DE COGNITIONE DEI. TRACTATUS IMPERFECTUS.

 QUAESTIO PRIMA.

 His praemissis, probo quod de Deo possit haberi cognitio abstractiva, sicut de aliqua quidditate. Quia quicumque cognoscit actum visionis beatificae,

 QUAESTIO II.

 Adhibita distinctione scientiae in virtualem et formalem, et enumeratis conditionibus essentialibus et accidentalibus scientiae, tam ex parte objecti

 QUAESTIO III.

 Hoc viso, ad quaestionem dico, quod cognitio proprietatum personalium potest habere rationem scientiae, et probatur ista propositio : de omni illo de

 QUAESTIO IV.

 Propositis quibusdam difficultatibus, quas in fine quaestionis dissolvit, docet cognitionem Dei abs tractivam dari posse per speciem creatam, quae rep

 QUAESTIO V.

 Secundo ostenditur, quod differt specie intuitiva et abstractiva. Et primo arguitur ex comparatione potentiarum, quia quaecumque arguunt diversitatem

 QUAESTIO VI.

 QUAESTIO PRIMA.

 Ex hoc loco, et illatione istarum propositionum manifeste colligitur Scotum admittere distinctionem formalem inter eas realitates,quae non sunt eaedem

 Adductis variis argumentis contra distinctionem formalem, alia octodecim adjungit, in quibus potissimas quasque difficultates, quae contra eamdem urge

 Dico primo, in divinis Deitas est sub completa actualitate ex natura rei, et paternitas sub incompleta actualitate est ibi ex natura rei, illa est act

 QUAESTIO II.

 Circa istam quaestionem brevissime sic procedam: primo jam declarabo quod intellectus et voluntas in Deo non sunt totaliter idem: secundo, probabo quo

 QUAESTIO III.

 Circa primum nota, quod secundum beatum Augustinum homilia prima super Joannem, super illo verbo, sine ipso Verbo factum est nihil, exponit, id est, p

 Viso quid est peccatum mortale, videndum est de distinctione ipsorum actuum, circa quod notandum est, quod cum sint tres bonitates, scilicet naturalis

 Viso quae sit tertia bonitas actus, videndum est de actu Ecclesiastico. Actus autem Ecclesiasticus dicitur ille, qui ab institutione Christi et Eccles

 De munditia et puritate requisita ad ministrationem Sacramenti Baptismi, ad salutem necessarii, agit Scotus in 4. d. 5. q. 2. a n. 5. et de requisitis

 QUAESTIO IV.

 Sed dices: Christo et Martyribus praemium meritorum suorum est redditum abundanter: ergo non transit eorum paenalitas ad alios, cum sit sufficienter e

 Ex iis patet quod tria requiruntur ad hoc ut Indulgentiae valeant, scilicet auctoritas ex parte conferentis: indigentia, ex parte recipientis: pia cau

 Ex iis potest Indulgentiae descriptio colligi: Indulgentia est remissio paenae temporalis debitae pro peccatis actualibus paenitendum, non remissae pe

 Circa quartum arguitur primo quod Indulgentiae non possint dari. Agens instrumentale non extendit se ultra operationem principalis agentis. Praelati s

 Quaestionem hanc : an indulgentias tantum valeant, quantum sonant? Theologi antiqui communiter proponunt, circa quam in varias et extremas aliqui abie

 Tribus modis ait hic aliis applicari posse merita, qui ferme coincidunt cum aliis totidem modis, quos enumeravit et explicavit in quodl. 20. art. 1. S

 QUAESTIO V.

 Ad istam quaestionem respondet Magister Joannes de monte S. Eligii, in uno Quodlibeto, primo distinguendo quaestionem secundo, de quaestione juxta du

 Praemisso notabili de triplici modo conceptus simpliciter simplicis, mere simplicis et multiplicis et de trino actu intelligendi, de quibus late agit

 Quoad rationes ad aliam partem, quia magistrales sunt, volo discurrendo respondere ad singulas. Ad primam, quando arguebatur ad principale sic : conce

 QUAESTIO VI.

