PROOEMIUM BEATI LUCAE IN EVANGELIUM SUUM.
Ecce opportunitas ex opere. Et sequitur, ponens opportunitatem ex tempore dicens :
Sequitur de loci opportunitate, cum dicit :
Sequitur congratulationis modus, cum dicit :
Sequitur de sanctitatis istius Praecursoris progressu.
Sequitur de effectu cum dicit:
Et ideo sequitur signum duplex, naturae, et gratiae.
Sequitur de missi obedientia :
His igitur de causis baptizari voluit Dominus. Sequitur :
Sequitur de auctoritate, cum dicit : Evangelizare, etc.
Dicit igitur tangendo tria : discubitum, ordinem discumbentium, et numerum satiatorum.
Dicit igitur de primo : Sint lumbi vestri praecincti.
Et hoc est quod sequitur tertium :
Dicit igitur : Et ait illi dominus ejus, benigne suscipiens eum :
Dicit igitur : Ducebantur autem, cum amara necessitate tracti. Thren. v,
Dicit igitur de primo : Jesus autem, omnia haec mala et vituperia perpessus, dicebat,
Sequitur :
" Et cogitabat. "
Ecce quam discrete se habuit in turbatione, vere felicissima. Sapiens enim dicit, quod felicis est decenter ferre fortunas.
Tangit autem hic tria : rationis scilicet actum, qui est cogitatio : et quid cogitabat : et qualiter. Rationis actus (ut dicit Augustinus) est cogitatio, quasi coagitatio dicta, propter collationem quam in ratio- ne fecit. Et propter hoc patet quod diximus, quod ex turbatione in nullo confusionem passa fuit : quia confusi et attoniti conferre de auditis non possunt. Haec collatio dicitur, Luc. II, 19 : Maria autem conservabat omnia verba haec, conferens in corde suo. Sciebat quod postea dicturus erat Joannes, in I canon. IV, 1 : Probate spiritus si ex Deo sint : non enim probari possunt nisi per collationem. Non enim periit propter turbationis imminentes tenebras, nec operuit faciem rationis in corde ejus caligo .
Et dicit : " Cogitabat, " quia in ipso momento erat in cogitando. Praeteritum enim imperfectum actum continuat in praesens.
Qualia autem cogitabat ?
" Qualis esset ista salutatio. "
Utrum videlicet sibi congrua, quae sibi videbatur humilis et indigna ? Utrum in futurum exspectanda, aut statim speranda? Parvam autem se sentiendo, se filiam David esse probabat, qui dixit : Vilior fiam,... et ero humilis in oculis meis . Et ideo dixit illud Genes. xxxii, 10 : Minor sum cunctis miserationibus tuis. Et illud quod postea dicturus erat regulus, Matth. viii, 8 : Domine, non sum dignus ut inires sub lectum meum. Et qualiter ero digna, ut te immitas visceribus meis?
Cogitabat etiam utrum in futurum exhibenda, vel statim speranda? Multae enim consolationes promissae fuerunt, quae omnes in futurum exspectabantur : ita quod taedio victus populus clamabat illud. Isaiae, xxviii, 13 : Manda, remanda, manda, remanda, exspecta, reexspecta, exspecta, reexspecta, modicum ibi, modicum ibi. Et alius, Psal. xii, 1, dicit: Usquequo, Domine, oblivisceris me infinem. Quasi dicat: Oblitus es mei. Et si aliquando consolationem per nuntium mittis, vacua videtur esse consolatio : quia visio in tempus longam : ita quod ipsi nuntii ex verecundia se excusant : Moyses quidem, quia impeditioris linguae sit : Isaias, quia polluta labia habeat : Jeremias, quia nescit loqui quia puer sit . Et hoc ideo quia dicitur omnibus : Ubi est verbum Domini ? Veniat.
Et ideo etiam ista " cogitabat qualis esset ista salutatio: " ne videretur consolari sanctos, et postea consolationem in longum differre futurum. Sapiens enim fuit, et in Scripturis per Spiritum sanctum erudita.
" Et ait Angelus ei. "
Non dicit, respondet: quia nihil loquebatur : sed potius tacuit et contulit, ut sapienter proferret sermonem.
Angelus autem missus a Domino, videns turbatam et quasi dubiam, confirmans dixit :
" Ne timeas. "
Et ista est pars ubi agit de consolatione turbatae. Et dicit duo : confortationem, et confortationis causam.
Confortationem, cum dicit : " Ne timeas. "
Et circa hoc dicit duo : abstersionem timoris, et cognitionem per nomen in signum specialis dilectionis.
