes, quorum est magna facere: quia, aliis remanentibus, ipsi captivati sunt.
Isa. 3: auferet dominus a Juda et jerusalem validum et fortem. Secundo eos qui erant eminentes in virtute: vocavit adversum me tempus, aptum destructioni, ut contereret electos, virtute praeeminentes. Psal. 74: cum accepero tempus, ego justitias judicabo. Exod. 32: ego autem in die ultionis visitabo, et hoc peccatum eorum.
Eccle. 3: omnia tempus habent. Tertio eorum afflictionem, qui praeeminebant puritate, vel etiam pietate, torcular, idest afflictionem, virgini ad litteram; vel ipsi plebi, quae usque tunc quasi virgo fuerat; quae fuit etiam captivata. Jerem. 25: celeuma quasi calcantium concinetur adversus omnes habitatores terrae.
Hic debet praescribi littera secundum Glossam; sed melius est quod in sequenti praescribatur, quia per tres vadit.