XXXV. P SALTERIA RHYTHMICA. SERIES PRIOR.
II. Psalterium de Passione Domini, dictum Granum passionis.
IV. Psalterium de D. N. Iesu Christo.
V. Psalterium de D. N. Iesu Christo
VI. Psalterium de D. N. Iesu Christo
VII. Psalterium D. N. Iesu Christi.
VIII. Psalterium D. N. Iesu Christi.
IX. Psalterium beatae Mariae V.
X. Psalterium beatae Mariae V.
1. Iesu, da quod canimus
in psalmis, ut sequamur,
Ne ab infidelium
errore seducamur,
Nam primi nos materia
psalmi sic informavit,
Quae aliis ut prologum
Esdras sic adaptavit.
2. Iesu, qui per os David
olim cecinisti,
Cur gentes fremuerunt?
et nobis subvenisti,
Tuam per passionem
a paganis et malis
Hominibus nos liberans
protege sub alis.
3. Iesu, qui sanctum David
illaesum praeservasti,
A facie dum Absalon
fugit, liberasti,
Ne nos ab hominibus,
qui tribulant, vexari
Nec sinas a daemonibus,
qui temptant, superari.
4. Iesu, qui salvas David,
dum in modum coronae
Saul et exercitus
hunc cingunt, Iesu bone,
Sicut ei laetitiam
tunc dederas, sic dona,
Ut nunc et omni tempore
pace fruamur bona.
5. Iesu, qui cantoribus
psalmorum praestitisti,
Quod eos tua gratia
victores effecisti,
Nos, dum psalmos canimus,
exaudi supplicantes,
Pro hostium victoria
devote te rogantes.
6. Iesu, qui punis David
populum censentem
Et misericorditer
acceptas paenitentem,
Tuae nobis gratiae
dona largitatem,
Delens per paenitentiam
nostram pravitatem.
7. Iesu, qui parcis David,
quod ignoranter peccat,
Dum Doech iussu Saulis
sacerdotes necat,
Parce nobis, Domine,
qui ignoranter multum
Peccamus sine numero,
hoc transeat inuitum.
8. Iesu, qui meruisti
per tuam passionem
Coronam et gloriam
et exaltationem,
Nobis patientiam
et alia condona,
Per quae regni perpetui
acquiritur corona.
9. Iesa, qui psalmo nono
ob datam potestatem
Tibi iudiciariam
exsultans laudas patrem,
In extremo iudicio
ne nobis, quaeso, ''Ite,
''Sed ad dextris stantibus,
o Iesu, dic Venite.
10. Iesu, qui regem David
ad Moab fugientem,
Iubente propheta Gad
inde revertentem
In te facis confidere,
ne quid ei molesti
Contingat, sic nobiscum fac,
quando sumus maesti.
11. Iesu, qui de Ceyla
dum David fugiebat,
Quem ingratus populus
tradere volebat,
Salvasti, sic salva nos,
in tribulatione
Malorum dum existimus
et persecutione.
12. Iesu, qui per quattuor
regna affligebas
Hebraeos, dumque rogant,
tu exaudiebas,
A carne, mundo, daemone
et quarto inimico
Nos semper, quaeso, libera,
et grates tibi dico.
13. Iesu, Nabuchodonosor
sic sciens esse reum,
Quod et verbo factoque
blasphemans negat Deum,
Si qui in nobis mali sunt,
qui verbo sed non facto
Te confitentur, corrige
opportuno nacto.
14. Iesu, qui cum macula
ministros habitare
In tuo tabernaculo
nec sinis ministrare,
Da per paenitentiam
peccata nos deflere
Et tandem tabernaculum
caeleste possidere.
15. Iesu, quintus decimus
psalmus decantatur
De resurrectione,
ut Petrus testatur,
Dum a morte surgimus,
cum hoedis non stare,
Sed ad tuam dexteram
iube collocare.
16. Iesu, qui, dum oraret,
David exaudisti
Eumque, ne caperet
Saul, custodisti,
A malis dum persequimur,
sic, quaeso, nos tuere
In corpore vel anima
ne valeant nocere.
17. Iesu, cui David rex
pro angustiarum
Liberationibus
reddit gratiarum
Actiones, da, ut nos
grates sic agamus,
Ne pro beneficiis
ingrati 2naneamus.
18. Iesu, qui per caelicos
viros publicasti
Fidem evangelii,
quos illuminasti,
In via verae fidei
nos recte semper ire
Fac et post ad caelica
regna pervenire.
19. Iesu, qui, quando David
pro exercitu orat,
Exaudis victoriam
dans, pro qua implorat,
De caelo auxilium,
dum quacunque hora
Inire bellum cogimur,
mitte sine mora.
20. Iesu, qui regni tui
in exaltatione,
In adversariorum
vero depressione
Laetaris, sic et nostrum
regem triumphare
In iusto semper proelio
fac et exsultare.
21. Iesu, de passione
vicesimus primus
Psalmus est, ut saepius
scriptum invenimus,
Dum quid mali patimur,
liberans exaudi,
Et promptiores erimus
Semper tuae laudi.
22. Iesu, qui quando David
ad Moab fugit regem,
Revertentem in Iuda
pascis et eius gregem,
Si quis profectus gratia
in claustrum velit ire,
De corpore et anima
ne sinas hunc perire.
23. Iesu, qui dominium
habes generale,
Nam, quod tibi subditum
non sit, nil est tale,
Praeceptis tuis deditos
fac nos, qui cunctorum
Creator es ex nihilo
et dominus eorum.
24. Iesu, dum sanctus David
petit liberari,
Psalmo alphabetico
ab ipso vis orari,
Si qua tribulatio
adfligit spiritalis,
Nos orantes protege,
o Domine, sub alis.