Confortationem quidem per abstersionem timoris, cum dicit : " Ne timeas. " Et videtur mirabile, cum Propheta in Spiritu sancto loquens, dicat : Timete Dominum, omnes Sancti ejus : quod Angelus praesumit dicere : " Ne timeas. " Sed ad hoc ante nos, etiam Sancti re- sponderunt. Est timor servilis, qui est initium sapientiae et donum Spiritus sancti : sicut seta inducit filum, cum aliud sit de filo : et hic est initium extra. Et est timor initialis, qui est quando facies judicis sic timetur, ut tamen praesentia ipsius ametur : qui sic timet paenam, quod etiam amat gloriam : et hic est cum Spiritu sancto. Et de utroque istorum dicitur, I Joan. IV, 8 : Timor non est in charitate, sed perfecta charitas foras mittit timorem. Est etiam timor filialis, qui timet offensam, cum filius patrem nolit offendere : et hic est timor Domini sanctus, permanens in saeculum saeculi . Et est timor sponsalis, quo sponsa si non semper se decoram et speciosam exhibeat, timet differri amplexus sponsi : et hic est timor delicatus, semper parans ea quae delicata sunt sponso, ut continuo sit in deliciis thori. Et hoc allegat sponsa cum sponsus amplexus differt, Cantic. I, 15 : Lectulus noster floridus. Et ille illectus amore sponsae, et captus decore ejus, dicit, Cantic. IV, 7 : Tota pulchra es, amica mea, etc. De nullo autem talium timorum hic est mentio : sed (sicut diximus in praecedentibus) timor est hic non respectu mali, sed respectu magni : qui timor est admirationis, et reverentiae : et hic facit stare cor in aliqua obnubilatione propter apparentem subito majestatem : et hic est quem avertere nititur hic Angelus a pudore et humilitate virginali. Joan. XIV, 27 : Non turbetur cor vestrum, neque formidet.
Sed mirum est : quia supra nulla est mentio de timore, sed de turbatione solummodo : et Angelus inducit timorem, dicens : " Ne timeas. " Sed dicendum est ad hoc, quod et turbatio est quidam timor reverentialis propter fugam cordis in suam parvitatem, ex consideratione, visae magnitudinis : sicut dicitur in Psalmo cxxxviii, 6 : Mirabilis facta est scientia tua ex me: confortata est, etc. Et ex illo timore quasi dubiam non tam confortat, quam certificat Angelus, dicens : " Ne timeas. " Isa. VII, 4 : Noli timere, et cor tuum ne formidet.
" Maria. "
Hic nominat eam ex nomine, ut sciat gratiam invenisse. Joan. x, 3 : Proprias oves vocat nominatim. Ibid., v, 14 : Cognosco meas, et cognoscunt me meae. II ad Timoth. II, 19 : Cognovit Dominus qui ejus sunt.
Argumentum autem quare non timendum sit subjungit, dicens :
" Invenisti enim gratiam apud Deum. "
Ecce tria dicit : quod invenit, quid invenit, et inventum ubi reposuit.
" Invenisti gratiam, " inquit, perditam ab Heva, a te quaesitam. Ab Heva quidem perditam : quia totius mundi gratiam originalem ipsa perdidit. I ad Timoth, II, 14 : Adam non est seductus : mulier autem seducta in praevaricatione fuit. Genes. III, 12 : Mulier, quam dedisti mihi sociam, dedit mihi de ligno, et comedi. Ecce inventa est amarior morte mulier . A te autem quaesitam diligenter invenisti. Luc. xv, 8 : Si perdiderit mulier sapiens drachmam unam, nonne accendit lucernam, et everrit domum, et quaerit diligenter donec inveniat ? Mulier haec beata Virgo est, quae in Heva perdidit drachmam decimam, ad imaginem summi regis insignitum : et accendit lucernam flamma deitatis, operiens in testa assumptae humanitatis, infundens liquorem pinguissimum devotionis, et everrens domum creaturarum Dei: donec inventam demonstraret drachmam : et in ipsa invenisse se gaudens eum, quem diligit anima sua . Sic igitur invenisti, non emisti, non meruisti.
Et quia non emisti, gratis pro nobis accepisti. Legem tene Filii: Gratis accepistis, gratis date . Et quia non meruisti, meritum non require : sed omnibus justis gratiam, peccatoribus veniam tribue, dicens, Genes. XXIV, 18 et 19 : Bibe, domine mi :... quin et camelis tuis hauriam aquam, etc, : homines, hoc est, rationabiliter viventes, salvans : et jumenta, qui jumentaliter vivunt. Animalis enim homo non percipit ea quae sunt spiritus Dei .
" Apud Deum. "
Ecce ubi reposuit in tuto : quia qui hominibus placent confusi sunt, quoniam Deus sprevit eos . Qui enim gratiam non reponit apud Deum, fatuus est : sicut dicitur, Eccli. XX, 13 : Gratiae fatuorum effundentur. Talis enim gratia fallax et vana est, pulchritudo virtutis popularis. Sed mulier timens Dominum, ipsa laudabitur . II ad Timoth. I, 12 : Scio cui credidi, et certus sum, ''etc.
Haec igitur dicta sunt de Salutatione.
" Ecce. "
Hic incipit agere de Annuntiatione.
Et facit duo : annuntiationem ponit, et praeconium annuntiati.
De annuntiatione autem dicit tria : annuntiat enim conceptum, partum, et nomen.
