III. CARMINA SCHOLARIUM CAMPENSIA.
18. Item de nativitate Domini.
De Carnisprivio.
1. Cunctis mundi parasitis,
Quos fames torquet et sitis,
Ego carnisprivium
Salutem In vase vitis,
Appropinquat, sicut scitis.
Solemne convivium.
2. Vos omnes ad hoc Invito,
Levi pede, non Invito,
Festinetis propere,
Tempus adest, Ite cito,
Quovis alio sopito
Ad vos tenet opere.
3. Paratu eduliorum
Cibus vobis diversorum
Est et multiplicium.
Ponere nunc ori lorum
Atque gulae. leccatorum
Aestimatur vitium.
4. Incipit nam vitulina.
Prunis assata ferina
seu bullita sapere.
spirat massa cuardina.
Nam
celeritas veltrina
Decem solet rapere.
5. Inde lamiger agnellus
Innocentis perdens vellus
Non balatu loquitur.
Hoedus hinnulus novellus.
Yae foetusque tenellus
In lebete coquitur.
6. Aceto te post hoc ponis.
Adsunt hinc praeda furonis
Cunorom cuniculi.
Hinc duritia pavonis
Demolitur vi carbonis
In flammis igniculi.
7. Hinc salsutia cum hyllis
Escis data de suilli
Cremiis conjungitur.
Passeres sunt in pastillis.
Furor solatis ab illis
Nunc calcari pungitur.
8. Ardea falconis hostis.
In odore compar costis.
Et aquas de flumine.
Succulis junguntur costis
Qui saginatis hostis
Manant lordi sumine.
9. Postea supplebunt vices
Merges. grues et perdices.
Retia quas capiunt.
Es veracis post ornices,
Nemorum habitatrices.
Salivate sapiunt.
10. Escis omnibus paratis.
Coctis. bullitis. assatis.
Parasiti veniunt.
Antris ventris vacuato
Succurrentes. famem satis
Vilem cibis leniunt.
11. Hinc cohors agagularum.
Item concio scurrarum.
Hinc abundat patera.
Leno vilis ac lenarum.
Ganeoque ganearam
Simul jungunt latera.
12. Cibi tales. escae tantae,
Quales nominantur ante.
Vix eis sufficiunt.
Fine sed approximante
Coenae sula cum hiante
Plures cibos sitiunt.
13. Crematur arvina bovis.
Molle quoque cerum ovis
In ipsa sartagine.
Ut gustent de cibo quovis
Lagana fiunt ex ovis
Et ex simulagine.
14. Hinc artoereae paratae
Sunt colluridaeque latae
Coctae sub carbonibus,
Graphae quoque succaratae
Placent, post attenuatae
Nebulae buconibus.
15. Veniunt meri metretae.
Gaudent, cantant, bibunt laete.
Cunctis plaudant manibus.
Gulae non ponuntur metae,
Vorant magis indiscrete
Lupis, ursis, canibus.
16. Bibit senex. sorbet Baucis.
Ungant fremen suae faucis
Ex Falerni copia.
Crastina die eum aucis
Putant intentesque paucis
Vivunt et inopia.
17. Hinc ponamus gulae frenum,
Ventremque domet obscoenum
Congrua sobrietas,
Ut post hunc mundum egenum
Nos perducat ad serenum
Regnum Dei pietas.