 Divisa quaestione in quinque partes, in prima tractat quae sitsacra Scriptura? quanta sit ejus auctoritas ? unde dicatur Canonica? dubitat an omnes ve

 Multiplicis hujusmodi sensus sacrae Scripturae hoc ipsum exemplum civitatis Jerusalem adducit Lyranus in prologo commentariorum ad Testamentum vetus,

 Circa quartum, sciendum quod duplex est certitudo : Una adhaesionis, et talis est in iis quae tenemus per fidem, et in iis quae ex fide sequuntur de n

 Dum haec scriberem, et Lyranum circa intelligentiam quorumdam locorum, quae de Salomone plurimi interpretantur, consulerem, incidi in c. 7. lib. 2. Re

 QUAESTIO VII. Utrum scientia naturalis sit scientia una ?

 Praecipuam hujus quaestionis partem habet Doctor lib. 6. Metaph. q. 1. ubi etiam hanc Henrici Quodl. 9. q. 4. de multiplicandis specie scientiis secun

 Alii ergo quantum ad istum articulum dicunt aliter quod unitas scientiae secundum speciem specialissimam attendatur penes unitatem subjecti, de quo es

 Quantum igitur ad istum articulum, unde scilicet sumatur unitas et distinctio scientiarum, duo declarabo : Primo, quomodo potest intelligi respectu al

 Respondet ad argumenta, quibus in principio quaestionis videbatur probari objectum scientiae naturalis, sive librorum de Physico auditu esse ens mobil

Scholium.

Diffuse hic docet peccatum consistere in privatione rectitudinis debitae inesse actui, et contrarias refellit opiniones, quod brevius praestitit in 2. d. 33. et 37. de quo videndus Faber lib. 4. d. 14. disp. 1. Deinde ostendit quomodo in peccato omissionis possit dari hujusmodi privatio, et per quid distinguitur a peccato commissionis. Videtur autem haec quaestio scripta post commentarios Oxonienses : ait enim opiniones adversariorum locum habere in 2. dist. 35. ubi et in sequentibus eas ipse recitavit.

Circa primum nota, quod secundum beatum Augustinum homilia prima super Joannem, super illo verbo, sine ipso Verbo factum est nihil, exponit, id est, peccatum, quia pecca tum nihil est; ita quod secundum ipsum, peccatum nihil est, nisi nihilitas, et privatio quaedam boni. Privatio autem prout ad praesens spectat negotium, posset dupliciter accipi. Uno modo per remotionem, vel corruptionem alicujus entitatis inexistentis actualiter, et talis privatio est mutatio, quia ab esse ad non esse, ut quando aliquis habens oculos privatur oculis. Alio modo accipitur privatio pro remotione alicujus entitatis potentis, vel debitae inexistere ; ut quando homo nascitur caecus, dicitur privatus esse oculis, non quia aliquando habuit oculos, et ipsis sit privatus, sed quia cum deberet habere oculos, non habet. Modo peccatum non est privatio primo modo, quia nihil corrumpit, nec adimit tali modo, nec de corpore, nec de anima, nec de natura, nec de gratia, nec de habitibus aliis, prout quidam dicere volebant, quod corrumperet naturam ; alii quod gratiam: tertii quod habitus in anima existentes, quorum opiniones locum habent in 2. Sentent. circa dist. 35.

Arguo autem contra omnes istas opiniones uno medio sic : Si peccatum sit privatio talis boni, scilicet naturae vel gratiae, vel habituum, cum quodlibet horum sit finitum, et peccatum possit in infinitum multiplicari conservata in infinitum voluntate, et cum quodlibet finitum per ablationem alicujus finiti aliquoties factam minuatur, tandem totaliter consumerentur haec bona, et corrumperentur per peccatum consequens est falsum et impossibile; ergo et illud ex quo sequitur.

Deinde, et redit ad idem, si diminueretur aliquid de natura Angeli mali, non haberet integra naturalia, quod est contra Dionysium 4. de divin. nomin. et alios Doctores sanctos, qui omnes docent quod Angeli mali habent sua integra naturalia.

Nec valet si dicatur, ista ablatio fit secundum partes ejusdem proportionis, et cum talis secundum Philosophum 8. Physic. text. comm. 68. possit in infinitum extendi ; ergo erit in talibus processus in infinitum.

Contra illud est: quia secundum peccatum potest esse aequale primo peccato, vel majus eo; ergo corrumpet aequalem partem ejusdem quantitatis, vel majorem: et sic eadem natura totaliter consumeretur, quod est inconveniens.