De conceptu dicit: " Ecce. " Per adverbium demonstrandi notans invisibilem per naturam futurum esse visibilem : ut " dum visibiliter Deum cognoscimus, per hunc in invisibilium amorem rapiamur . " Conceptum autem virginalem notat per verbum concipiendi, " concipies. " Per hoc quod dicit " in utero, " notat modum conceptionis. Demonstrans igitur et in evidenti ponens invisibilem, dicit Isaias, xl, 9 et 10 : Ecce Deus vester :... ecce merces ejus cum eo, et opus illius coram illo. Quomodo enim invisibilia esse persuaderet, vel nobis amorem in illa provocaret, nisi per visibilia, quae argumentum de invisibilibus facerent? Baruch, iii, 38 : Post haec in terris visus est, et cum hominibus conversatus est. Luc. II, 30 : Viderunt oculi mei salutare tuum. Job, xxxi, 5 et seq. : Auditu auris audivi te, nunc autem oculus meus videt te, etc. Nam, sicut dicit Horatius :
Segnius irritant animum demissa per aures, Quam quae sunt oculis subjecta fidelibus.
De conceptu autem dicit : " Concipies. "
Est autem hic difficultas. Conceptus enim est captio duorum seminum permixtorum ad generationem : quorum unum est agens, et alterum patiens. Hoc autem non est fas dicere de Virgine, de qua cantatur : " Quae sine virili commixtione genuit Filium, qui suo mundum cruore redemit. " Si autem ad hoc dicatur, quod concepit corpulentam substantiam Virginis, et Spiritum sanctum qui illam substantiam formavit: incongruum est et illicitum : quia Spiritus sanctus eo quod est immensus non concipitur, nec includitur alicubi. Unde dicendum, quod cum sua corpulenta substantia concepit virtutem Spiritus sancti, quae illam corpulentam substantiam primo decidit a sanguine Virginis, et postea convertit eam, et formavit, et figuravit, et in membra distinxit, et animavit.
Ex hoc autem arguunt Eutyches et Nestorius, quod Spiritus sanctus pater sit Filii secundum humanam generationem. Quod non sequitur : quia pater est, qui aliquid suae substantiae habet in filio, quae in filium convertitur. Si autem Spiritus sanctus aliquid sui haberet in Filio, sequeretur quod sua substantia esset divisibilis, et ita ipse non esset simplex : quod absurdum est. Praeterea, Si esset convertibilis substantia ejus, jam non esset Deus nec aeternus, sed temporalis et corporeus : quod esset adhuc major absurditas: et ideo hoc non est dicendum.
Et ideo dicit Ambrosius, quod cum dicitur : Christus est conceptus de Spiritu sancto : illa praepositio, de, notat potestatem et non materiam. Christus enim conceptus est de potestate Spiritus sancti, et non de substantia ipsius genitus : sicut cultellus est de ferro, id est, de substantia ferri fabricatus : et Filius naturalis de Patris substantia : et ideo cum Filius non sit de substantia Spiritus sancti, non est Spiritus sanctus Pater Filii. Si enim Filius esset de substantia Spiritus sancti, oporteret quod esset de Spiritu sancto substantialiter : et cum etiam Spiritus sit procedens de Filio, oporteret quod uterque secundum substantiam esset de altero : quod est absurdum. Jam enim sequeretur duos patres esse in Trinitate, quod uterque esset pater secundum substantiam : quod est inconveniens et reprobatum in Nicaena synodo. Quod licet postea praedicaverit Leporinus monachus, tamen hoc in Concilio Episcoporum Galliae revocavit.
Si autem quaeratur, Unde Virgo concepit, utrum verbo Angeli, vel de quo ? Dicendum quod non verbo Angeli : quia verbum Angeli in aere sonuit, et non permansit : et ideo sanguinem ejus nec distinxit separando, nec convertit, nec formavit : id autem de quo concipitur, et separat sanguinem, et format, et figurat. Et ideo condemnatum est quod cantatur, Concipies per aurem : sed cantetur, " Concipies et paries Deum simul et hominem. " Sed " concepit de Spiritu sancto," sicut dicit symbolum Apostolorum.
