Liber de sacramento Eucharistiae.

 DISTINCTIO I.

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT vi.

 DISTINCTIO II,

 TRACTATUS I.

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 TRACTATUS II.

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 TRACTATUS III.

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 DISTINCTIO III. QUOMODO HOC SACRAMENTUM SIT IN GENERE

 TRACTATUS I.

 CAPUT i.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT vi.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 TRACTATUS II.

 CAPUT i.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 TRACTATUS III.

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 TRACTATUS IV.

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 DISTINCTIO IV.

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT vi.

 CAPUT VII.

 DISTINCTIO V.

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 DISTINCTIO VI. QUOMODO HOC DONUM SIT IN GENERE SACRAMENTI?

 TRACTATUS I.

 CAPUT i.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 TRACTATUS II.

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 TRACTATUS III.

 CAPUT UNICUM.

 TRACTATUS IV.

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

CAPUT I.

Quod donum debeat esse effectuosum ex parte accipientis.

Donum autem in accipiente tres quaerit habere proprietates, scilicet quod sit effectuosum, proprios doni veri perficiens effectus, quod ex parte suscipientis in dono servetur debitus modus, et quod donum sit permanens et non evanescens sicut quidam ludus.

Effectum enim quaerit donum quo suscipienti aliquid conferat, proportionem quaerit donandi modus ut quisque sibi competens et conferens accipiat, permanentiam autem vult habere, ne indigentiae accipientis deficiat. Multi enim dant ea quae effectum doni non habent : quia nihil conferunt nisi nocumentum. Unde, Eccli. xx, 14 et 15 : Dalus insipientis non erit utilis tibi : oculi enim illius septemplices sunt. Exigua dabit, et multa improperabit : et apertio oris illius inflammatio est. Omnis autem dans insipiens est, qui non dat nisi ad decipiendum, sicut diabolus promittens regna, et mundus promittens fortunae bona, et caro promittens delicias : et uniuscujusque oculi horum sunt septemplices, quia septem capitalia innuunt vitia in donis suis: et apertio oris in tentando ad accipen- dum inflammatio mala est, vel ad ambitionem, vel cupiditatem, vel carnis concupiscentiam. Et ideo post pauca ibidem dicitur, v. 16 : Hodie faeneratur quis, et cras expetit : odibilis est homo hujusmodi. Quaecumque enim quasi fenerando dant diabolus, mundus, et caro, cras, hoc est, post modicum tempus expetunt cum usura mortis et inferni in paenis aeternis : et ideo tales in datis suis nobis deberent esse odibiles.

His de causis distinguendum est in donis sicut dicitur, Eccli. xx, 10, ubi sic dicitur : Est datum quod non est utile, et est datum cujus retributio duplex. Quia data ad decipiendum non sunt utilia, sed multum nociva : quia sicut aves laqueo et pisces esca in hamo, ita per talia insipientes decipiuntur. Unde, Sapient. XIV, 11 : Creaturae Dei in odium factae sunt, et in tentationem animabus hominum, ei in muscipulam pedibus insipientium. Datum autem duplicem habet retributionis utilitatem : quia et hic ad gratiam, et in futuro valet ad gloriam. Psal. lxxxiii, 12 : Misericordiam et veritatem diligit Deus, gratiam et gloriam

dabit Dominus. Hoc est quod dicit, Jacobi, I, 17 : Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum, apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio. Datum enim optimum est, quod et fortunae bonis et naturalibus est melius in seipso : perfectum autem est, quod omnem boni doni habet effectum.

Istud autem donum habet quidem multiplicem effectum, sed unum habet essentialem vel substantialem, alios autem effectus habet adjunctos. Substantialis autem effectus est restauratio deperditi in spirituali vita, quam homo incurrit ex longa abstinentia cibi spiritualis. Adjuncti effectus sunt in causando et significando. In causando quidem dicitur hoc donum unitivum, et confortativum, et charitatis incentivum. In signando autem dicitur sacramentum veritatis, et sacramentum repraesentationis caelestis beatitudinis.

Primus quidem effectus qui essentialis est, ostendit quod donum istud inediae spiritualis est restaurativum, sicut cibus corporalis inediam restaurat corporalem: et hoc est Dei donum. Unde, Psal. XXII, 5 : Parasti in conspectu meo mensam adversus eos qui tribulant me : impinguasti in oleo caput meum : et calix meus inebrians quam praeclarus est ! In eo enim quod dicit, quod mensam Dominus paravit, refectionem innuit. In eo autem quod dicit : Adversus eos qui tribulant me, innuit quod haec mensa confortat contra malos, et contra illa quae inediam in spirituali inducunt virtute. In eo autem quod dicit: Impinguasti in oleo caput meum, innuit crassitudinem dulcedinis hujus doni, quae delectabiliter nutrit. Et in eo quod dicit: Calix meus inebrians quam praeclarus est.! innuit humorem calidum et dulcem, qui spiritualiter membra infundit ad sui oblivionem, et transitum in divinam delectationem in optima ebrietate. De adjuncto autem effectu in quantum est unitivum, dicitur, Joan. VI, 57 : Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in illo De confortatione autem dicitur in Psalmo CIII, 15 : Panis cor hominis confirmat. Et de incendio charitatis dicitur, Cantic. v, 1 : Comedite, amici, et bibite et inebriamini, charissimi. Et haec breviter transimus : quia multa talia in antehabitis diximus.

De effectu autem quem habet in significanda veritate, est in eo quod quidquid figurale fuit in veteribus sacramentis, hic ostenditur in veritate. Unde, Joan.I, 17 : Gratia et veritas per Jesum Christum facta est. Et iterum, ibidem, v. 14 : Vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a Patre, plenum gratiae et veritatis. In veritate enim reficit hoc sacramentum, et non in umbra typi antiqui. Sic enim veritas de terra orta est, hoc est, de terreni corporis et sanguinis dono et sacramento. In signanda autem beatitudine sanctorum dicitur, Luc. XIV, 15 : Beatus qui manducabit panem in regno Dei. Nullo igitur destituitur effectu, ex quo habet omnia quae deserviunt instructioni in signando, et gratiae refectionis deserviunt in causando. Est autem advertendum in hoc sacramenti dono illud quod Hilarius dicit in libro IX de Sgnodis, quod scilicet hoc donum naturalem nostri ad Christum perficit unionem. Sed naturalem vocat unionem, veram unionem naturarum : quia per hoc sacramentum Christus in nobis per utramque manet naturam, et nos in ipso per corpus et animam, quae quasi duae naturae sunt in nobis : ipse enim veraciter unitur nobis per humanitatem et divinitatem, et nos in ipso manemus spiritualiter per spiritualem manducationem et corporaliter per sacramentalem manducationem, sicut ostendit praeinducta auctoritas Joannis, VI, 57 : Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in illo.

Sic ergo hoc donum nullo effecta destitutum verum est donum.