Sic ergo patet quod peccatum non est privatio primo modo accepta ; si ergo est privatio, oportet quod sit privatio secundo modo suscepta ; quae est privatio boni alicujus debiti inexistere, et quod talis privatio sit peccatum, probo, primo per Augustini auctoritatem allegatam, et Anselmi de conceptu virginali et de casu diaboli c. 16. ubi ex intentione hoc probat : vide eum ibi.

Probo etiam per rationem : Agens inferius, in cujus potestate est se conformare, vel non conformare agenti superiori, cui etiam se tenetur conformare in determinatis conditionibus et circumstantiis rectitudinis, quae simpliciter debent inesse actui vel effectui, si non conformat se illi, dando ipsi actui debitas circumstantias rectitudinis quae debent ipsi inesse, privat illum actum rectitudine quae debet ei inesse; sed tale agens est voluntas creata; ergo voluntas creata privat ipsum actum sua debita rectitudine quae deberet ei inesse ; sed qui ita privat actum debita circumstantia rectitudinis, quae deberet inesse actui, et non conformat se agenti superiori, peccat: cum ergo peccat non se conformando, sequitur quod peccatum nihil aliud est quam non conformitas, vel privatio rectitudinis debitae inesse actui. Quae autem sint circumstantiae rectitudinis, quae debent inesse actui determinato ab agente superiori, in secundo Sententiarum dist. 36. poterit videri, ubi de hoc habetur mentio specialis . Peccatum ergo mortale est non conformitas, sive privatio circumstantiae, sive rectitudinis debitae et necessariae simpliciter inesse actui, ad hoc ut sit bonus moraliter vel meritorie, quod dicitur propter administrationem Sacramentorum, cum proposito non tribuendi talem rectitudinem ipsi actui.

Quod autem ipsum peccatum mortale privat animam vita aeterna, istud est tantum demeritorie, quia paena peccati quae infligitur pro peccato, non est ipsa quidditas, sive definitio ipsius peccati mortalis. In praedicta autem descriptione, non conformitas sive privatio rectitudinis est genus ipsius peccati, et ideo peccatum mortale et veniale non differunt genere, quia tam peccatum mortale quam veniale sunt privationes rectitudinis. Sed circumstantiae et rectitudines debitae et necessariae simpliciter inesse actui, ad hoc quod sit bonus moraliter, cum proposito non tribuendi rectitudinem, sunt differentiae separantes peccatum mortale a veniali, quia privatio vel omissio alicujus rectitudinis, vel circumstantiae congruae et utilis, per quam perfectius et melius actus produceretur, non tamen necessariae simpliciter ipsi actui, ad hoc quod sit bonus moraliter, est peccatum veniale : privatio autem circumstantiae, vel rectitudinis necessariae simpliciter ipsi actui, ad hoc quod sit bonus moraliter, vel rectitudinum, si plures desunt cum proposito non tribuendi, est peccatum mortale. Addidi autem, cum proposito non tribuendi talem rectitudinem, quia si actus privatur necessaria rectitudine per violentiam insuperabilem, ut si quis per manum meam violenter idolis thura offerat, non pecco mortaliter. Vel si etiam privetur actus rectitudine ex ignorantia invincibili non affectata, nec crassa, vel occasionata, ut est cum quis in ebrietate committit homicidium, quia talis duplici paena dignus est secundum Philoso phum in 3. Ethicorum, cap. 5. sed ignorantia invincibili non peccat quis mortaliter privando sic actum necessaria simpliciter rectitudine.

Praeterea, hoc constat ex illa auctoritate Augustini de vera Re ligione : Peccatum adeo est voluntarium, quod si non fuerit voluntarium, non erit peccatum : sed cum nec vio lentia insuperabilis, nec ignorantia invincibilis sit voluntaria, per consequens nec erit peccatum.

Contra dictam descriptionem peccati mortalis arguo,quia videtur quod non sufficiens, quia cum duplex sit peccatum mortale, scilicet commissionis et omissionis, et tantum peccatum commissionis videtur esse privatio circumstantiae debitae inesse actui, et non peccatum omissionis, quia peccatum omissionis non privat circumstantiam, imo privat actum totum; ergo descriptio praedicta non est sufficiens. Quod autem peccatum omissionis sit peccatum mortale, patet per illud, quod acedia quae est peccatum mortale, videtur esse peccatum omissionis.

Praeterea, originale peccatum videtur esse mortale, quia separat animam a vita gratiae et gloriae, et tamen peccatum originale non est privatio circumstantiae debitae inesse actui, imo est carentia justitiae originalis.