Quaeritur, Utrum in conceptione Beata Virgo aliquid efficientis causae contulerit ? Scitur enim et supponitur ab omnibus, quod ipsa contulit corpulentam substantiam, ex qua factum est corpus Jesu Christi. Et dicunt quidam, quod in materia generationis quae fit ex commixtione sexuum, duplex est forma : una quarum dicitur formativa, et haec est de substantia patris : alia autem est informativa, quae est de substantia matris. Et dicunt quod formativa agit et operatur per se, distinguendo sanguinem, et convertendo, et formando, et figurando : informativa autem subagit et suboperatur per modum ministrantis : et ideo non agit nisi excitata, et tunc subministrat. Et haec est sententia Galeni. Non tamen est haec sententia Aristotelis, et Philosophorum, qui secuti sunt eum in scientia naturali : sed potius quod sola virtus informativa est in gutta patris, nec aliqua vis formativa vel informativa est in gutta matris, nisi sit forma confusa et indeterminata et indistincta : et ideo nihil agit penitus nec subministrat, sed agitur in eam per guttam viri : gutta enim viri intrat in guttam foeminae, sicut spiritus in corpus : quia etiam gutta patris convertitur in spiritum, et intra viscositatem guttae maternae continetur : operans distinguendo, convertendo, formando, figurando, et caeteras operationes in ea faciendo. Ita in conceptu virginali totam operationem et actionem damus virtuti Spiritus sancti : et corpulentam substantiam, de qua operatus est Spiritus sanctus, Beatae Virgini: et ideo ipsa est vere mater Dei, quia Deus ipse est de sua substantia factus homo. Nec tamen Spritus sanctus est pater Christi, quia nihil de substantia Spiritus sancti est conversum in Filium. Haec est fides Catholica circa conceptum Christi, quam " nisi quisque fideliter firmiterque crediderit, salvus esse non poterit . "
Hinc est etiam quod nescit tarda molimina Spiritus sancti virtus et gratia : ideo Spiritus sanctus non est operatus paulative ut natura : sed simul in uno momento corpulentam substantiam a corpore Beatae Virginis divisit, et formavit, figuravit, animavit, et divinitati univit. Et ideo Virgo Beata simul in uno momento concepit virum perfectum in figura lineamentorum, et anima et gratia, et virtute, et sapientia : quia Christus numquam profecit in aliquo istorum, nisi sicut dicitur profecisse in facie hominum , quando plus uno die ostendit sapientiae et gratiae coram hominibus quam alio, licet proficeret in utero et extra uterum in corporis et membrorum quantitate : et quidquid umquam meruit, nobis ab instanti meruit conceptionis. Et hoc est quod dicitur, Jerem. XXXI, 22 : Creavit Dominus novum super terram : Foemina circumdabit virum, numero et figura lineamentorum, et anima, et deitate, et gratia, virtute, et sapientia perfectum : quod prae omnibus novis novius, et omnibus mirabilibus mirabilius. Deficiebat enim sola quantitas perfecta, propter uteri necessitatem. Et sicut primus Adam de manibus Dei exstitit perfectus, ita secundus de manibus Dei constitutus est perfectus : ut demus magnificentiam Deo nostro, quia Dei perfecta sunt opera : et sciamus congruum esse nomen concepti, Isa. viii, 3 et 4 : Et dixit Dominus ad me : Voca nomen ejus: Accelera spolia detrahere, festina praedari : quia antequam sciat puer vocare patrem suum et matrem suam, auferetur fortitudo Damasci. Adhuc enim intra viscera conceptus, detraxit et abstulit spolia naturae nostrae : non solum ad deitatis reconciliationem, sed etiam ad unionem cum natura divina. Magnus praedator Christus, qui totum quod possederat diabolus, simul uno momento traxit ad seipsum.
Hoc autem notatur per hoc quid dicit: " Concipies. "
" In utero. "
Praepositio, in, continentiam notans, vult quod intra uterum effectiva causa fuerit conceptus, et non ab extrinseco sicut in foeminis quae lege naturae concipiunt : in his ab extra immittitur unde concipiant, quod in isto conceptu impium est dicere, sed est Spiritus sancti virtute. Florens enim virtutum et honorum aromatibus hic uterus non defloret. sed? florebit in aeternum apud Dominum : et ideo horto florigero comparatur. Sicut enim virginem cum Angelo contemplati sumus in cubilibus dilecti salutatam, ita nunc contemplemur eam in hortis aromatum in conceptu. Vere enim uterus ille hortus est, in quo ortus est flos campi de radice Jesse, flos in quo tota refloruit salus nostra.
In decem autem hic uterus horto comparatur.
Est enim hortus conclusus sigillo castitatis perpetuae, sicut dicitur, Cantic. IV, 12 : Hortus conclusus, fons signatus : cui numquam (ut dicit Origenes) communicavit alienus. Iste hortus est paradisus Domini, eo quod omnia spirat propter aromata virtutum. Cantic. IV, 13 : Emissiones tuae paradisus malorum punicorum, etc.
Secundo, hic hortus est fossus sarcleo omnis disciplinae. Isa. XXVIII, 24 : Proscindet, et sarriet humum suam. Disciplina autem notatur virtutum et meritorum exercitium. Ad Hebr. XII, 11 : Omnis autem disciplina in praesenti quidem videtur non esse gaudii, sed maeroris: postea autem fructum pacatissimum exercitatis per eam reddet justitiae. Sic enim intelligimus Virginem euntem ire et fiere, mittentem semina sua : quae postea in gaudio messuit in florentibus et benedictis aromatibus, quae protulit in caelum et in mundum.
