De Veritate.
A. Veritas justa est, quando vere concordant mens, lingua, et opera: ut quod sentit quis in corde, hoc profert ore, et perficit opere. Exemplo Apostoli invitantis : Imitatores mei estote, fratres, et observate eos (id est, imitamini eos) qui ita ambulant, sicut habetis formam nostram . Glossa: Id est, sicut ego credo, doceo et vivo.
B. Ille verax est, qui Deo et omnibus hominibus immutabiliter omnia vota servat : et omnia verba sua semel dicta opere complet, nisi ea quandoque salubri consilio mutet. Juxta illud Isidori: " In malis promissis rescinde Iidem : et in turpi voto muta decretum . " Sic Dominus quandoque sententiam propriam pormulavit, ut patet in Ezechia, et Ninivitis. Nam Ezechiam moriturum per Isaiam praedixit, et tamen quindecim annos ei post fletum adjecit . Et Ninivem infra quadraginta dies subvertendam per Jonam praedicavit, quam propter humiliationem regis et populi stare permisit .
C. Ad amorem veritatis inducere nos debet, quod Christus est veritas et quia veritas semper in se amabilis est. Et licet aliquibus quandoque gravis sit veritas, et intolerabilis, non est hoc ex parte veritatis, sed ex parte pravae voluntatis eorum, quam libenter implerent, si veritatem contrariam non haberent. Castis et humilibus amabilis est veritas, quae commendat castitatem et humilitatem, et detestatur impudicitiam et superbiam : quia nimis contraria est impudicis et superbis qui se in oppositis firmaverunt.
item, Quia veritas omnia vincit, sicut probatum est in Esdra . Et quia veritas immutabilis est, sicut Dominus Jesus dicit : Facilius est caelum et terram praeterire, quam de lege unum apicem cadere . Et apud Matthaeum : Amen quippe dico vobis, donec transeat coelum ei terra, iota unum aut unus apex non proeteribit a lege, donec omnia fiant'' .
D. Argumentum veritatis est, cum quis nec pro favore alicujus, nec pro utilitate propria, nec pro amissione rerum vel corporis, veritatem relinquit: nec dissimulat, nec palliat in aliis : nec umquam ex proposito aliquod falsum dicit, nec dicere proponit : nec verba sua semel dicta, nisi, propter causam necessariam, permutat. Exemplo Balaam dicentis : Si dederit mihi Balac plenam domum suam argenti ei auri, non potero immutare verbum Domini mei, ut vel
plus, vel minus loquar . ''Et similiter exemplo Jeremioe, Michaeae, Danielis, et aliorum Prophetarum, qui nulla causa vinci poterant, ut a veritate, verbis vel factis, aliquatenus deviarent.
E. Argumentum falsitatis est, unum habere in ore, et aliud in corde : et verba sua ex facili, sine causa utili et necessaria, permutare. " Non solum ille proditor est veritatis, ut dicit D. Chrysostomus, qui transgrediens veritatem palam men- dacium pro veritate loquitur: sed etiam ille qui non libere pronuntiat veritatem, quam libere pronuntiare oportet, aut non libere veritatem defendit, quam libere defendere oportet, proditor est veritatis. Nam sicut sacerdos debitor est, ut veritatem quam audivit a Deo, libere praedicet, sic laicus debitor est, ut veritatem quam audivit quidem a sacerdotibus probatam in Scripturis, defendat fideliter. Quod si non fecerit, proditor est veritatis . "