Ad primum, cum dicitur quod non omne peccatum mortale est privatio rectitudinis debitae inesse actui, ut patet de peccato omissionis, respondeo, quod ut solutio istius argumenti clarius pateat, est notandum quod omnis actus exterior in quo potest cadere peccatum, est actus imperatus mediante actu interiori voluntatis, in quo est formaliter peccatum Probatur hoc, quia semper cum exercet aliquem actum exteriorem, in quo potest esse, vel est peccatum, ille semper est imparatus mediante actu interiori voluntatis, in quo est formaliter peccatum, quia in actibus aliarum potentiarum non est peccatum, nisi materialiter. Illud probatur ex hoc, quia nulla potentia, nec actus alicujus potentiae, habet rationem meriti vel demeriti, nisi prout dependet ab imperio voluntatis, quae habet rationem meriti vel demeriti, et ideo nunquam potest esse peccatum in actu exteriori, nisi prout est imperatus ab actu interiori voluntatis, sed non e contrario ; quia bene potest esse peccatum in actu interiori, et tamen non sequitur actus exterior imperatus, ut puta, de peccato cogitationis, quia possum velle alicui malum ex odio vel in vidia, vel velle eum occidere; vel cum volo fornicari actu deliberato, licet nunquam committam fornicationem exteriori actu, tamen pecco mortaliter, propter illud malum velle : et huic simile dicit Hieronymus, quod voventibus castitatem, non solum nubere, sed velle nubere damnabil est, et per consequens peccatum mortale.

Hoc viso, dico quod in peccato omissionis, licet non sit ibi actus exterior, et per consequens nec privatio rectitudinis actus exterioris, quia tamen voluntarie omittitur aliquis actus debitus exerceri, ratione cujus dicitur peccatum omissionis, ideo illud peccatum licet non habeat actum exteriorem, habet tamen actum interiorem, in quo fundatur, scilicet actum voluntatis, scilicet velle, vel nolle, vel non velle, quem privat rectitudine debita sibi inesse: atque ita illud peccatum ideo est peccatum, quia privat actum interiorem sua debita rectitudine. Ex hoc patere potest quod nullus peccat mortaliter peccato omissionis, nisi quia voluntarie omittit aliquid facere ad quod tenetur: et quia homo tenetur aliquo tempore actualiter Deo reverentiam exhibere in aliqua adoratione, ex dictamine legis naturae et ex Ecclesiae institutione, vel etiam ex propria obligatione, vel ex praecepto sui Ordinis, ut puta, Religiosus vel Clericus Horas dicere, vel ad aliam observantiam regularem, ideo si haec omittit voluntarie extra casum necessitatis, peccat mortaliter peccato omissionis, vel acediae.

Sed hic statim oritur unum dubium ex dictis: videtur enim ex hoc, quod omne peccatum mortale sit peccatum commissionis, quia omittit aliquam circumstantiam rectitudinis debitam inesse actui, et sic nullum erit peccatum omissionis, quod non est verum, cum hoc ab illo ex adverso distinguatur.

Respondeo, quod peccatum omissionis non ideo distinguitur contra peccatum commissionis, quasi peccatum commissionis sit tantum privatio alicujus rectitudinis debitae inesse actui, et non peccatum omissionis: sed ideo distinguitur peccatum omissionis contra peccatum commissionis, quia peccatum omissionis dicitur tantum illico quando voluntarie privatur, et negligitur actus exterior debitus exerceri. Sed peccatum commissionis potest cadere tam in actu interiori quam exteriori, ut visum est; et ex hoc patet quod peccatum omissionis est quid particulare respectu peccati commissionis, et respicit tantum privationem actus exterioris.

Ad secundum de peccato originali dico, quod peccatum originale non est peccatum mortale, quia ei pro paena mors debeatur, nec etiam est peccatum actuale, sed distinguitur contra actuale; est enim sola carentia justitiae originalis, cum debito habendi eam secundum Anselmum, per quam justitiam homo sibi meruisset infundi gratiam, et postea concedi aeternam gloriam. Et ideo, quia homo non habet illam justitiam, propterea non datur ei gratia, nec per consequens gloria, nisi per aequivalens illa justitia compensetur, ut puta per Ecclesiae Sacramenta, scilicet per Baptismum, in quo datur aequivalens justitiae originali in gratia infusa, et insuper animae imprimitur indelebilis character.