Tertio, iste uterus est hortus per exercitium disciplinae, adaequatus virtutum omnium aequalitate : omnis enim virtus in aequalitate quaedam consistit. Isa. xxviii, 2b : Nonne cum adaequaverit faciem ejus, seret gith, et cyminum sparget ? aequalis est enim tota superficies hujus agri, quae numquam intumuit prosperitate, et adversitate non decidit, et in mirabilibus Dei sibi propositis numquam a mentis excidit aequalitate, eo quod extensa sit ad perpendiculum.
Quarto, est sicut hortus irriguus : undique fluente in eam fluminis impetum, qui totam laetificat civitatem Dei . Isa. lviii, 11 : Eris quasi hortus irriguus, et sicut fons aquarum cujus non deficient aquae. Jerem. XXXI, 12 : Erit anima eorum quasi hortus irriguus. Eccli. XXIV, 42 : Dixi : Rigabo hortum meum plantationum. Et, quod mirum est, factus hortus est in ea fons vitae irrigans universam superficiem paradisi.
Quinto, hortus ille est irroratus angelica salutatione, et omnium caelestium virtutum familiaritate. Isa. XXVI, 19 : Quasi ros lucis ros tuus. Osee, XIV, 6: Ero quasi ros, Israel germinabit quasi litium. Isa. xlv, 8 : Rorate, caeli, desuper, etc.
Sexto, complutus est pluvia Prophetarum. Isa. xlv, 8 : Nubes pluant justum. Psal. lxvii, 10 : Pluviam voluntariam segregabis, Deus, haereditati tuae.
Septimo, evocata est terra istius calore et flatu Spiritus sancti. Psal. cxl, 6 et 7 : Audient verba mea, quoniam potuerunt, hoc est, efficaciter valuerunt: sicut crassitudo terrae erupta est super terram. Sicut patet in vere, quando intima terrae evocantur et erumpunt ad superficiem ad modum vermiculorum. Isa. xlv, 8 : Aperiatur terra, et germinet Salvatorem.
Octavo, est impinguatus adipe devotionis. Psal. lxii, 6: Sicut adipe, etc.
Nono, seminatus est verbi conceptione. Matth. XIII, 3 : Ecce exiit qui seminat seminare. Et, Luc. viii, 11 : Semen est verbum Dei. Genes. XXVI, 12 : Sevit Isaac in terra illa, et invenit in ipso anno centuplum.
Decimo, terra ista optima omni perfectione sanctificationis. Matth. XIII, 8 : Alia ceciderunt in terram bonam. Psal. lxxxiv, 13 : Dominus dabit benignitatem, et terra nostra dabit fructum suum. Hic hortus numquam fuit a malis stirpibus purgatus, quia nulla penitus spina, et plantae adulterinae intraverunt in eam.
Sic ergo, Virgo gloriosa, concipies in utero florigero : concipies florem.
" Et paries filium, "
Qui habet in caelo Patrem : in terra autem uteri tui habet matrem : sicut et alii omnes flores secundum Pythagoram solem habent in caelo patrem, et terram matrem.
" Et vocabis nomen ejus Jesum. "
Ecce annuntiatio de nomine.
Et cum omne nomen habet rei proprietatem : hoc nomen prae omnibus a proprietate, et actu, et effectu, salutis est vocatum. Nomen vero mirabile, quod a Deo Patre per generationem aeternam Filio datum est, a Patriarchis praesignatum, a Prophetis promissum, et ab Angelo vocatum, a matre Virgine impositum, a Joseph nutritio pueri promulgatum, ore omnium fidelium vulgatum, ab omnibus Sanctis desideratum, et a beatis in patria in gaudium aeternum glorificatum.
A Patre enim per generationem aeternam est Filio datum, sicut habes, Isa. lxii 2: Vocabitur tibi nomen novum, quod os Domini nominavit.
A Patriarchis praesignatum : duo enim magnifici viri hujus nominis praecesserunt, et tertius qui nominis interpretationem magnifice exhibuit. Jesus sacerdos magnus qui populum a Babylonica servitute reduxit . Et Jesus, filius Nave, qui populum in terram promissionis introduxit. Josue, 1, 6 : Confortare, et esto robustus : tu enim sorte divides populo huic terram, pro qua juravi patribus suis, ut traderem eam illis. Tertius fuit Joseph filius Jacob, qui salvans mundum a periculis famis, Salvator mundi lingua aegyptiaca appellatus est .
Et haec omnia veritate implevit noster Jesus, qui salvum fecit populum suum a peccatis corum , tamquam a confusionis aeternae populum servitute liberans : et populum introduxit in caelum tamquam in terram promissionis, sicut dicit Moyses, Exod. XV, 17 : Introduces eos, et plantabis in monte haerditatis tuae, firmissimo habitaculo tuo quod operatus es, Domine : sanctuarium tuum, Domine, quod firmaverunt manus tuae. Hic etiam a fame verbi Dei, gratiae, et Eucharistiae populum suum salvavit: dans panem et vinum qui de caelo descendit, ut det vitam mundo . Sapient. XVI, 20 : Paratum panem de caelo praestitisti illis sine labore, omne delectamentum in se habentem, et omnis saporis suavitatem.
