PERIHERMENIAS

 LIBER I

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 TRACTATUS III

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 TRACTATUS IV

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 TRACTATUS V

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 LIBER II PERIHERMENIAS

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 TRACTATUS II

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

CAPUT II.

De diffinitione enuntiationis in speciebus ejus.

Habitis autem his quae ad esse et diffinitionem pertinent orationis, jam tractandum est de divisione et partibus sive speciebus ipsius. Primo notandum est quod secundum tria quae sunt in enuntiatione, tripliciter habet dividi. Si enim attenditur penes componentia ipsam, tunc pro certo dividitur quod enuntiationum alia simplex, alia composita, et alia plures, simpliciter et quodammodo una. Si enim una est ratio enuntiationis et unius tantum enuntiationis, tunc sicut unum non dividitur in multa, ita enuntiatio non dividitur in plures : quia plures enuntiationes non sunt enuntiatio, sed enuntiationes : dividens enim debet participare divisum, et nomen suum recipere . Si autem attenditur qualitas enuntiationis, tunc enim dividitur enuntiatio per affirmationem et negationem : et has omnes exequamur divisiones.

Sciendum ergo quod enuntiationum alia est simplex una, et alia una est conjunctione, et alia plures. Vel sic dividi potest, quod alia est una, et alia plures. Unarum autem alia simplex una, alia conjunctione una. Una autem quae simplex una et primo loco una est, ipsa est in qua unum praedicatum de uno subjecto dicitur vel negatur, ut homo currit, vel homo non est animal. Composita vero sive plures in qua vel plura de uno, vel unum de pluribus, vel plura de pluribus dicuntur. Et hoc est duobus modis : eo quod plura possunt esse per conjunctionem copulata, vel sine conjunctione conjuncta sub una prolatione, ut si dicam, Socrates et Plato currunt : vel si dicam, Socrates currit et disputat : vel si dicam, Socrates et Plato currunt et disputant : vel sine conjunctione si dicam, homo albus musicus legit : vel si dicam, tomo albus musicus est crispus citharaedus. Tales ergo sunt plures et inconjunctae et conjunctae per conjunctionem. Unarum autem quaedam sunt simpliciter unae, et quaedamconjunctione unae. Simpliciter autem unae sunt quae a simplici et ab una forma compositionis simplicis sunt, ut homo est animal. Conjunctione autem unae sunt, in quibus consequentia (quam notat conjunctio) facit unitatem : et hoc non est nisi in conditionali et disjunctiva: quia in conditionali sequentia ex ordine naturali antecedentis ad consequens consequentia contingunt se in uno : in disjunctiva autem ex oppositione non manet pluralitas, sed altero destructo infertur reliquum et manet unum. Et secundum Boetium et Avicennam et Algazelem, istae duae solae conjunctiones faciunt unam conjunctione enuntiationem, et non copulativa : quia in copulatis nulla est unitas nisi aggregationis, quae simpliciter est pluralitas, et non unitas. Potest etiam dici, quod sicut in naturis quaedam sunt a forma simplici sicut elementum, quaedam a formis ordinis diversarum ad unum per compositionem vel complexionem, sicut est in heterogeniis, sic sunt duae unitates in enuntiatione. Et ideo quaedam est simpliciter una, quaedam autem conjunctione una : et quaedam conjunctae, et quaedam inconjunctae sive conjunctione prolatae: sed hoc parum facit ad propositum.

Sed attendendum quod enuntiationum unarum, quaedam sunt unae significatione et non voce, et quaedam voce et non significatione, et quaedam voce et significatione simul. Significatione et non voce una est haec, animal rationale mortale est homo : haec enim est una unitate significationis, quamvis non unitate vocis, eo quod omnia diffinientia uniuntur unitate ultimae differentiae quae realis et naturalis et essentialis est unitas. Vocis autem et non significationis unitate una est in cujus subjecto et praedicato est terminus multa significans, ut canis. Vocis autem et significationis unitate una est in qua

simpliciter unum praedicatur de uno quod non est aequivocum vel multiplex.

Sed secundum ea quae dicta sunt videtur quod haec non sit una : Socrates albus currit, quia Socrates et album non sunt simpliciter unum, sed aggregatum. Ad quod dicendum, quod non est unum primo, sed per accidens, sicut per accidens unum est unum. Si autem tunc objicitur, quod haec etiam est una, homo albus musicus currit, Dicendum quod non est verum : quia album et musicum propter hoc quod sunt duo accidentia ordinem essentialem non habentia ad se invicem, faciunt duo subjecta : et sic propositio non est una, sed plures. Sic autem non est hic, homo albus coloratus currit : et ideo illa est una unitate per accidens.

His itaque praenotatis, facile est invenire enuntiationis divisionem, et partes ejus dividentes. Dicimus enim quod illa quae una est et prima oratio enuntiativa, est affirmatio, et deinde negatio : quia quamvis affirmatio et negatio sint species coaequaevae enuntiationis, et sic ex aequo se habent ad genus quod est enuntiatio : tamen si comparentur ad invicem, et per id quo sunt et ex quo sunt, affirmatio est ante negationem : quia sicut pars ejus et causa ipsius : et ideo prius est affirmatio, et deinde negatio . Aliae vero quae sunt unae enuntiationes, sunt conjunctione unae. Habetur ergo haec divisio enuntiationis : enuntiationum quaedam sunt simpliciter et primo unae, aliae sunt conjunctione potius unitae quam unae. Sed sive primo modo sit una, sive Secundo modo, sive etiam non una.

