DE CAUSIS ET PROPRIETATIBUS ELEMENTORUM

 LIBER PRIMUS

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XI.

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV.

 LIBER SECUNDUS.

 TRACTATUS I

 CAPUT I. De clementis caelum componentibus.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

CAPUT XI.

digressui declarans proprietates ignis, quas habet in loco suo, et extra locum suum egrediens.

Consequenter autem nos loquemur de igne et de proprietatibus ejus, de quo nos tria determinare oportet, quorum primum est, qualis sit ignis in sua sphaera. Secundum autem est, per quam salvatur natura ignis extra suum locum, cum non conveniat alicui alii elemento. Et tertium erit de motibus ejus, et de diluvio ignis quod tangit Plato in Timaeo.

Dicimus igitur ignem in suo loco esse subtilissimum corporum elementorum specie, et ob hoc etiam levissimum et in hoc loco qui simpliciter est sursum, locum autem illum sibi attribuunt Philoso phi, eo quod naturalis est ei : quia motus et lumen sunt dissolventia corpora et subtiliantia : propter quod materia elementaris in majori subtilitate et raritate esse non potest quam sub forma ignis : est autem et calidissimus, eo quod, motus et lumen generativa sunt caloris : et propter hoc calor factus est ignis naturalis : et est calor in eo in ultimo : et ideo exstinctivus est totius humidi : propter quod calor convenit igni essentialius quam siccitas, quoniam siccitas causatur a calore qui est in igne. Propter siccitatem autem ejus quidam dixerunt ipsum non esse continuum, sed ex atomis trigonis et rotundis : quoniam non dixerunt esse continuum nisi quod est humidum, cum humidum faciat partes fluere adinvicem : et ita fit causa continuationis : ignis autem cum non habeat humidum, non est continuus. Et hujus signum dicunt esse, quod est perspicuum corpus, asserentes corpus continuum non esse perspicuum, sed potius omne tale terminare visum : addiderunt quod ignis in atomis descendit in aerem, et operatur in eo lumen : et hoc est quod aerem illuminat. Et Auctores istorum dictorum fuerunt primi Democritus et Leucippus, de quorum sententia in primo Peri geneseos ''latius dissertum est. Sed quantum ad praesentem spectat interemptionem, sciendum est humidum causam esse continuationis in mixtis, et non in simplicibus : est enim continuum secundum esse mobile antequam sit humidum : propter quod etiam corpus coeli continuum est, et non humidum : et ideo humor non est causa continuationis in omnibus. Et ideo peccant secundum consequens qui humidum universaliter causam continuationis esse dicunt : eo quod viderent ipsum esse causam continuationis in mixtis. Nec propter hoc est perspicuum, quod ipsum non sit continuum : quia in humida perspicua esse videmus, sicut apparet in aere et in aqua et in crystallo et in multis aliis : et ideo dictum hoc est erroneum.

Ignis autem in sphaera propria non lucet : ad hoc probandum in aliis locis adduximus rationes : sed quod hic sufficit ad. probandum, illud est quod dicunt Alexander et Avicenna, quodsi luceret, regeret et occultaret omne corpus quod, est post ipsum, sicut facit omne quod lucet : cum autem, nullum corporum tegat corum quae sunt super ipsum, constat ipsum in suo loco non lucere. Sunt quidam qui lucere ipsum judicant in sphaera sua, afferentes probationem ad hoc ex albedine galaxiae quae lactea via nomen habet, per

quam ad aulam Jovis convenit, ut dicit Ovidius : sed. illi deridendi sunt, quia galaxia ab omnibus Auctoribus et Astronomis dicitur esse pars coeli stellati quam numquam attingit ignis : et distat ab ipso multo plus quam, ignis distet a terra. Et ideo mirum est de fatuitate hominum, qui dicunt id esse lumen ignis : et quod tamen lumen ignis non resplendeat in terra. Quod autem dicunt poetae esse iter deorum ad aulam Jovis, ideo dictum est, quia domus Jovis est Sagittarius, in quo via lactea praecipue diffunditur : et ideo tales ignari sunt naturarum qui hoc dicunt. De hoc autem in Metaphysicis fuit tractandum. Hoc igitur est unum eorum quae de igne hic sunt dicenda.

Secundum autem est, quod ignem invenimus convalescere in radicibus terrae, in ventribus montium et in terra contineri in materia cremabili, quod non convenit alicui alii elemento : aqua enim in nulla materia nisi sit clausa in vase extra locum suum continetur : sed. neque aer, neque terra : sed deserentes id. quod conjunctum est eis, ruunt in praeceps et festinant ad ioca sua. Ignem, autem invenimus moveri deorsum sequendo quasdam materias, et exardescere in eis, et non separari ab eis propter loci contrarietatem donec consumpta sit materia cremabitis in eis : propter quod quidam. Philosophorum dixerunt ignom elementum non esse, sed. ex. motu non in loco uno, sed in omni loco generari. Hoc autem falsum est : et errorem eorum in alimentis determinavimus. Causa autem quare ignis sequitur quasdam materias extra locum suum, ideo est, quia illa sunt homogenia igni, et sunt habentia proprietatem loci ignis : et ideo moventur ad ipsum : in ipsis est enim ignis propter calidum congregativus homogeniorum sibi: et ideo tamdiu attrahit homogenium, quamdiu sunt illa sibi connaturalia ut locus : et Ideo dividit ea et penetrat ipsa extrahendo subtile sibi homogenium. Est autem causa istius ejusdem etiam vehementia actionis suae quae adhaeret rebus cremabilibus inseparabiliter : alia autem elementa qualitates non habent per quas attrahant sibi corpora et faciant ea sibi homogenia : quapropter remanent sibi contraria : et ideo semper fugiunt ab eis, et redeunt ad. loca sua naturalia.

Quod autem mirabile valde est, quod. est lapis quidam albus cujus nomen est Anast, qui trahit ignem ex. maxima longitudine, et sequitur eum ignis, et inflammatur in ipso : et faciunt cum illo deceptores sacerdotes lampades ad aras, quas per seipsas dicunt accendi, ut sic deludant populum simplicem. Sequitur autem ignis Anast album ubicumque fuerit oppositus ei, sive superius, sive inferius, sive a dextris, sive a sinistris : et ideo pro certo est, quod lapis ille spirat quasi spiritu sulphuris, quo spiritu sic ignis ad locum attrahitur, nec tantum attrahitur, sed etiam movetur ignis ad ipsum sicut ad rem in qua est : locus enim naturalis secundum aliquid est sicut magnes est locus generationis ferri. Et est differentia inter materias tales et locum : quoniam in loco res generatur et continetur : et ideo moventur naturalia ad loca sua sicut ad sua principia generantia et continentia ea materia : materiae autem istae sunt generantes, sed. non continentes per modum certum scribentium, sed retinentes per modum fruentium et ministrantium quasi alimentum. Hae igitur et aliae hujusmodi sunt proprie-

Quod autem dicitur tres esse species ignis, carbonem videlicet, et flammam, et lucem, non est dictum nisi de igne extra locum suum existente : quia in loco suo nihil horum est nisi dicatur lux esse, non ab actu lucendi, sed a natura ejus quod est luminosum esse : hoc enim est perspicuum condensatum : et hoc non differt materia a non condensato, sed in accidente : diximus autem de hoc alibi.