Hoc etiam nomen a Prophetis est promissum, Habacuc, iii, 18 : Ego autem in Domino gaudebo, et exsultabo in Deo Jesu meo.
Ab Angelo etiam vocatum est concinentibus millibus Angelorum, infra, III, 11 et 13 : Natus est vobis hodie Salvator, qui interpretatur Jesus..... Et subito facta est cum Angelo multitudo militiae caelestis laudantium Deum.
A matre Virgine impositum, Luc. I, 31 : Vocabis nomen ejus Jesus. Infra, ii, 21 : Vocatum est nomen ejus Jesus, quod vocatum est ab Angelo priusquam in utero conciperetur.
A Joseph patre putativo promulgatum, Matth. I, 21 : Pariet autem filium (dixit Angelus Joseph), et vocabis nomen ejus Jesum.
Ab ore omnium fidelium est vulgatum : quia, Cantic. I, 2: Oleum effusum nomen ejus super femur tuum, potentissime, quod salubriter omnibus salutarem profudit salutem. Joel, II, 32 : Omnis qui invocaverit nomen Domini, salvus erit.
Ab omnibus Sanctis desideratum, Isa. XXVI, 8: Nomen tuum, et memoriale tuum in desiderio animae. Luc. ii, 30: Viderunt oculi mei salutare tuum, hoc est, Jesum. Et quod ille justus in desiderio vidit, Jacob in desiderio exspectavit, Genes. xlix, 18 : Salutare tuum exspectabo, Domine, hoc est, Jesum, qui salutare in terpretatur. Et omnis utriusque sexus in desiderio invocat : " Jesus " enim mel in ore, melos in aure, et in " corde jubilus, " ut dicit Bernardus.
Hoc nomen etiam a beatis in gaudium aeternum est glorificatum, ad Philip. ii, 9 et 10: Donavit illi nomen, quod est super omne nomen: ut in nomine Jesu, etc.
" Hic erit magnus. "
Ecce praeconium annuntiati.
Qualiter enim pariet filium, supra dictum est, et qualiter sine media parturitione peperit, et infra erit opportunum dicere quis filius sit.
In praeconio autem isto tria continentur : dignitas ex magnitudine majestatis, haereditas divinae altitudinis, et regnum honoris.
Dignitas majestatis describitur cum dicitur : " Hic erit magnus. " Et videtur hoc contrarium esse prophetiae Isaiae, IX, 6: Parvulus enim natus est nobis, et filius datus est nobis. Parvulus enim minor est parvo : parvum autem et magnum contrarias habent rationes circa quantitatem dictas: nisi forte dicatur, quod Propheta loquitur secundum tempus novitatis, et Evangelista de tempore futuro perfectae aetatis : quod nihil est. Dominus enim noster non fuit enormis in quantitate corporis. Et ideo dicendum, quod parvus et magnus est: parvus humilitate, et magnus majestate : parvus assumpta humanitate, et magnus sive immensus majestate sive aeternitate. Job, III, 19 : Parvus et magnus ibi sunt, et servus liber a domino suo. Sicut et Psal. xlviii, 3, dicit : Simul in unum dives ei pauper. Et in Proverb. xxit, 2 : Dives et pauper obviaverunt sibi. II ad Corinth. VIII, 9 : Propter vos egenus factus est, cum esset dives, etc. Sic ergo magnus erit, et est magnus : erit quidem in notitia hominum, cum innotescet: est autem nunc in deitate occulta sub assumpta parvitate. Magnus ergo erit, et crescet super magnum Joannem : quia sub magno Deo, magnus Joannes parvus erit et minor minimo, qui futurus est in regno suo. Nisi enim diminueretur Joannes, ut ante diximus, non cresceret Christus et regnum ejus: et hoc maxime in ostensione est majestatis in miraculis : in his enim minimus in regno Christi major fuit Joanne : et hoc conveniebat Praecursori, ut ante diximus .
Est autem haec magnitudo in sex: quia magnus divinitatis ambitu, et magnus accepto prae aliis spiritu, magnus sui nomi- nis effectu, magnus omnis virtutis profectu, magnus gloriae et divitiarum spiritualium apparatu, magnus dignitatis excellentiae fastu.
Quod enim magnus sit divinitatis ambitu, Psal. cxii, 5 et seq. : Quis sicut Dominus Deus noster, qui in altis habitat, etc. Quoniam Deus magnus Dominus, etc. . Hanc autem magnitudinem omnia ambientem comprehendit Apostolus in quatuor, ad Ephes. III, 18 et 19, ubi dicit: Ut possitis comprehendere cum omnibus sanctis, quae sit latitudo, et longitudo, et sublimitas, et profundum : scire etiam supereminentem scientiae charitalem Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei. In hac enim magnitudine latitudo est potestatis, qua attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter . Longitudo autem est extensio et immensitas aeternitatis, qua includit et excellit omne aevum et tempus. Sicut enim nunc temporis includit omnem locum et quidquid est in loco, ita nunc aeternitatis includit omne aevum et tempus in praeteritis, futuris et in praesentibus. Sublimitas autem est celsitudo gloriae et honoris. I ad Timoth. I, 17 : Regi saeculorum immortali, invisibili, soli Deo, honor et gloria in saeculo saeculorum. Amen. Luc. II, 14 : Gloria in altissimis Deo. Profundum autem est abyssus sapientiae et judiciorum Dei : judicia enim Dei abgssus multa . Ad Romaa. XI, 33 : 0 altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei (altum enim et profundum idem sunt) I Quam incomprehensibilia sunt . judicia ejus, etc.
