First reprinting 1969, Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of America
liana, o non piuttosto l'avveni- mento della apostasia ?
206 NANCEIE.NSIS ET TOULLENSIS
326 E X A C T I S C O N S I S T O R I A L I B U S
382 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 585
384 EX S. C. R. U. INQUISITIONIS
EX S. POENITENTIARIA APOSTOLICA M5
510 EX S. G. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 511
514 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN. 515
516 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
BURDIGALEN. SEU PETROGORIGEN. 517
518 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN. 519
520 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
568 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
E X S . D A T A R I A A P O S T O L I C A 569
Vicariorum parochialium ali- quid immutetur.
EX ACTIS CONSISTORIALIBUS - 743
20 H Í S P A L E S .
lib. III tit. 3 n. 30, plures alios citans concludit - « Una ecclesia non nisi unius sacerdotis esse debet Sicut et unum corpus nequit habere duo capita, alioquin foret mon- struosum ».
Quod si haec plurium rectorum in eadem ecclesia positio communiter iuri contraria est retinenda, multo magis id in Hispanus valere debet, ubi lex Tridentina solemnem habuit confirmationem in Concordato, ita ut admittendo plures pa- rochos proprios in una eademque ecclesia, praeter Triden- tinam, violaretur etiam lex concordataria. Quod inconveniens non effugit auctoritatem civilem, quae propterea, innixa sanctioni Tridentini et Concordati, declarari minime dubita- vit, in ecclesia S. Michaelis unum esse verum et proprium pa- rochum, ceteros sacerdotes simpliciter esse coadiutores.
Et mirabile est, quod ipsa auctoritas ecclesiastica hanc distinctionem agnovisse videtur, nam quando actum fuit de ceteris sacerdotibus ponendis in ecclesia sancti Michaelis, eos solummodo oeconomos nominavit, et, omisso concursu, illis, proprio marte, animarum curam commisit ; ast quando be- neficium vere et proprie parochiale conferre debuit, concur- sum indixit, Gubernio tres proposuit, ac Salvatori Castilla nominato, solemniter institutionem dedit, eumque parochum proprium vocavit. Ex quo clare deduci posse videtur etiam Archiepiscopum admisisse differentiam inter parochum et eoconomos seu viceparochos, quae differentia nonnisi in eo consistere potest, quod sacerdos Castilla iure proprio, ceteri iure coadiutorum exercent curam animarum. Quem rerum statum civilis auctoritas iure optimo recognovit, oeconomis minimam coadiutorum pensionem, parocho vero consuetam congruam assignando.
Quibus positis patet Rev. Castilla impediendo oeconomis S. Michaelis exercitium functionum parochialium, non alienam usurpasse iurisdictionem, sed suo iure usum fuisse. Atque proinde crimen ab eo commissum, eius obstinationem et per- vicaciam, in leves auras evanescere, nullamque veram causam dedisse ut suspensione mulctaretur ; atque suspensionem