Hic sciendum quod ex pluribus nominibus tantum, vel ex verbis pluribus tantum non potest esse oratio enuntiativa: sed necesse est orationem enuntiativam esse ex nomine et ex verbo, vel ex nomine et casu verbi. Et si aliquis objiciat quod oratio enuntiativa sit ex nomine infinito (quod non est nomen) et verbo : ut cum dico, non homo currit. Objectio non valet, quia non est enuntiatio de nomine infinito. Vel nomen infinitum quamvis non sit nomen ad interpretandum, tamen nomen est ad qualitercumque enuntiandum. Non omnem enim amittit virtutem nominis.

Quod autem sine verbo per sola nomina non fiat enuntiatio, probatur a majori. Si enim aliqua oratio sine verbo faceret enuntiationem, hoc magis faceret oratio diffinitiva : quia illa dicit esse. Oratio autem diffinitiva enuntiationem non facit. Ergo nec aliqua aliarum . Cujus exemplum est : quia rationi hominis quae est animal gressibile bipes si non addatur est, vel fuit, vel aliquod verbum, nondum faciet enuntiationem : cum enim sic dicitur animal gressibile bipes, totum illud est unum quoddam et non multa: quia unitate ultimae differentiae totum unum est. Et quia sic unum est et non multa, ideo non potest dicere unum de uno : et hoc est de substantia enuntiationis, quod aliquid de alio dicatur. Et cum solum verbum nota sit dicendi unum de altero, non potest esse enuntiatio sine verbo vel casu verbi. Ratio enim diffinitiva non propter hoc unum est simpliciter, quia partes illius orationis quae sunt voces et nomina ea posita propinque, hoc est, sine distantia proferuntur vel sine conjunctione copulante : sed ideo, ut diximus, sunt unum, quia praecedentes et generales uniuntur et determinantur ultima differentia quae est unus simplex actus. Sed tamen causam determinare, quare diffinitio est unum et non multa, alterius est negotii : in septimo enim Primae philosophiae est hoc determinandum.

Secundum ergo ea quae dicta sunt, tunc una oratio enuntiativa est, quando unum praedicatum de uno subjecto dici significat suae compositionis simplicitate. Si autem

aliter vel plura de uno, vel unum de pluribus, vel plura de pluribus dici significat vel negat, non potest simpliciter esse una : sed si est una, erit una conjunctione vel terminorum vel enuntiationum, sicut diximus. Plures autem est illa enuntiatio, quae pluralitatem in his quae de se dicuntur significat vel in subjecto, vel in praedicato, vel in utroque. Plures autem quae sunt conjunctae per conjunctionem copulativam. Et plures sunt quae inconjunctae sunt, et tamen vel plura de uno, vel unum de pluribus, vel plura de pluribus dici significant.

Adhuc autem inconjunctae et conjunctae alio modo dicuntur, ut dicunt quidam, ita quod conjunctae sunt quae sine distantia una proferuntur prolatione : inconjunctae autem quia in pluribus proferuntur cum interruptione continuae prolationis.

Sicut autem enuntiatio non est sine nomine et verbo, ita solo nomine vel solo verbo nunquam potest fieri enuntiatio : quia nomen est dictio una sola, et verbum est dictio una sola. Non enim nomine vel verbo simplici voce contingit aliquid enuntiare vel aliquid enuntiative proferre: sive proferat hoc ad alium interrogatus ab eo, sive proferat hoc apud semetipsum non interrogatus. Per simplex ergo verbum non fit enuntiativa ora- tio : quia simplici intellectu non potest aliquid enuntiari.

Harum autem enuntiationum unarum sive simpliciter unae, sive conjunctione, illa enuntiatio dicitur simplex in qua aliquid unum de aliquo uno praedicari significatur, sicut in simplici categorica affirmativa : vel aliquid unum praedicatum negari significatur ab aliquo uno subjecto, sicut in simplici categorica negativa. Haec autem alia, scilicet quae etiam una est, est composita et conjuncta ex his vel terminis vel propositionibus, sicut dictum est : et tales hypotheticae conditionales sunt vel disjunctivae, quia in illis fit syllogismus hypotheticus. Est enim simplex enuntiatio vox significativa de eo quod est aliquid secundum affirmationem, vel non est secundum negationem, vel fuit, vel erit, quemadmodum tempora seu differentiae temporum sunt diversae quae accidunt verbis, sicut in ante habitis dictum est. Per qualitatem autem dividitur enuntiatio in affirmativam enuntiativam, et negativam enuntiativam. Affirmatio autem est enuntiatio alicujus praedicati de aliquo subjecto. Negatio vero est enuntiatio alicujus ab aliquo per divisionem. Istae ergo sunt species enuntiationum.