Est etiam magnus accepto prae aliis spiritu. Joan. III, 34 : Non enim ad mensuram dat Deus spiritum, scilicet Filio : sed aliis dat ad mensuram, dividens singulis prout vult . Unde etiam Isaias, qui tamen spiritum ad mensuram accepit,
dicitur spiritu magno vidisse ultima, et consolatus esse lugentes in Sion .
Est etiam magnus nominis sui effectu, quod est Jesus, quod interpretatur Salvator : quia, Matth. I, 21 : Salvum faciei populum suum a peccatis eorum. Eccli. xlvi, 1 et 2 : Magnus Jesus secundum nomen suum, maximus in salutem electorum Dei. Exod. XV, 1, secundum aliam translationem : Gloriose magnificatus est:equum et ascensorem dejecit in mare, hoc est, in Jesum : quia Jesus salus, vel Salvator interpretatur.
Est etiam magnus virtutis profectu. Cum enim omnis virtus sit vel humana, vel heroica, vel contemplativa : hic super omnes virtutem divinam accepit. Psal. cxlvi, 5 : Magnus Dominus noster, et magna virtus ejus, etc. Et cum laudabilium bonorum sit virtus, propter excessum suae virtutis dicitur magnus et laudabilis nimis : et ideo, Exod. XV, 11 : Magnificus in sanctitate, terribilis atque laudabilis, etc. Job, v, 9 : Qui facit magna et inscrutabilia, etc.
Est adhuc magnus divitiarum fastu, quo transgreditur omnes : unde, Proverb. viii, 18 : Mecum sunt divitiae et gloria, opes superbae et justitia. Superbum dicitur quasi super unum, quia transgreditur omnes divitias. Et hae divitiae sunt in possessione pulchrorum bonorum. III Regum, x, 23 et 24 : Magnificatus est rex Salomon, super omnes reges terrae, divitiis et sapientia. Et universa terra desiderabat vultum Salomonis, scilicet nostri veri pacifici. Psal. xliv, 13 : Vultum tuum deprecabantur omnes divites plebis: ut de plenitudine ejus omnes accipiant gratiam pro gratia .
Est landem magnus magnitudine dignitatis regiae. Psal. XCIV,3 : Quoniam Deus magnus Dominus, et rex magnus, etc. Dii enim vocantur praelati, in dignitate super alios exaltati. I ad Corinth. viii, 5 et 6 : Siquidem sunt dii multi et domini multi: nobis tamen unus Deus,Pater, ex quo omnia, et nos in illum : et unus Dominus, Jesus Christus, per quem omnia, et nos per ipsum. Ideo dicitur, Jerem. X, 6 et 7 : Magnus es tu, et magnum nomen tuum in fortitudine. Quis non timebit te, o rex gentium ? Sic ergo erit magnus.
" Et Fiius Altissimi vocabitur."
Hic commendat ab haereditate divinitatis : et refert futurum ad notitiam hominis, sicut ante dictum est. Dat autem Deus dona quaedam alta, in quibus et ipse altus dicitur: et dat quaedam altiora, propter quae altior praedicatur : et dat altissima, quae per superabundantiam dicta uni soli conveniunt. Alta sunt enim ea quae vocantur gratis data, quibus tam corporalia quam spiritualia confert omnibus : quia nullus est quoad hoc, qui se abscondat a calore charitatis ejus. Sicut enim dicit, Psal. XCII, 4 : Mirabilis in altis Dominus, et sic habitat in altis : et humilia respicit in caelo et in terra, omnem imperfectionem et humiliationem donis suis relevans. Altiora autem dona sunt gratiae gratum facientes, quibus sanctitatem in homine perficit: et altiores Sanctos ipse Dominus allos facit. Ad Ephes. IV, 8 : Ascendens in altum Dominus captivam duxit captivitatem. Ascendens autem in altum, altior efficitur, quo saltu plus exaltatur. Psal. lxiii, 7 et 8 : Accedet homo ad cor altum, et exaltabitur Deus. De altissimo autem sui protulit dona Filii, cui dedit gratiam in dextera sua exaltat i, in potioribus et potissimis bonis altissimum fieri. Unde, Luc. II, 14, Filio nato cantant Angeli : Gloria in altissimis Deo : et in terra pax hominibus bonae voluntatis. Hoc enim quod, Isa. XIV, 13 et 14, per rapinam concupivit diabolus, per haereditatem datum est Filio : quod conscendat in caelum, et super omnia astra caeli in aequalitate Patris ponat sedem, et similis sit Altissimo.
