Mariale sive quaestiones super evangelium
Quaestio cxxiii. qualiter b. virgo fuerit multifarie praefigurata?
Quaestio cxlviii. utrum communicaverit passioni filii?
Quaestio clxiii, utrum b. virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
sig. XIII.
Videtur autem, quod adhuc superior nuntius esse debuit, scilicet Spiritus sanctus increatus.
i, Hic enim annuntiatur effectus summae bonitatis : bonitas autem, appropriatur Spiritui sancto : ergo debuit fieri per Spirium sanctum.
2. Item, Ista conceptio quae hic annuntiatur, attribuitur Spiritui sancto : dicitur enim, Conceptus de Spiritu sancto, licet tota Trinitas sit operata istam conceptionem : ergo mitti debuit Spiritus sanctus.
3. Item, Ad repletionem Apostolorum mittebatur Spiritus sanctus: ergo multo dignius ad plenitudinem beatissimae Virginis.