25. Iesu, qui Saul mortuo
in regno prosperari
Regemque facis David
a malis praeservari,
Ne regnum nostri corporis,
precamur, Iesu pie,
Subvertant hostes pessimi,
qui temptant omni die.
26. Iesu, qui hanc gratiam
post Saulis necem,
Antequam inunctus est,
David propter precem
Dederas, quod populo
poterat praeesse,
Hoc his, qui habent regem,
dones, est necesse.
27. Iesu, qui et ornantem
David exaudisti
Et in fuga Absalon,
quod petit, praestitisti,
Qui vexamur plurimum
te, Domine, rogamus,
Ut liberes, tunc gratias
laeti tibi damus.
28. Iesu, tabernaculi
in consummatione
David hic laetificas
et repositione
Arcae et, quod tibi sit
devote offerendum,
Ostendis exemplariter
et prompte serviendum.
29. Iesu, qui dedicari
templum voluisti,
David cum Bethsabee
peccanti indulsisti,
Dum per paenitentiam
dimissas speramus
Culpas, da, ut gratias
tibi referamus.
30. Iesu, qui, dum David est
in persecutione,
Salvas eum provocans
sic pro actione
Gratiarum, nobis da,
ut non pereamus,
Et tunc grates reddimus
hymnosque sacramus.
31. Iesu, adulterii
qui culpam commissam
A David tu per Nathan
revelas dimissam,
Si non certitudinem,
attamen spem dona,
Culpas nostras diluens
confessione bona.
32. Iesu, qui tricesimo
psalmo et secundo
Ad tuum praeconium
fideles corde mundo
Inducis et praemium
praeconii ostendis,
Quod et illis dare vis,
quos dignos deprehendis.
33. Iesu, qui David in Geth
ad Achis fugientem
A servis eius tertio
salvas insanientem,
Pro quo tibi gratias
agit in hoc psalmo,
Doce nos has reddere
tibi Deo almo.
34. Iesu, qui in Saulis
fuga exsistentem
Exaudis David regem
auxilium petentem,
Nos, qui malis premimur
quam plurimis, rogamus,
Exaudi, pie Domine,
et victimam litamus.
35. Iesu, qui a doloso
Saul liberasti
David, quod et per eum
hoc psalmo prophetasti,
Dona, dum quid patimur,
ne simus ingrati,
Ad tuam qui exsistimus
imaginem creati.
3.6. Iesu, qui docueras
hic ''Noli aemulari,
''Ut non cum malevolis
quaeramus properari,
Quia sic est, tribue
adversa libenter
Et omnia, quae patimur,
ferre patienter.
37. Iesu, quem rogat David
corde atque ore,
Ne eum arguere
velis in furore,
Poena sibi debita
suis pro delictis,
Idem, quaeso, tribue
omnibus afflictis.
38. Iesu, qui regem David
dolas affluenter,
Dum maledicit Semei,
suffert patienter,
Exemplo tam egregio,
o Iesu, nos informa,
Ut virtus patientiae
nostra fiat norma.
39. Iesu, qui hic canere
David more pio
Iussisti de mystico
de corporeque tuo,
Tam grandia mysteria
Etsi perscrutari
Nescimus, saltem tribue
ea venerari.
40. Iesu, qui in hoc psalmo
de tua passione
David loqui feceras
et resurrectione,
Hanc nos passionem fac
colere decenter
Et post vitae terminum
surgere gaudenter.
41. Iesu, Core filios
inspiratos a te
Psalmum istum canere
de captivitate
Iubens Babyloniae,
duc nos corde mundo
Ad caeleste gaudium
de hoc nequam mundo.
42. Iesu, iudicaturus
cum in mundi fine
Venies in Iosaphat
vallem, tunc non sine
Nos cum hoedis, quaesumus,
ad sinistram stare,
Sed ad tuam dexteram
velis collocare.
43. Iesu, Core filii
hunc psalmum cecinerunt
De persecutione,
Iudaei qua fuerunt
Sub nobili Antiocho,
sed inde liberantur,
Pro quo dicti filii
devote deprecantur.
44. Iesu, Core filios
iubens prophetare
De teque et ecclesia
hunc psalmum decantare,
Da, te regem gloriae
perfecte diligamus
Hic et illic, ubi te
perpetue laudamus.
45. Iesu, Core filios
qui miraculose
Salvas atque provocas
ad laudes gloriose,
Terra dum absorbuit
patrem et adhaerentes,
Nos promptos fac in omnibus
gratias agentes.
46. Iesu, qui in hoc psalmo
grates magna cura
Agis pro victoria
sub Iosue futura
Et hoc per Core filios,
qui a te inspirati
Hoc prophetarunt, tribue,
ut semper simus grati.
47. Iesu, qui Ierusalem
templum glorificasti
Per magna et mira opera,
quae ibi actitasti,
Quaeso, da, pro omnibus
te magnificemus
Atque devotissimas
grates tibi demus.
48. Iesu, qui in hoc psalmo
moves quaestionem
De extremo iudicio
et das solutionem,
In hoc die iudicii
cum malis non timere,
Fac cum bonis potius
perpetue gaudere.
49. Iesu, qui de duplici
iudicio cantare
In mundum, ad iudicium
Asaph prophetare
Facis evangelii
virtutemque ostendis,
Si non damus gratias,
iure reprehendis.
50. Iesu, sicut David rex
a Nathan reprehensus
Paenitet et gratia
divinitus accensus
Petit misericordiam,
sic culparum nodum
Solve, quia pessimi
sumus supra modum.