APPENDE PLURIUM OPUSCULORUM QUAE SUNT DUBIA
PARS PRIMA. Primo de praeparatoriis ad disciplinam .
Capitulum XIV. De disciplina circa divinum officium addiscendum .
PARS SECUNDA. Incipit secunda, quae de generali exhortatione loquitur .
Capitulum V. De differentia conversorum .
Capitulum VI. De novis professis
Capitulum XVIII.
Se disciplina circa ea quae ad corpus sunt .
1. Habito de disciplina circa spiritualia, sequitur de ipsa circa corporalia , et primo, circa ea quae in nobis sunt; secundo, circa ea quae extra nos sunt.
2. Respectu eorum quae in nobis sunt, primo videndum est de disciplina respectu totius corporis quantum ad gestem, secundo respectu partium corporis, quantum ad actumi et primo, respecta linguae, quantum ad duo opera naturae, in quibus congruit officium linguae, scilicet quantum ad loquelam et gustum ; secundo, respectu manuum, ut in exercitio manuali; tertio, respectu pedum, ut in incessu ; quarto, respectu membrorum omnium, quantum ad aliqua ipsorum officia.
3. Deinde circa ea quae extra nos sunt, primo, quantum ad ea quae de prope, ut est vestis et habitus: secundo, quantum ad ea quae de longe, ut sunt officinae.