Hic ergo altissimus in se, et in donis gratiae, non habitualis sed unionis est, cujus Filius per adeptionem altissimorum Jesus noster vocabitur. Filius (inquam) aeterni Patris imago in divinis, eo quod secundum naturam Filius est haeres : Filius primogenitus et fratrum princeps: Filius primogenitus omnis creaturae : Filius primogenitus mortuorum, solus inter mortuos liber: Filius unigenitus: Filius dilectus in quo Pater sibi complacuit, omni duritia in omnes modos deposita.
aeterni enim Patris est imago Dei indifferens : quia Apostolus dicit, quod est imago Dei invisibilis : eo quod in Christo praefulget omnis decor sanctitatis Patris. Psal. CIX, 3 : Ex utero ante luciferum genui te, in splendoribus Sanctorum, hoc est, ex foecunditate protuli per generationem substantialem, ante omnem ortum lucis angelicae caelestis et humanae, splendentibus in te omnibus radiis sanctitatis divinae. Joan. I, 3 et 4 : Sine ipso factum est nihil quod factum est. In ipso vita erat, et vita erat lux hominum. Sicut enim dicit Psalmus xliv, 11: Pulchritudo agri mecum est. Et Boetius :
Mundum mente gerens pulchrum, pulcherrimus
[ipse.
Nec umquam faceret mundum intellectualis Deus, nisi mentali verbo ab eodem genito prius apud se mundum gestaret : et similiter quantum unicuique est possibile, imagine formaret quae producit in esse. Psal. xliv, 2 : Eructavit cor meum verbum bonum. Sic enim Pater dixit ad eum : Filius meus es tu: ego hodie genui te .
Hic est haeres paternae gloriae : sicut et impii Judaei profitentur, Matth. XXI, 38 : Hic est haeres, venite, occidamus eum, et habebimus haereditatem ejus. Sic enim dicitur, ad Coloss. I, 13 : Eripuit nos depotestate tenebrarum, et transtulit in regnum Filii dilectionis suae. Numquam enim possent esse filii adoptionis, nisi esset filius verus et naturalis : filius enim adoptionis, in jus filii est assumptus: st si nullus sit filius, in nullum jus assumeretur filius adoptivus. Propter quod etiam secundum leges humanas adoptare non potest, qui non habet filium, vel qui impotens est ad habendum filium. Adoptione igitur facti sumus filii et haeredes : haeredes quidem Dei: cohaeredes autem Christi .
Est etiam hic Filius primogenitus, jus habens primogeniturae. Ad Hebr. III, 6 : Christus fidelis est in omni domo patris tamquam filius in domo sua: quae domus sumus nos. Psal. II, 8 : Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, etc.
Est etiam primogenitus omnis creaturae . Eccli. XXIV, 5 : Ego ex ore Altissimi prodivi, primogenita ante omnem creaturam. Non enim exiret in esse creatura, nisi ad imaginem et formam quam habuit in mente opificis, sicut dictum est. Et ideo verissime dicitur, quod si filius non dicatur ab aeterno genitus a Patre, sequitur mundum per creationem a Deo non exivisse : quod est absurdum. Et haec est sententia Basilii.
Hic etiam est primogenitus fratrum. Unde Apostolus, ad Roman. VIII, 29 : Ut sit ipse primogenitus in multis fratribus, qui omnes in adoptionem filiorum Dei per filium naturalem vocati sunt. Joan. I 12 et 13 : Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine ejus, etc. Usque: sed ex Deo nati sunt. Joan.XX 17: Vade ad fratres meos, et diceis: Ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum. Ad Hebr.II, 14 : Quia pueri communicaverunt carni et sanguini, et ipsi similiter participavit eisdem.
Est etiam iste Filius unigenitus. Joan. I, 14 : Vidimus gloriam ejus, gloriamquasi Unigeniti a Patre, etc. Basilius : " Unigeniti, qui secundo genitum non " habet: et ideo cum altero paternam " gloriam non divisit, sed totum posse-" dit affectum paternum simul et glo-" Ham cum nullo dividens. "
Hic est eliam Filius dilectus, in quo Pater sibi complacuit mundum reconciliare sibi et omnia, turbatione deposita. Matth. XVII, 5 : Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui.
Sic ergo " Filius Altissimi vocabitur. " Et tu merito adoptionis Filius Altissimi vocaberis, si discordantes ad concordiam vocaveris, inimicos dilexeris, et pauperum misereberis. De primo horum dicitur, Matth. V, 9 : Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur. De secundo, ibidem, vv. 44 et 45 : Diligite inimicos vestros,... ut sitis filii Patris vestri qui in caelis est. De tertio, Eccli. IV, 10 et 11 : In judicando esto pupillis misericors ut pater, et pro viro matri illorum : et eris tu velut filius Altissimi obediens.